Apud Montem-Regium duæ item sunt domus virginum
Altera monialium Hospitalium, quæ anno superiore ex Gallia huc advectæ sunt, tres solum numero. Altera non monialium, quæ puellis edocendis vacant, numero tantum quatuor.
53. Observant perfectam clausuram moniales omnes, vitamque degunt religiosam cum magna ædificatione.
54. Quæ apud Montem-Regium ruellis edocendis vacant, religiosæ non sunt, nec vota emittunt, saltem publica, pie tamen vivunt, multumque ædificant.
59. Fides christiana abhinc viginti et quinque annis prædicari cœæpta est feliciter; quidquid enim præcesserat, prolusiones quædam fuere.
Multi barbari longe lateque in omnem partem Christianam Religionem susceperunt præcipue apud Hurones populos, gentem numerosissimam neque errabundam, multis distinctam oppidibus, tanto pielatis progressu, ut primitivæ Ecclesiæ vigor quidem appareret. Sed ea fuit divin: numinis providentia in novellas Ecclesias, ut peste, fame, bello, optimi quique christiani, atque adeo integræ gentes ad fidem conversæ perierint, multaque infantium millia quos baptismi recentis gratia cœlo maturos fecerat; cum grege suo pastores sæpe necati sunt.
66. Hostilis barbarorum infidelium furor quos Iroquæos vocaat, infectat omnia, nobisque aditum fere omnem præcludit ad multas nationes, quo fides nondum penetrare potuit, nihilo tamen minus missionarii nostri, ad omnia animarum lucra impigri, qua data porta ruunt, nec faciunt animas suas pretiosiores quam se, sit sive hostibus obseptum iter, sive licet aspera omnia, cruces continue, morsque præsentissima.
57. Anno proximo potens e Gallia militum auxilium contra Iroquæos speratur.
FRANCISCUS, Petræensis Episcopus, Vicarius Apostolicus in Regno Canadæ.
ep 00 En
RU Te
ORDONNANCE