DIFFICULTATES
SEU QUÆSITA PROPOSITA A R. R. D. D. EPISCOPO QUEBECENSI SACRÆ CONGREGATIONI DE PROPAGANDA FIDE, KT AB EADEM REMISSA AD SACRAM CONGREGATIONEM SANCTI OFFICII, A QUA MATURE OMNIBUS KEXAMINATIS AC PERPENSIS, FUERUNT RESOLUTA, PROUT INFRA
Prima Difficultas
Quæritur utrum baptizare liceat Infidelium seu Barbarorum liberos, qui rationis usum nondum attigerunt, præsertim Algonquinorum, aliorumque Barbarorum, qui licet baptizati, nullum fere nostræ Religionis actum exercent, sed per nemora continuo vagantur, superstitiones pristinas sequuntur, quorumque liberi, cum adoleverint, imitatores fiunt ?
Resolutio
Non licere, si sint filii Infidelium, et in potestate eorum relinquendi ; secluso tamen mortis imminentis periculo. Licere vero, si sint filii Barbarorum baptizatorum; curandum tamen per Missionarios, ac per ipsosmet ipsorum parentes, ut cum ad annos discretionis pervenerint, a se, vel ab aliis instruantur, præsertim si in illis regionibus non prævideatur in promptu suo tempore adfuturos Ministros Evangelicos. qui in hoc parentum commode possint supplere defectum.
Securda Difficultas
Quæritur num baptizandi sint infusione ? cum enim infantes expavescant, Missionarii quidam solent manum aqua intinctam fronti eorum applicare, vel spongia utuntur.
Resolutio Non esse immutandum Ecclesiæ ritum.
Tertia Difficultas
Quæritur utrum observandæ sint Baptismi cæœremoniæ in illis Missionibus, in quibus nullæ adhuc reperiuntur ecclesiæ, vel in quibus usus non invaluit adhibendi unctiones, aliasque cœæremonias Baptismi, an omitti possint ?
Resolutio
Non esse omitlendas; imo curandum, ut ubi non invaluit eorum usus, introducatur.
Quarta Difficultas
Quæritur quid faciendum incumbat Missionario, qui imprudenter et inconsiderate baptizasset omnes Missionis suæ infantes, quorum patres et matres adhuc Infideles essent ?
Resolutio
Teneri per se, vel per alios, quantum fieri potest, instruere filios Infidelium imprudenter et inconsiderate baptizatos, cum ad usum rationis pervenerint, monitis etiam cæteris Missionariis, imo et Episcopo quatenus opus fuerit.
Quinta Difficultas
Quæritur utrum antequam adulto conferatur Baptisma, Minister teneatur ei explicare omnia fidei nostræ Mysteria, præsertim si est moribundus, quia hoc perturbaret mentem illius? An non sufficeret, si moribundus promitteret fore ut, ubi e morbo convalescet, instruendum se curet, ut in praxim redigat, quod ei præscriptum fuerit ?
Resolutio
Non sufficere promissionem, sed Missionarium teneri adulto etiam moribundo, qui incapax omnino non sit, explicare mysteria fidei, quæ sunt necessaria necessitate medii, ut sunt præcipue Mysteria Trinitatis et Incarnationis.
Sexta Difficultas
Quæritur an sit necessarium, ut ei explicetur Eucharistiæ mysterium ?
Resolutio
Quoad adultos extra mortis periculum, per se loquendo teneri, nisi tale in contrarium urgeat motivum, ut expediens prudenti Missionario judicetur dilatio post Baptismum.
Quoad moribundum pariter teneri, nisi vel tempus non suppetat, vel tanta prævideatur in eo animi perturbatio, ut a susceptione Baptismi distrahere valeat.
luit
prutes,
1ere ad riis,
inis-
tim non nvad ei
ulto eria [pue
stiæ
Septima Diflicultas
Quæritur utrum Missionarius ita teneatur baptizandum adultum ad contritionis, seu attritionis actum impellere, ut omisso contritionis vel attritionis actu, jure illum baptizare non possit, etiam si Missionarius instrueret eum, tam ad eliciendum actum amoris Dei, quam actum resolutionis, seu propositi non reiterare peccata commissa: multo facilius est Missionario, qui discit linguam Barbarorum, instruere Barbaros, ut duos postremos actus eliciant, quam primos ; difficilius enim est facere illos exprimere motivum doloris de peccatis commissis : quia Deo displicent infinite et quia infinite bonus est, et quia peccatum meretur infernum ?
