F. VALENTIN
DR ns le Ut
BULLE Saroranr L'ÉVÈCHÉ De quésec : 1ER OCTOBRE 1674
Clemens Episcopus, Servus Servorum Dei. Ad Perpetuam Rei Memoriam. Fr ci
In arduum Pontificatus fastigium, nullo nostrorum suffragante meritorum voto sed uno Clementissimi Dei qui infirma mundi ‘eligit annuente benignitatis suffragio nosira provecta fuit humilitas. lrrequieto continentique ea volvere statuimus animo quo tanto s'ubeundo oneri tantoque exequendo muneri vel ipsis angelicis formidando humeris divino tamen septiformis spiritus afflatu conferre non improspere Valeamus contemplabamur sedulo predecessorum nostrorum fidei catholicæ propagationis monumenta per ivtum orbem æternitati signata et Deum jugiter ‘depiecabamur ut prægrandia Illa Christiani nominis exemplaria non in venerationem tantum modo nobis inanem sisterent sed in imitationem insuper cperosam transirent ne videremur divinæ gloriæ splendorem ex iis haurire quibus sancta æmulatio nos urget non solum agere sed augere ea nobis meditantibus non sine maximo animi nostri gaudio pro parte charissimi in Christo filii nostri Ludovici Francorum ei Navarræ Regis Ghristianissimi nobis expositum fuit quod ipse Ludovicus Rex Deo favente in
septentrionali America nonnulla loca et Insulas armorum vi
assequutus suoque subjecit imperio Regionemque illam in ipsius obedientiam redactam titulo novæ galliæ decoravit illamque transmissis eo e Gallia viris doctrina, armis, et pietate respective prestantibus frequentem Illustri populo reddidit ac tandem Illius
‘Incolas Iroquois vuigo nuncupatas gentes efferate barbaras humanis et divinis legibus prorsusdestitutas multis illorum jam ‘profligatis reliquos sibi subditos réddere incessanter studet àt
quia nec Regiones nec Regna subsistuntnisi imperio reganturet legibus gubernentur Idem Ludovicus Rex in Oppido de Québec nuncupato quod amplissimo flumine Sancti Laurentii et nuncupato irrigatum portu preditum Arce munitum frequenti mercatorum numero repletum inter alia jam suæ ditioni subjecta loca primatum tenet Gübérnatorem totius illius regionis deputavit, Consilium supremum instituit illudque numerosa militia muni-
ST
vit ac ob eximiam qua erga Deum Sedemque Apostolicanl precellit pietatem evanidum existimans opus immites barbaros subjugare novasque margaritas suo diademati addere Regnaque.
et in remotis partibus acquirere nisi eodem temporein'acquisitis:
regnis sui temporalis dominii insignibus explicatis et Sanctissimæ Crucis vexillum adorandum exhibeat ita ut Infideles deposita Infidelitatis cecitate ad veri luminis agnitionem convertantur ac conversi in Catholica fide instruantur, sed cum exoptatum
hunc consequi nêgMeat finem nisi adsit eisdem in partibus bonus
et fidelis pastor qui curæ animarum æ@t ecclesiarum præsit ac ecclesiasticos ministros instituat qui @perarios illarum partium jam prôpe duodecimam horam otiosos permanentes in Vineam Celestis patrisfamilias ad Laborandum inducant, Nos quibus nihil magis cume est quam ut fides Catholica ubique floreat et augeatur ac Infideles veritatis viam cognoscant @t ad veritatem ac Catholicæ Ecclesiæ gremimum reducantur ita ut Ecclesia
ipsa nobiscum non de inventa ove sed de integro pene
grége qui perierat reducto congaudeat et congratuletur piis propterea prædicti Ludovici Regis ad id tendentibus votis libenter annuentes habita super his cum fratribus nostris deliberatione matura de illorum consilio et assensu ac apostoiicæ potestatis plenitudine prædicto Ludovico Rege super hoc nobis per suas litteras humiliter supplicante ad omnipotentis Dei laudem et gloriosissimæ ejus genitricis Virginis Mariæ totiusque triumphalis Ecclesiæ gloriam ac ejusdem fidei exaltationem oppidum prædictum quod Aeris amenitate gaudet Civitatis nomine titulo et honore decoramus et illud in Civitatenr Quebecensem nuncupandam necnon parochialem ecclesiam sub invocatione Beatæ Mariæ Virginis et Sancti Ludovici inibi existentem amplæ et magnificæ structuræ ac sacra et pretiosa supellectili decenter ornatam in qua jam divina officia debitis cum ceremoniis juxta ritum a Sancta Romana Ecclesia præscriptum peraguntur missæ solemnes et vesperæ et cum musica et musicalibus instrumentis assistentibus inibi presbyteris et duodecim pueris choralibus ac alumnis Seminarii ecclesiastici: inibi per Venerabilem Fratrem Nostrum Franciscum Episcopum de Petrea ejus saumma pietate canonice erecti decantantur titulo denominatione Parochialis ecclesiæ in ea perpetuo suppressis et extinctis in Cathedralem ecclesiam Sedi Apostolicæ imme:. diate suhjectam profuturo ejusdem ectlesiæ Quebecensis epistopo
