Mundities et decor Ecclesiarum ut decet
45. Confessionibus et divini verbi prædicationi vacant, catechismum pueros et rudiores docent, publice et privatim omnes ad pietatem informant, plebeios æque ac primarios religiose visitant, misericordiæ opera exercent, multisque eleemosynis pauperibus subveniunt Gallis æque ac barbaris. Barbarorum linguas et mores norunt, eosque in Christo amant, ac vicissim ab illis amantur.
Reditus habent tum hic, tum ex Gallia, qui tamen haud suficerent impensis, magnisque eleemosynis quas faciunt, nisi aliunde acceptis e Gallia eleemosynis juvarentur.
Nihil recipiunt ex administratione sacramentorum.
Mihi et mandatis meis sunt obsequentissimi ; pacifici sunt et bonæ ædificationis.
Ab nonnullis haud satis amantur, seu invidia seu quia non favent jis qui nimium quærunt quæ sua sunt.
Theologia, et humanioribus litteris bene instructi, ac eorum plerique insignes futuri inter suos si in Gallia substitissent, ad lucra animarum sunt impigri: neque ulla gens est tam barbara, tamque remota, quo eorum sollicitudo et cura apostolica non se extendat. Alii mediisin nivibus frigore enecti,oculisin cœlum erectis, flexoque in tèrram genu reperti sunt, inter orandum mortui, dum per nives densas insuetum itertentarent et in auxilium'pergérent animarum.
Lento igne consumpti alii. Alii confossi gladio. Vix uaus aut alter comuni morte obiere. Plus decem ab Iroquæis fidei hostibus capti, necati, trucidati, omnique tormentorum genere cruciati sunt, patientia vere Christiana, zeloque apostolico.
46. Qui mecum sunt Quebeci sacerdotes sæculares mihi omnes satisfaciunt, pietate sua et bonæ vitæ odore ; concionantur ad populum, confessiones excipiunt, muneraque sua exercent magno fervore ac studio, ædificationis sunt, negotiis politicis nusquam se ingerunt, paupertatem amant, neque quidquam recipiunt ex administratione sacramentorum, non quærunt quæ sua sunt, sed quæ Jesu Christi.
47 Clericum unum ordinavi ad minores ordines, in Canada natum, patre tamen et maire gallis, idoneum futurum ad superiores ordines, quando per ætatem licuerit.
48. Alium e Gallia mecum huc advectum ordinavi sacerdotem | honestissimo loco natum in Gallia, qui relicto patrimonio amplo, ; paupertatem Christi sectatur majoremque Dei gloriam quæ sit in spiritu et veritate ; ei Henrico de Bernières nomen est.
| 49. Officialem habeo nobilitate insignem sed pietate magis, prudentia, rerumque experientia supra ætatem (vix enim tri- ‘4 ginta annos natus), Carolus de Lauzon de Gharny ei nomen est, qui À proregiam hic dignitatem sustinebat antequam sacerdos fieret, { Al quique parenti suo jam grandævo successerat in proregia dignifi
tate, cum is ante quatuor annos in Galliam remeavit, ubi regi christiamssimo est a consiliis.
\ 50. Apud Montem-Regium quatuor item sunt sacerdotes sæcu- | lares, et unus clericus ; quorum tres dominus Abbas de Queylus | secum adduxerat e Gallia, jam tribus abhine annis ; duo alii anno superiore ad ejusdem abbalis auxilium venere, Qui quidem abbas de Queylus in Galliam ipse transfretavit, cum vellet jurisdictionem hic tueri Domini Archiepiscopi Rothomagensis, ab eoque potens auxilium speraret ut se vicarium ejus hic profiteretur, meamque Apostolici Vicarii jurisdictionem impediret. Plus æquo propensiores sunt Montis-Regalenses illi presbyteri ut Domino Archiepiscopo Rothomagensi faveant, nec satis propensi in Sedem Apostolicam, quia abbatis de Queylus intimos sensus hausere, eique sunt conjunctissimi,
aus aut ihostibus à cruciati
hiomnes ionantur
exercent s politicis puidquam runt quæ
n Canada ad supe-
cerdotem io amplo, quæ sit in
te magis, enim trien est, qui los fieret, gia digniubi regi
DLes S@Ccu- > Queylus Daliianno lem abbas lictionem ue potens neamque 0 propen- > Archien Sedem hausere,
51. Duo sunt monasteria monialium Quebeci: Hospitalium virginum alterum, Ursulinarum alterum. Ursulinæ numero sunt 16, Hospitales 15.