Resolutio
Teneri Missionarium inducere baptizandum adultum ad eliciendum actum contritionis vel attritiouis.
Octava Difficultas
Quæritur utrum conferendum sit Viaticum, aut Extrema Unctio moribundis adultis, quos Baptismi capaces aliquando credimus, non autem Communionis, aliorumque Sacramentorum ?
Resolutio
Nonesse administrandum Viaticum Neophyto moribundo, nisi saltem discernat cibum spiritualem a corporali, cognoscendo et credendo in Sacra Hostia præsentiam Christi Domini.
Non esse pariter conferendum Sacramentum Extremæ Unctionis Neophyto moribundo, quem Missionarius capacem Baptismi credidit, nisi saltem idem habeat aliquam intentionem recipiendi Sacram Unctionem in beneficium animæ pro mortis tempore ordinatam.
Nona Difficultas
Quæritur utrum baptizari possit Barbarus adullus morti proximus, qui plures secum habens mulieres, pollicetur se nonnisi unam servaturum, si pristinæ sanitati restituatur ; sed qui non vult dimittere alias ; an teneatur Missionarius compellere et insistere, ut barbarus dicat quam ex omnibus fæminam electurus sit in
conjugem ? vel utrum sufficiat Barbarum promittere se non nisi unam habiturum ?
Resulutio
Non licere, si ex illis mulieribus una sit uxor legitima, et cæteræ concubinæ, nisi prius ejectis concubinis.
Si vero habuerit omnes tanquam legitimas uxores, pariter non licere, nisi ejectis omnibus, præter primam, si cum ea valide contraxerit, et velit secum cohabitare absque Creatoris injuria.
Si tamen, vel omnes simul, et unico actu acceperit in uxores, vel omnes habeat ut concubinas, non licere, nisi ejectis omnibus ante susceptionem Baptismi.
Decima Difficultas
Quæritur an possit baptizari Barbarus adultus, qui permittit, imo qui desiderat, ut Medici, et parentes adhibeant certas cœremonias superstitiosas ad sanitatem procurandam, quæ ad minimum vanæ sunt et inutiles, sed adhuc ignoratur utrum absolute sint contra Religionem Catholicam ? Quæritur autem num Missionarius illum baptizare possit antequam certo sciat quid significent tales cæœremoniæ, et cui dirigantur ?
Resolutio
Stante certitudine, quod cœremoniæ illæ ad minimum sint vanæ et inutiles; et sub dubio, an sint contra Religionem Catholicam, non licere.
Undecima Diflicultas
Quæritur an Missionarius possit conferre Baptisma, aliaque Sacramenta infirmo Barbaro, cui explicata sunt Religionis mysteria, quique pollicitus est se observaturum, nisi hoc tantum motivo quod nolit ei contradicere ?
Multæ ipsi supersunt rationes dubitandi num moribundus sit bene instructus, quia Missionarius linguæ Barbaræ rudis fere, atque imperitus, non potuit nisi obiter explicare Mysteria sublimia excedentia captum Barbarorum ; et quamvis moribundus affirmet, se omnia capere, exteriora tamen et exiguitas devotionis persuadent id moribundum dicere ex complacentia,
délit hdi 41 id 10 et des à don dhluo date ab chti V 162 NAS Les NÉS AREA URSS tr dé éd dd ed le di a} cd d
ita ut si alius ad eum accederet, qui diceret quod omnia quæ dicta sunt ei, nihil sint, nisi meræ fabulæ, etiam sunt fabulæ, responderet Barbarus complacendi gratia.
Hoc autem oriri potest ex duobus principiis. Primum quia non capit quæ ei dicuntur, Secundum, ex animi levitate, ita ut eo ipso momento, quo dicit credo et faciam, credat revera et exequi velit, sed minima ralione contraria, sententiam mutabit : quod tamen constat, quod Barbarus nollet uri in Inferno, et sic affirmatio ejus possit esse vera, et ex intimo cordis.
Difficultas est, utrum credat esse unum Deum, et utrum credat esse Infernum, an vero audiat quæ dicta sunt ei, tanquam historiam sibi narratam, quæ vera et falsa esse potest.