mar mn
fil
qui illi jure et dignitate episcopalibus præsil ac in illa illiusque diœcesi ut infra designanda omnia et singula quæ ordinis jurisdictionis et dignitatis episcopalis et Pastoralis exercitii sunt et ad illa ac sinodi diæcesanæ convocationem et celebrationem spectant et pertinent exerceat quique in dicta ecclesia Quebecensi Dignitates canonicatus et præbendæ quorum fructus redditus et proventus non sint infra viginti quatuor ducatos aurl de camera ita ut illas et illas obtinentes capitulum cum mensa capitulari sigillo ac arca communibus alisque insignibus capitularibus constituant ac beneficia et ministeria ecclesiastica juxta competentiam dotis per Christi fideles assignandæ pro manutentione dignitates canonicatus et præbendas hujusmodi pro tempore obtinentium qui apud dictam ecclesiam Quebecensem residere et in ea singul's diebus horas canonicas tam diurnas quam nocturnas necnon conventuales aliasque missas servata ecclesiastica disciplina celebrare et decantare illisque interesse ac aliis dictæ ecclesiæ Quebecensis in divinis deservire cæteraque onera et officia eis pro tempore injungenda subire et exercere respective debeant et teneantur quique tam in choro quam in Capitulo processionibus et aliis actibus per alios similium ecclesiarum cathedralium dignitates canonicos beneficatos et ministros habitus de jure gestari soiitos et deferre et gestare libere et licite possint et valeant quam primum auctoritate nostra erigat et instituat ac curam animarum suppressæ Parochialis ecclesiæ hujus modi per modernum ejusdem ecclesiæ Rectorem omnibus et singulisejusdem fructibus certis ei incertis eidem Rectori quoad vixerit reservatis sive eo vivente de ejus consensu et postquam vita functus fuerit per dignitatem sive canonicatum et præbendam dictæ ecclesiæ Quebecensis obtinentem aut ejusdem ecclesiæ alium presbyterum per ipsum futurum episcopum approbandum per turnum alternis hebdomadis sive prout illi melius videbitur exerceri faciat, ipseque futurus episcopus omnibus et singulis privilegiis honoribus juribus insigniisexemptionibus libertatibus immunitatibus favoribus gratiis et indultis quibus alii episcopi de jure communi utuntur fruuntur potiuntur et gaudent ac uti frui potiri et gaudere possunt et valent et uti frui potiri et gaudere possit et valeat apostolica auctoritate perpetuo erigimus et instituimus ac pro episcopi pro tempore existentis residentia et illius usu et habitatione edes per prædictum Franciscum designandas ac eidem ecclesiæ Québecensi proximas et ad illum jam
nn dr re
OR CR PP OT NE ES Pi SOIENT NON EM TT PRET EOTAR US E PRE 6 AS NT EE LION LESEN Tr et
a RE one
finem spectantes sine justo pretio emendas eadem auctoritate assignamus ac pro commoda pro tempore existentis episcopi Quebecensis sustentatione fructus mensæ abbatialis Monasterii
Abbatiæ nuncupati de Millebecco ordinis Sancti Benedicti Bituri-
j censis diœcesis commendari soliti quod dictus Franciscus Epis-
copus in commendam nuper obtinebat quodque hodie illiusque
titulum collativum et denominationem Abbatis necnon omne jus
ad illud nominandi quod ad prædictum Ludovicum Regem vigore concordatorum dudum inter Sedem Apostolicam prædictam et À Claræ memoriæ Franciscum primum olim eorumdem Francorum 4 Regem initorum pertinebat de præfati Ludovici Regis consensu 4 et salvis mensa conventuali ac omni jurisdictione spirituali intra septa dicti monasterii et juribus dilectis filiis Priori et monachis . concessis perpetuo eadem auctoritate supprimimus et extinguimus ac de ejusdem !:lovici Regis ut prædicitur consensu una cum omnibus suis jurihus jurisdictionibus obventionibus et emolumentis universis eidem Quebecensi Ecclesiæ illiusque mensæ Episcopali similiter perpetuo sæpe dicta Apostolica auctoritate assigna.
