S. CG. DE PROPAGANDA FIDE
Nomine R. P. D. Flavii Turgeon, Archiepiscopi Quebecensis, propositæ fuerint regulæ piæ cujusdam Societalis sub titulo SSmæ Crucis in ea diœæcesi institulæ eum etiam ad scopum nt fideles ab ebrietatis vitio retraherentur, atque ad temperantiæ virtutem adducantur, expostulata piæ Societalis ac regularum ejusdem approbatione. Omnibus vero mature perpensis Emi PP. S. Conguis de Propaganda Fide in generali conventu habito die 22 junii 1852, censuerunt modificationes nonnullas tum in promissionis formula, tum in regulis juxta additam instructionem esse inducendas : hac vero ratione piam illam societatem seu sodalitatem esse approbandam.
Hanc vero S. Gongnis sententiam SSmo Dno Nostro Pio PP. IX in Audientia diei 27 junii relatam ab infrapto S. Congnis Secretario, Sanctilas Sua in omnibus ratam habuit, ac Decretum edi permisit, contrariis quibuscumque non obstantibus.
Dat. Romæ ex æd. dictæ S. C. de P. F, die 28 7bris 1852.