RELATIO
MISSIONIS CANADENSIS ANNO 1660 MENSE OCTOBRI AD SANCTAM SEDFM MISSA
1. Missio Novæ Franciæ ab oriente oceano abluitur, occidentem versus ac septentrionem excurrit qua tellus patet ; meridiem versus, Novam Hollandam et Novam Angliam vicinas habet.
2. Aspera ubique regio ac montuosa ; lacus habet ingentes huc atqueilluc sparsos quæ maria non male dixeris ; flumina, Europæ fluviis nobiliora, sed quæ prærupto sæpe aquarum descensu, atque ex alto præcipiti navigationem reddant difficilem; sic ut facientes iter cogantur sæpe navigia sua humeris gestare, totamque adeo supellectilem, ad multas etiam leucas; quo ffit ut lignearum cymbarum usus esse non possit ; ubi semel in terras altius est incurrendum cymbulis utuntur ex tenuissimo cortice (quas canoas vocant) quæ per vada, perque saxa latentia tutius ac citatius ferantur, quæque adeo ob tenuitatem corticis facilius humeris gestari queant.
3. Regio ubique ferme sterilis, quia inculta fere omnibus indiget, quia nullas exercent artes : pellibus teguntur, neque alio vestitu ; vix ullos fructus, .etiam agrestes habent ; venatione et piscatu assiduo vescuntur barbari, pane, vino et lacticiniis nunquam.
4, Per sylvas errabundæ pleræque gentes, perque flumina et a" suos, nec terram colunt, neque ullas colligunt fruges. Alii framentum indicum serunt, agrosque habent fixasque sedes,
atque oppida palis ligneis valloque munita.
5. Conditio aeris salubris admodum, propter frigus siccum : vix enim tota hyeme pluit, dum altæ nives terram tegunt.
6. Quebeci et ubicumque Galli habitant eadem est altitudo quæ in Gallia. Neque vero ingrata est tellus, si colitur ; frumentum optimum, pisa, hordea, fabas abunde profert. E Gallia advectæ pecudes, oves, vaccæ, sues, gallinæ, feliciter educantur. Barbaris nullum pecus, nec secum animal ullum præter canes.
7. Bella horrida et cruenta inter se gerunt barbari, captivos suos lento igne, et quibus possunt crudelissimis tormentis ex-
Î nl
> Cd pe | re
ln de: c
vita
cruciant ; abhinc viginti annis integræ gentes ad fidem conversæ, bello deletæ sunt. Iroquæi populi Quebeco vix centum aut paulo amplius leucas distant, gens fera et crudelissima, belloque assueta, suis victoriis insolens. Hollandis atque Anglis hæreticis fœderati iisdemque vicini, longe lateque neophitos Christianos inflectunt, immo et Coloniis nostris gallicis ferrum, ignem atque extrema minantur omnia. Sæpe adfuit incolis nostris improvisus hostis : alios trucidavit, viros et feminas, alios captivos abstulit, solitus cum sua præda fugere, quam flammis reservat, pueros etiam ac puellas innocentes.
8. Commercium vix aliud hic ullum, nisi pellium quas castoreas vocant, quibus exportandis aliquot naves e Gallia quotannis Quebecum appellunt. Spes est hoc anno exportandas pelles pro quadringenties mille libris.
9. Regi Christianissimo tota hæc plaga subdita est. Nihil cum nostratibus linguis affine habent linguæ barbarorum. Duæ sunt præcipuæ : Huronum altera, Algonquinorum alia; penitus inter se discrepantes, neque ullo modo affines, inde varia nascuntur idiomata, satis sæpe inter se diversa, quantum lingua italica differt a latina.
10. Ubi Galli colonias fixere, Religionis Catholicæ exercitium viget. In remotiores plagas longe lateque Christiana fides pene traverat, quas bellicus furor devastavit, sic adeo ut plerique silvestres populi, nobis fœderati, coacti fuerint ad usque trecentas, quadringentas, et quingentas leucas procul diffugere quo vix ullum iter patet nostris missionariis. Multi ab Iroquæis hostibus capti in via, trucidati, et omni suppliciorum genere excruciati sunt.