Resolutio
Non licere, si Missionarius sit moraliter certus, prout in dubio asserilur, Barbarum infirmum non sufficienter juxta proprii captus mensuraim intellexisse Mysteria Christianæ Religionis, aut ea sufficienter non credere, et ex solo motivo non contradicendi promittere se servaturum mandata ejusdem Religionis.
Si vero Missionarius prudenter credat, infirmum Barbarum, quando dicit credo et faciam revera tunc sufficienter credere, serioque promittere se servaturum, ut supra, debere baptizari.
Si autem de prædictis Missionarius dubitet, et tempus non suppetat illum melius instruendi, vel moribundus incapax omnino habeatur, immineatque periculum mortis, ac dubitet de intentione Barbari moribundi, idem ab ipso baptizetur sub conditione, dummodo sit capax Baptismi.
Duodecima Difficultas
Quæritur utrum Missionarius, cui Missio difficilis multum foret propter magnam regionis amplitudinem, posset dividere, et assignare tempus, quo visitaret, seu percurreret unumquemque locum, verbi gratia, singulis mensibus, et extra tempus visitationis secum statueret non ire, et non visitare quemquam, tam propter experientiam quotidianam, quod Barbari vocant Missionarium pro minima infirmitate, quam jista ratione, scilicet quia tantus labor debilitaret Missionarium, et vires ejus excederet ;
LA Gr En e Bagu cm ni
quæritur
sed si interdum morerentur infantes, vel adulti utrum Missionarius peccaret mortaliter, vel venialiter ?
Resolulio
Non licere Missionario sine gravi culpa dividere loca suæ Missionis, secum statuendo non ire extra locum sibi præfixum, sed teneri facere quantum in se est, el quantum moraliter potest, ne infantes, ac adulti totius regionis sibi commissæ decedant sine Sacramentis absolute necessariis.
Decima tertia Difficultas
Quæritur an possit baptizari adultus rudis, et stupidus, ut contingit in Barbaro, si ei detur sola Dei cognitio, et aliquorum ejus attributorum, præsertim justitiæ remunerativæ et vindicativæ, juxta hunc Apostoli locum, Accedentem ad Deum oportet credere, quia est, et quia remunerator est ; ex quo infertur adultum Barbarum in certo casu necessitatis urgentis posse baptizari, quamvis non credat explicite in Jesum Christum ?
Resolutic
In casu proposito, Missionarium non posse baptizare non credentem explicite in Dominum Jesum Christum ; sed teneri eum instruere de omnibus iis, quæ sunt necessaria necessitate medii juxta captum baptizandi.
Decima quarta Difficullas
Quæritur utrum Missionarius teneatur Barbaris adultis baptizatis, aut baptizandis omnia præcepta Legis positivæ Divinæ intimare, præsertim ea omnia, quibus se submittere difficultatem habent, ut ejusmodi Barbari securitate conscientiæ fruantur, licet ea præcepta non observent, quæ ignorant, nitentes hoc juris axiomate, Lex non obligat, nisi fuerit promulgata ?
Resolutio Teneri omnia præcepta Legis positivæ Divinæ intimare. Decima quinta Difficultas
Quæritur utrum fœminæ Christianæ, quæ inter Barbaros nostros multo plures sunt, quam mares, cum non inveniunt
maritum Christianum, possint cum Infidelibus matrimonia contrahere, ut fecisse olim perhibetur Sancta Cæcilia, et Sancta Monica, et in Gallia nostra Catholici olim cum Calvinistis, præsertim cum inter Barbaros nostros non tantus sit perversionis timor, si dispensatio posset esse generalis, et a quo petenda sit *
Resolutio
Non posse, nisi prævia dispensatione Sedis Apostolicæ, in casibus particularibus petenda.
Decima Sexta Diffivultas
Quæritur cum imter Barbaros nostros de indissolubilitate Matrimonii altum fuerit silentium, utrum si fœmina Christiana post Baptismum viro Imfideli nupserit ex dispensatione, contractu tantum civili alligata, nulla Saeramenti solemnitate intercedente, si deinde lapsn temporis discedat vir Infidelis a Fideli conjuge, licetne Fideli etiam diséedere, et ad ulteriores nuptias progredi ?
Resolutio
Non licere, et de indissolubitate Matrimonii etiam in hoc casu teneri Missionarios eos instruere priusquam matrimonia contrahant.