mus unimus et incorporamus ac ipsi futuro Quebecensi Episcopo civitatem prædictam pro ejus civitate et pro diœcesi terras oppida
et loca in prædicta Regione sub dominio temporali dicti Ludovici
Regis ad præsens existentia pro tempore futura nullius alterius episcopi jurisdictioni spirituali nunc subjecta juxta terminos ab eodem Ludovico Rege designandos et per sedem apostolicam prædictam approbandos ac civitatis Quebecensis communitatem
et homines ac terrarum oppidorum locorum ac Regionis hujus-
modi universitates et homines habitatores et incolas pro suo populo et diœcesanis ac eorum ecclesiasticos pro suo clero 4 concedimus et assignamus Insuper Episcopo Dignitatibus capitulo | et canonicis prædictis ut pro prædicta Ecclesia Quebecensi ac illius mensæ capitularis sacristiæ et fabricæ eorumque verum | | et bonorum tam spiritualium quam temporalium prospero et 1 felici statu regimine gubernio directione ac onerum illis incumbentium, supportatione missarum horarum canonicarum divinorum tam diurnorum quam nocturnorum officiorum processionum funeralium anniversariorum et aliorum prædictorum celebratione nec non de dignitatibus canonicatibus et præbendis aliisque beneficiis et ministeriis ecciesiasticis pro tempore providendorum receptione admissione residentia personali distribu- À tionum quotidianarum et aliorum emolumeutorum quorum-
ere are per à
cumque. divisione. repartitione et admissione pænarurn . per absentes et divinis suis tempore et loco non assistentes sent onerä et ministeria eis incumbentia subire negligentes incurrendarum impositione singulorum præsentiis et absentiis notandis ceremoniis et ritibus in Cathedrali Ecclesia choro et capitulo processionibus et aliis actibus prædictis servatis serandis et ministris dictæ ecclesiæ Quebecensis necessariis deputandis et amovendis servitiis et ministeriis per ipsos obeundis et agendis salariis et stipendiis eorum cuilibet assignandis ac quihuevis aliis rebus in premissis et circa ea quomodolibet necessariis et opportunis quæcumque statuta ordinationes capitula et decreta licita tamen honesta ac sacris canonibus conciliorum decretis et constitutionibus apostolicis non contraria edendi et edita pro temporum et rerum varietate qualitate limitandi corrigendi declarandi et interpretandi et in meliorem formam redigendi seu alia de novo et ex integro condendi ac per eos ad quos pro tempore spectabit sub pœnis in contravenientes statuendis observari faciendi plenam liberam etomnimodam facultatem pari auctoritate concedimus et impertimur nec non Episcopo ut præfa- ‘ur ac dignitates in dicta Ecclesia Quebecensi obtinentibus ac Ca- ‘pitulo et canonicis ejusdem Ecclesiæ aliisque Capituli et Ecclesiæ hujus modi personis et ministris pro tempore existentibus ut omnibus et singulis privilegiis immunitatibus exemptionibus libertati- ‘bus præeminentiis prærogativis concessionibus, facultatibus, indultis, favoribus et gratiis quibus alii Episcopi ac aliarum ecclesiarum dignitates obtinentes capitula et canonici aliæque civitates et diæceses ac eorum cleri incolæ et habitatores eorumque res et bona fruentur, potiutur et gaudent ac uti, frui, potiri et gaudere possint et potuerunt quomodelibet in futurum et quoad habitus delationem ut præfatur uti, frui, potiri et gaudere libere et licite possint et valeant prædicta apostolica aucCtoritate concedimus et indulgemus ac eidem Ludovice Regi ejusque successoribus attenta assignatione praedictæ Abbatiæ de ejusdem Ludovici Regis consensu dictæ mensæ episcopali ut supra facta jus nominandi ad prædictam ecclesiam Quebecensem dum ïilla per cessum vel decessum aut aliter quomodolibet pastoris solatio pro tempore destituta fuerit illi vero seu illis qui dignitates canonicatus et præbendas aliaque beneficia et “ministeria ecclesiastica hujusmodi ex eorum propriis bonis competenter saltem ut prædicitur arbitrio cpiscopi funda-