11. Ex Gallia totum auxilium hactenus datum est, atque etiam nunc exparatur. Neque vero periculosus est admodum trajectus maris, leucarum cireiter octies cenutum, qui bimestri aut etiam trimestri conficitur ex Gallia adventantibus; redeuntibus in Galliam longe est brevior ac persæpe triginta dierum fuit.
12. Proxima océano, Gallorum sedes Acadia vocatur, ipso in littore ubi frequentissimus est navium appulsus, ob piscatum illic celebrem molucæ.
Miscovia alteri nomen est mari item vicina, ubi item est frequens appulsus navium ex Gallia.
versæ, | paulo ssueta, , fœæde-
inflecque ex- "ovisus bstulit, pueros
, Castootannis les pro
ail cum 1e sunt as inter scuntur , italica
rcitium :s pene lerique centas,
eetiam rajectus t etiam bus in
ipso in scatum
J tu
Tadoussacum centum et viginti circiter leucis distat oceano, quo Sti Laurentii flumen in terras longius porrigitur. Illuc silvestres Barbari tota æstate undique confluunt quasi ad emporium publicum, quia ibidem statio tutissima; ubi aliud flumen quod Sagne vocatur ab septentrione in fluvium Sti Laurentii devolvitur magno aquarum impetu.
Quebecum præcipua Gallorum sedes est, triginta circiter leucas altius adverso eodem flumine Sti Laurentii, ubi primum dulcescunt aquæ ; illic arx est bello munitissima, illic Prorex et magistratus sedent, ibidem locus commercio opportunior. Triginta item circiter leucas altius, adverso item eodem flumine Sti Laurentii, oppidum est Gallorum cui nomen Tria Flumina, quia tribus alveis nobile illic flumen ab septentrione descendit, qua via multi ad nos descendunt Barbari fœderati, quibus ingenium docile super alias gentes, et qui ad christianam fidem nati esse videantur. Illic primum fluxus ac refluxus maris desinit, ad Tria inquam Flumina.
. Mons-Regius vocatur quæ ultima ac remotissima omnium sedes est Gallorum, triginta item leucis altius ; quo ligneæ cymbæ devehi possunt, neque ferri ulterius queunt. Insula est longa octo et amplius leucas ; ubi latior estin medio, tres circiter habet leucas, temperatissima omnium plaga, quia meridiem versus excurrit, ibidem latiores segetes et venatio abundantior, at [roquæi hostes vicini.
13. Ubique liber est religionis usus, at vix secure ullibi vivitur
propter metum Jroquæorum ; Quebeci tamen in ipsa urbe magis in tuto versamur, at extra urbem ad octo circiter leucas circumjecta mapalia, nimiumque inter se disjuncta, hostibus patent.
14. Ubique familiarum numerus accrescit in dies magis, inque annos singulos, tum quia hic frequentiores fæminarum Europæarum fœtus, et raro mors immatura infantes abripit, tum quia singulis annis novæ ex Gallia familiæ Gallorun advehuntur, neque hic frequentes morbi, neque vero tam varii quam in Europa.
15. Silvestres barbari Chrisiiani, huc atque illuc sparsi plerique per sylvas, perque invia loca, magno numero viri et fæœminæ fidem suam circumferunt. Nounulli semel in annos singulos eo conveniunt ubi doceri possint, et Ecclesiæ sacramentis renovari.
dre d ee
Alii vix post multos annos id possunt, tum quiaiter est invium, longiusque distant ad quingenta et amplius leucas; tum quia Iroquæorum hostium metus iter omne infectum reddit.
16. Apud hostes Iroquæos multi omnino sunt neophyti christiani viri ac fœminæ, præcipue Hurones, quos dura servitus premit, et quo nostri missionarii superioribus annis magno zelo penetrarant, post initum pacis fædus, quamwvis dolos et fraudem omnem suspicarertur Galli ex parte hostium ; neque vero vana fuit suspicio, quingenta et amplius Galli qui illic inter medios hostes penetrarant, erepti sunt periculo, tam suavi tamque mirabili Dei providentia, ut supra humanas vires id factum fuerit post biennium fere integrum, quo biennio viris apostolicis in lucra animarum intentis omnis occasio erat fidei propagandæ, atque eos colligendi in horrea Domini, quotquot erant præordinati in vilam æternam.