Decima septima Difficultas
Quæritur utrum inter Barbaros nostros christianos Ecclesiæ filios adhuc informes, Christianus et christiana libere possint nubere et cohabitare, bonis thori, et prolis gaudere, sine solemnitatibus in Sacro Concilio Tridentino præscriptis, sine benedictione et præsentia Parochi, contractu civili conjuneti, mutuo consensu dissolubili ad tempus, donec se mutuo probavissent, sufficienterque intercederet inter ipsos morum, animorumque sympathia ut possent in posterum individuam vitæ societatem inire, eamque tunc firmare, et veluti consecrare per benedictionem solemnem sacramenti Matrimonii, cum post diuturnam conversationem, ætatis maturitatem, et forte susceptam prolem, nullus de ipsorum concordia relictus sit dubitandi locus? sin minus hoc non liceat, teneanturque baptizandi omnes istas leges adimplere, cum ante maturam ætatem, et continentiæ pariter et constantiæ conjugalis parum videantur esse capaces Barbari,
ru
AE APT D er EME NU gta st dr UT EU ÈRS Gi MAÉ EE
sive viri, sive mulieres, parum etiam Baptismi videantur esse capaces ante probatum per multos annos matrimonium ?
Resolutio Non licere.
Decima Octava Difficultas
Quæritur utrum liceat Sacerdotibus Missionariis propter imbecilitatem animi Barbarorum, dum ipsis Mysteria fidei, Legesque Christianas exponunt, præceptum de indissolubilitate Matrimonii reticere? vel utrum eos, qui nollent illud observare, a Baptismo, vel si baptizati a cæœterorum Sacramentorum perceptione removere teneantur ?
Resolutio
Non licere pariter præceptum de indissolubilitate matrimonii reticere ; nolentes autem illud observare, non esse baptizandos ; baptizatos autem, ad cætera Sacramenta non esse admittendos.
Decima nona Difficullas
Quæritur utrum si fœmina ad fidem conversa, et baptizata velit nubere, et hoc necesse habeat, quiase continere non potest ; vir autem cui nubat, non reperitur nisi Infidelis ; utrum, inquam, ad eos Sacramento Matrimonii conjungendos debeat vir Infidelis baptizari, etiam si sit aliqua ratio timendi, ne postea in apostasiam labatur, et uxorem deserat ?
Resolutio
Non licere, nisi Missionarius prudenter judicet Infñdelem habere veram intentionem suscipiendi Baptismum, seriumque animum in fide suscepta perseverandi.
Vigesima Difficultas
Quæritur utrum fœmina Christiana more Barbarorum Infideli maritata, debeat illa semper remanere cum suo viro Infideli, et an prohibenda sit ne illum deserat ?
Quomodo se gerendum ergo eos cum ad aliquam Missionem veniunt in ea mansuri, an simul relinquendi, an separandi ?
PO D A TUE AY A des:
Resolutio
Si Matrimonium illud valide contractum fuerit in Infidelitatis statu, consulendam mulierem, ne deserat proprium virum, quamvis Infidelem, si hic velit cum illa cohabitare ahsque contumelia Creatoris.
Si vero Matrimonium fuerit contractum post Baptismum, et sine dispensatione, esse separandos.
Vigesima prima Difficullas
Quæritur utrum Barbaris danda sit dispensatio generalis a Proclamationibus ?
Resolutio Negative.
Vigesima secunda Difficultas
Quæritur utrum Barbaris danda sit dispensatio generalis de omnibus impedimentis dirimentibus, quæ inter eos reperiri possunt, et de quibus non sit dispensandum ?
Resolutio
Negative, et in Casibus particularibus, qui in facultatibus Missionariis concedi solitis non comprehenduntur, recurrendum esse ad Apostolicam Sedem.
Vigesima tertia difficultas
Quæritur quomodo se gerere debeat Missionärius erga mvulieres nolentes reddere debitum, vel quia gravidæ sunt, vel quia lactant filios suos ; quia si conciperent, non possent eos amplius nutrire, nec per se, nec per alias, et sic morerentur pueri ?
Resolutio
In Casibus similibus Missionarii consulant Scriptores Theologos de materia tractantes.
Vigesima quarta Difficultas
Quæritur utrum instruendi sint Barbari de præcepto Commu nionis Eucharisticæ, et ad eam obligandi ?