rs
verit et dotaverit seu fundaverint et dotaverint ad dignitates canonicatus et præbendas necnon beneficia. et ministeria hujusmodi per eum seu eos ut præfatur fundata et dotata jus patronatus, quæ nominatio quoad ecclesiam Quebecensem nobis seu Romano Pontifici successori nostro pro tempore existenti quo vero ad præsentationem ad dignitates canonicatus et præbendas ac beneficia et -ministeria hujusmodi quandocumque et quo. tiescumque per cessum vel decessum aut alias quomodolibét vacare contigerit et coram Ordinario Quebecensi pro tempore existente fleri respective debeant et perpetuo dicta auctoritate reservamus concedimus et assignamus decernentes easdem præsentes nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis seu nullitatis vitio aut intentionis nostræ vel quopiam alio defectu et ex eo quod causæ propter quas premissa emanarunt coram Nobis vel alibi verificatæ et approbatæ et quicumque in præmissis interesse habentes seu habere prætendentes ad id vocati citati auditique non fuerint et premissis non consenserint aut alio quovis defectu notari impugnari invalidari retractari in jus vel. controversiam vocari ad terminos juris reduci remedium impetrari vel sub quibusvis similium vel dissimilium gratiarum revocationibus suspensionibus limitationibus aut aliis contrariis dispositionibus et per quaseumque Constitutiones apostolicas aut Cancellariæ apostolicæ regulas quandocumque et in crastinum assumptionibus successorummostrorum ad summi Apostolatus apicem vel alias quomodocumque editas et sub quibusvis tenoribus et formis emanatas et in pesterm edendas et emanandas nullatenus comprehendi sed semper ab illis exceptas et quoties illæ emanabunt toties in pristinum et validissimum statum et sub quacumque posteriori data per pro tempore existentes episcopum ac digmitates capitulum et eanonicos hujusmodi eligenda restitutas repositas et plenarie reintegralas ac de mars concessas semper valides fore et esse suosque plenarios effectus sortiri et obtinere mcnon episcope Dignitatibus Capitulo et canonicis hujusmedi pro tempore existentibus perpetuo suffragari sicque et men alias per quoscumque judices ordimarios vel delegatos quavis auctoritate fungentes et honore fulgentes et causarum Curiæ Cameræ Apostolicæ et Palatii Apostolici auditores ac ejusdem Sanctæ Romanæ Ecelesiæ Cardinales et de latere legatos vicelegatos ct sedis apostolicæ nuncies et quosvis alios sublata eis et eorum euilibet aliter
judicandi et interpretandi facultate judicari et definiri debere et si secus super his à quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari irritum et inane et decernimus nonobstantibus nostris et Cancellariæ Apostolicæ regulis de exprimendo vero annuoque valore ac de unionibus committendis ad partes vocatis quorum interest ac Lateranencis Concilii novissime celebrati uniones perpetuas nisi in casibus a jure permissis fieri prohibentis ac quibusvis apostolicis necnon in synodalibus provincialibus et generalibus conciliis editis et edendis constitutionibus quibus omnibus et si de illis eorumque totis tenoribus specifica et expressa ac de verbo ad ve bum non autem per clausulas generales idem importantes expressio ad hoc servanda foret illis alias in suo robore permansuris hac vice duntaxat specialiter et expresse derogamus cæterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ erectionis institutionis suppressionis extinctionis unionis incorporationis indulti reservationis coneessionis assignationis decreti et derogationis infringere vel ei :usu temerario contraire, si quis autem hcc aitentare præsumpserit indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem anno Incarnationis Dominicæ millesimo sexcentesimo septuagesimo quarto Kalendis Octobris Pontificatus nostri anno quinto.