Atque omnino votis missionariorum favit Deus, nam et corroborati fuere in fide sua Christiani captivi, infantes magna . copia baptizati, non pauci moribundi Iroquæi atque etiam extra mortis periculum et bene valentes, electi a Deo nonnulli viri ac fæœminæ rite edocti omnes, christianam fidem suscepere.
17. Iroquæi omnes linguam loquuntur huronicam, licet idiomate valde diverso, quantum lingua italica differt a latina.
18. Nullum hic video cujus zelo et auctoritate res christiana fulciatur ; admodum plerique fidei propagationem ne curant quidem, nimium quærentes quæ sua sunt, licet in‘Gallia Rex christianissimus, ejusque mater, nec pauci viri principes ac fæœminæ, rem christianam fideique propagationem unice cupiant.
19. Necdum ulla est Ecclesia cathedralis neque titularis Episcopus. At nullibi opportunior sedes esse potest Episcopo quam hic Quebeci, ubi Ego Franciscus de Laval Episcopus Petræensis Vicarius Apostolicus in Novam Franciam jam ab anno superiore 1659, in has regiones advectus, sedem meam fixi.
20. Nulli adhuc reditus Episcopo ; posset rex Christianissimus eneficium aliquod in eum finem dare.
21.Mensa Episcopalis nullos habet reditus, ego vero neque ullos peto, providet nobis Deus non solum ad tenuem victum ac
invium, am quia
ti chrisservitus gno zelo fraudem ero vana r medios ue miraaerit post in lucra æ, atque dinati in
n et cors magna an extra li viri ac
] Je
m, licet a latina.
hristiana e curant illia Rex icipes ac inice cu-
ris Epipo quam træensis superiore
nissimus
o neque ictum ac
st
vestitum necessaria, sed etiam unde possimus Christi pauperibus Gallis et neophytis barbaris opem ferre.
22. Nulla item est domus Episcopalis ; alienam domum locatam tenemus pretio ducentarum librarum in annos singulos, et eam quidem divitem satis, quia paupertati nostræ sufficit. Ego tres habeo mecum sacerdotes commensales, et duos omnino servos nec amplius.
23. Qua potui cura et vigilantia vacavi functionibus sacris pro tenuitate mea, prædicando verbo Dei, confessionibus excipiendis, sacramentum confirmationis administrando, visitando oves mihi a Deo commissas, iis præcipue qui ruri, et extra Quebecum longius distant, minusque habent auxilii. Utinam omnibus omnia fiam, et omnes Christo lucri faciam. Visitavi etiam Montem-Regium, quæ ultima Gallorum sedes est, aliisque remotior.
21. Romanum ritum hic omnes sequimur ; neque errores ulli, nulli abusus irrepserunt.
25. Nullus hic error in fide, neque abusus ullus in Religionis exercitio. |
26. Nulla hic secta infidelium, gentes in omnem partem barbaræ, apud quas nullus antea fuerat Divini numinis cultus. Animam immortalem ab omni cœno agnovere ; bonos item ac malos angelos, quibus cultum aliquem exhibent, præcipue per somniorum observantiam, et nonnulla sacrificia canum quos occidunt, igne torrent et comedunt; herbæ regiæ,quod tabacum Galli vocant, quam herbam sibi familiarissimam in ignem conijiciunt aut dæmonem invocantes expressis verbis, aut ei offerentes quasi holocaustum, aut in aquam mittentes, si de naufragio periclitentur ; conviviis etiam utuntur sæpissime quasi sacrificiis quibusdam aliisque multis ejusmodi : nullas post mortem pœnas peccantibus, nulla præmia bene agentibus proponunt, unde nihil quidquam docent ad morum emendationem, quod ex futura post mortem vita derivent.