Resolutio
Instruendos Barbaros et obligandos.
Vigesima quinta Difficultas
Quæritur utrum iis concedenda sit dispensatio generalis ab observantia quadragesimali ; nec non ab abstinentia feriæ sextæ et sabbati ?
| Resolutio Non esse concedendam.
Vigesima sexta difficultas
Quæritur utrum celebrari possit Missæ sacrificium in partibus longinquis, ita ut nec guttula vini in utraque ablutione recipiatur ? et utrum de hoc Episcopus dispensare possit, vel ad Apostolicam Sedem sit recurrendum ? |
Resolutio
Citra maximam vini penuriam servandas esse pro viribus Rubricas Missalis Romani ; præsertim in purificatione seu prima ablutione.
Datum Romæ anno Domini millesimo septingentesimo tertio, die prima Augusti.
LAURENTIUS, Archiepiscopus.
DE MESSIEURS LES VICAIRES GÉNÉRAUX POUR LA PUBLICATION DU JUBILÉ DE NOTRE SAINT PÈRF LE PAPE CLÉMENT XI
Charles Glandelet Prêtre Doyen de l'église cathédrale de Notre- Dame de Québec, Louis Ango-Desmezerets Prètre Grand Chantre de la dite église, et Joseph de la Colombière Prêtre Archidiacre de la même église, Vicaires Généraux de Monseigneur l'Illustrissime et Révérendissime Evèque de Québec.
Aux Curés, missionnaires et autres faisant les fonctions Curiales et aux Supérieurs des maisons religieuses, Salut en Notre-Seigaeur.
mn es + nn
Quoique la paix soit nécessa're en tout temps et qu’elle soit le sujet ordinaire des prières des fidèles, jamais les fidèles ne l'ont tant désirée ni tant demandée qu'ils font aujourd’hui, parceque la guerre qui les arme les uns contre les autres aussi bien que contre les hérétiques est si sanglante et si opiniâtre qu’il y a sujet de craindre qu’elle ne soit aussi funeste pour les Chrétiens qu’elle est favorable à leurs ennemis.
C'est pour arrêter les torrents de sang, qu’elle fait répandre de tous côtés, et les misères extraordinaires dont elle est accompagnée, que Notre Saint Père le Pape tâche de faire cesser les péchés qui en sont la cause par un Jubilé qui fut publié l’année dernière dans toute l’Europe. On l'aurait fait publier ici à l’arrivée des vaisseaux sans l'embarras que causèrent les vaisseaux mêmes en arrivant trop tard; mais maintenant qu’on est tranquille, nous serions inexcusables si nous privions plus longtemps le Diocèse d’une grâce qui peut contribuer non-seulement à son salut et à sa sanctification, mais encore au repos de toute la Chrétienté. Souvenez-vous donc, s’il vous plait, de représenter aux âmes que Dieu vous a confiées qu'on doit ici se disposer avec d'autant plus de ferveur à gagner cette indulgence qu'on y ressent plus d’incommodité de la guerre, et que tandis qu’elle continue, il est plus difficile à notre grand Monarque de secourir cette colonie que tous ses autres états. D'ailleurs, il est honteux que l'Eglise naissante du Canada qui a été et qui devrait encore être l’image de la primitive Eglise souffre les mêmes désordres et en plus grand nombre à proportion que ceux qu'on déplore dams les
iglises les plus anciennes.
Au nom du Très Saint Enfant Jésus qui est venu apporter la paix aux horames de bonne volonté revètons-nous des armes de la justice nour désarmer le ciel si justement irrité contre nous. Les larmes qui viennent de la compometion omt le pouvoir de lier les bras du Tout-Puissant. [l-s’agit de pleurer nos péchés et de faire des œuvres dignes de pénitemee pour mettre fin à la guerre la plus cruelle qui ait été depuis l'établissement de cette monarchie, Quelle dureté serait-ce à nous de néghiger un moyen si facile de parvenir à la fin, pour laquelle le Jubilé à été accordé, et de ne pas entrer dans les sentiments d’une tendre et amère contrition peur observer ce qui suit :
ORDRE Pour l'ouverture du jubilé et ce qu’il faut faire pour le gagner
1. L’ouvertuie du Jubilé lundi trentième du mois de janvier de l’année mil sept cent huit par le Veni Creator et la messe du Saint Esprit qui sera célébrée solennellement dans l’église cathédrale de Québec et qu’on célèbrera aussi à cette intention dans les autres églises où il y aura station; et il finira le dimanche de la Sexagésime douzième jour du mois de février qui seront quatorze jours complets que durera le jubilé, en deux semaines, dont la première commencera le lundi trentième de janvier et finira le dimanche de la Septuagésime cinquième jour de février inclusivement, et la seconde semaine commencera le lundi sixième jour de février et finira le dimanche de la Sexagésime douzième jour du dit mois de février aussi inclusivement.