Pro eminentissimo Domino Cardinali Barberino summatore,
J. Crampinus, J. CATALLUS.
BULLE
NOMMANT MGR DE LAVAL A L’'ÉVÊCIHÉ DFE QUÉREC : OCTOBRE 1674
Glemens Episcopus Servus Servorum Dei, Venerabili Fratri Francisco Episcopo Quebecensi nuper de Petræa Salutem et Apostolicam Benedictionem Romani Pontificis quem pastor ille cœlestis Episcopus animarum potestatis plenitudine sibi tradita, Ecelesiis piætulit universis sollicitudo requirit ut circa cujuslibet Ecclesim statum vigilanter excogitet, sicque prospiciat
NT ONE ED Re CO PERRET EC LP NET TU RAS NN PNR ANT RENE
em SA ve
diligenter, quod per ejus providentiam circumspectat ; nunc per simplicis provisionis officium quandoque vero per translationis ministerium accommode pro ut personarum, locorum et temporum qualitate exigit, etipsarum Ecclesiarum utilitas persuadet ecclesiis singulis pastor accedat idoneus, et rector providus deputatur, qui populum sibi creditum salubriter dirigat, et bona ecclesiæ sibi commissæ non solum gubernet utiliter sed etiam multimodis efferat incrementis. Sane Ecclesia Quebecensis nuper parochialis Ecclesia sub invocatione beatæ Mariæ Virginis
et Sancti Ludovici Oppidi de Quebec, quod quidem Oppidumnos
hodie ad supplicationem Charissimi in Christo filii nostri Ludovici Francorum et Navarræ Regis Christianissimi in civitatem, parochialem vero ecclesiam hujusmodi illius titulo et denominatione parochialis ecclesiæ in ea perpetuo suppressis et extinctis in Cathedralem Ecclesiam Sedi Apostolicæ immediate subjectam de Venerabilium Fratrum nostrorum consilio et apostolicæ potestatis plenitudine etiam perpetuo ereximus et substituimus, ac ex certis causis tunc adducti eidem Ludovico Regi ejusque successoribus jus nominandi ad prædictam ecclesiam Quebecensem nobis sive Romano Pontifici successore nostro pro tempore existenti ac alias sub certis modo et forma tunc expressis etiam perpetuo dicta auctoritate reservavimus, concessimus, et assignavimus, ac alias prout in nostris desuper confectis litteris plenius continetur, a primævaerectione et institutione hujusmodi pastoris solatio destituta seu carenti ad provisionem ejusdem ecclesiæ Quebecensis collatis et socialem, ne illa longæ vacationis exponatur incommodis paternis et sollicitis studiis intendentes post deliberationem, quam de præficiendo eidem ecclesiæ Quebecensi personam utilem, et etiam fructuosam cum eisdem fratribus habuimus diligenter. Demum ad te Episcopum nuper de Petræa consideratis grandium virtutum meritis quibus personam tuam illarum largitor altissimus multipliciter insignivit et quod tu qui Ecclesiæ de Petreæa laudabiliter præfuisti dictam Ecclesiam Quebecensem, scias, valeas et poteris auctore Domino salubriter regere ac feliciter gubernare direximus oculis mentis nostræ. Intendentes igitur tam dictæ Ecclesiæ Quebecensi, quam ejus gregi dominico salubriter providere, Te licet absentem juxta decretum Congregationis rebus consistorialibus præpositæ ac de consilio, et potestatis plenitudine prædictis a vinculo quo prædictæ Ecclesiæ de Petræa cui pr&eras, tenebaris, absolventes, et quem
prædictus Ludovicus Rex nobis ad hoc per suas litteras nomina-
vit ad dictam Ecclesiam Quebecensem de simili consilio dicta
auctoritate transtulimus, teque illi in Episcopum præficimus, et
pastorem, curam, regimen et administrationem ipsius Ecclesiæ | Quebecensis tibi in Spiritualibus et temporalibus plenarie committendo liberamque tibi ad eamdem Ecclesiam Quebecensem transeundi licentiam tribuendo firma spe, fiduciaque conceptis quod dextera Domini tibi assistente propitia prædicta Ecolesia Quebecensis per tuæ circumspectionis industriam et studium fructuosum, regetur utiliter et prospere dirigetur, ac grata in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipiat incrementa. Volumus autem ut tu antequam regimini, et administrationi dictæ Ecclesiæ Quebecensis in aliquo immisceas in manibus Venerabilium Fratrum nostrorum Archiepiscopi Parisiensis et Pictaviensis et Rupellencis Episcoporum seu alicujus eorum fidei catholicæ professionem emittendam juxta unam. et fidelitatis debitæ solitum juramentum præstandum, juxta alteram formas quas sub diversis bullis mittimus interclusas, et professionis a te sic emissæ et sic juramenti præstiti formasad Sedem Apostolicam præfixum tempus transmittere tenearis, conscientiam tuam desuper onerantis quiquibus et eorum quilibet per alias nostras litteras mandamus ut ipsi vel eorum aliquis a te professionem fidei ac nostro et Romanæ Ecclesiæ nomine juramentum hujusmodi recipiant seu recipiat. Quocirca Fraternitati Tuæ per apostolica scripta mandamus, quatenus ad prædictam Ecclesiam Quebecensem cum gratia nostræ benedictionis accedens curam et administrationem prædictas sic exercere studeas, solliciter, feliciter, et prudenter, quod exinde speratur fructus proveniant, ac tuæ bonæ famæ odor ex tuis laudabilibus actibus latius diffundatur, ipsaque Ecclesia Quebecensis Gubernatori provido, et fructuoso administratori gaudeat sic commissam, tuque præter æternæ retributionis præmium et nostram, et dictæ Sedis Benedictionem et gratiam -exinde uberius consequi merearis.
Datum Romæ apud Sanctam Mariam, anno Incarnationis dominicæ millesimo sexcentesimo septuagesimo quarto, Octobris, Pontificatus nostri anno quinto.