2. On n’exposera point le St Sacrement dans les églises où il y aura station sinon pour les saluts qui se diront les joursde fêtes et dimanches dans les principales églises du lieu et alternativement aux jours ouvriers dans les autres églises où il y aura station; on pourra cependant exposer les Saintes Reliques.
3. Les stations du Jubilé pour Québec seront l’église cathédrale et celle de l’'Hôtel-Dieu, de l'Hôpital-Général, de la Basse-Ville, du Collège, des Récollets et des Ursulines. A l’égard des autres lieux nous désignons l’église paroissiale pour station, et dans la ville des Trois-Rivières outre l’église paroissiale nous désignons encore celle des Récollets et des Ursulines pour station.
4. Les Religieuses qui gardent clôture auront le chœur de leur église pour station.
5. Pour gagner le Jubilé, l’on sera obligé de faire les choses prescrites par la bulle et de les faire toutes dans l’une des deux semaines en laquelle on voudra le gagner, savoir (a) confesser ses péchés à un prêtre approuvé dans le diocèse; (b) jeûner le mercredi, le vendredi et le samedi de la même semaine, dans laquelle on voudra gagner le Jubilé ; (c) visiter au moins une fois dams la même semaine une des églises désignées pour les stations du Jubilé et y prier pendant quelque espace de temps pour les intentions contemues dans la bulle de notre Saint Père le Pape ;
DORE D TS D nee des SN SU Ce CE AE dé LS Gi
(d) faire quelque aumône, chacun selon sa dévotion ; (e)communier un des sept jours de la semaine en laquelle on fera les autres choses ci-dessus marquées.
6. Nous exhortons les fidèles de faire le plus d'aumônes qu'ils pourront aux hôpitaux, etc. .
7. En visitant les églises, ils prieront Dieu pour Notre Saint Père le Pape, pour la concorde entre les princes chrétiens, pour Monseigneur notre Evêque ; pour le Roi, pour Mo:sseigneur le Dauphin, pour toute la maison royale et pour tout ce qui est exprim’: dans la bulle de Sa Sainteté.
8. Pour satisfaire à ce qui est porté dans la bulle on priera pendant quelque espace de temps, on pourra réciter ou cinq fois le Pater et Ave ou quelque autre prière approuvée de l'Eglise, nous conseillons surtout de faire des actes de contrition de ses péchés, d'amour de Dieu, de résignation à sa Sainte Volonté dans ses peines et autres semblables.
9. Les Curés, Pasteurs et autres confesseurs approuvés pourront assigner un autre temps et d’autres œuvres de piété aux malades, prisonniers et autres qui par des empêchements légitimes ne pourraient jeûner, visiter les églises et satisfaire aux autres choses qui sont prescrites par la bulle, ils différeront aussi Le Jubilé aux personnes à qui ils auront été obligés de différer l’absolution.
10. Ceux qui sont en voyage pourront gagner le Jubilé en visitant après leur retour l’église cathédrale, s'ils sont de Québec, ou l’église paroissiale du lieu où ils feront leur résidence, faisant le reste des choses ci-dessus marquées.
11. Tous les Curés missionnaires et confesseurs approuvés dans le diocèse auront pouvoir pour le temps du Jubilé d’absoudre de tous les cas réservés au Saint Siège et à Monseigneur l'Evêque et de changer toute sorte de vœux, excepté ceux de religion et de chasteté, en d’autres œuvres pieuses, en imposant néanmoins à tous et à un chacun dans tous les cas susdits une pénitence salutaire et autres choses, ainsi qu’il est expressément porté par la bulle de Notre Saint Père le Pape.
12. Si quelques paroisses ou communautés n'avaient pas encore reçu notre présent mandement avant le dit jour trentième de janvier, l'ouverture du Jubilé sera différée pour les dites paroises