Cæremonias multas superstitiosas in multis adhibent et
Dæœmonum invocationem : nihil tamen hacienüs perspectum
fuit, diligentius omnia scrutantibus, quod humanas excedat vires, et cui virtus diabolica appareat se immiscere. Sint licet non-
Penn ne
les volÿ |
: Noug Lf | que Soi} nous ad} / \ travail f.
témoigt | }| à la pu | | Ÿ /
nulli inter barbaros qui se magos profiteantur, tum curandis morbis, tum rerum futurarum præsagitione, tum præsliglis multis quibus ignaræ plebi illudunt,
97, Matrimonia tam parum firma apud plerosque barbaros, ut fere ad nutum dissolvantur, etiam uxore virum relinquente, atque ad alias nuptias transeunte.
Polygamia apud nonnullos in usu est.
Fornicatio apud plerasque gentes odiosa non est, neque probro vertitur puellis, aut matrimonio non conjunctis, nisi foret immoderatior. ,
Adulterium fœminis probrosum est.
28. Nulli doctrinæ vacant barbari: nec legere sciunt, nec scribere; sunt tämen optimo multi ingenio, præcipue in enarrandis iis quæ ipsi viderint, aut ab ais audita acceperint. Nonnulli eloquentes admodum, qui sane Europæis nostris non cedant. Politici et perspicaces admodum multi, qui, nobili genere nati, res tractant publicas, aliosque regunt et quibus multum admodum defertur ab aliis, sunt enim aliis alii nobiliores, alii quasi plebeii.
29. Sola traditione fabulas suas et superstitiones a parentibus acceptas referunt. Neque vero immorandum est admodum in refutandis fabulis illis, de creatione mundi, de Campis velut Eliseis ubi animas post mortem recipi volunt occidentem versus solem, de dæmonum apparationibus, aliisque ejusmodi. Neque item immorandum est in probandis ratiocinatione multa articulis nostræ fidei. Compendiosior et longe efficacior via est fidei nostræ astruendæ, et in eorum corda imprimendæ, nuda et simplex expositio veritatis, de Deo, Paradiso, Inferno, Resurrectione, de Christo Filio Dei facto homine, et miraculis divinitatem suam probante, aliisque omnibus. Juvattamen immiscere sæpe motiva credibilitatis extrinseca, utpote quod nos Galli (quos ingenio pollente, nec nimis credulos esse vident) hæc omnia fidei nostræ mysteria, tam certo, tam intrepide, tam indubitanter verissima esse Credamus, ut præsentis usura vitæ nihil nobis sit æternam et immortalem post mortem vitam sperantibus, quia nimirum Deus hæc edocuit primos parentes nostros; quia Christus Filius Dei factus homo eadem ipsa homines docuit,et miraculis confirmavit; quia jubente Deo, redivivi post mortem nonnulli, e para-
curandis ræstigiis
Jarbaros, nquente,
Le probro foret im-
nec scrinarrandis Nonnulli 1 cedant.
> nati,res dmodum si plebeii.
arentibus odum in velut Elim versus . Neque a articulis est fidei a et simrrectione, tem suam pe motiva s ingenio ei nostræ verissima æternam nimirum tus Filius lis confirli, e para-
diso reduces alii, alii ab inferis eadem ipsa confirmaverint, quia frequentibus toto terrarum orbe miraculis, omnique ævo, eadem omnia confirmentur, Res una porro mirum quantum credibilia reddat barbaris quicumque dicimus de fidei christiantæ ac divinæ mysteriis, quod omnia hæc dicamus in libro scripta esse jubente Deo et dictante, eumdemque librum ab omni ævo servari diligentissime ; ut enim scripturam ante omnia mirantur, videntque experientia quotidiana per litteras hinc inde à Gallis missas, omnia certo resciri quæ fuerint scripta, divinis litteris fidem non derogant iisdemque ut Deco loquenti credunt, 30. Quebeci octo sunt Ecclesiæ,
Prima et Parochialis sub titulo Immaculatæ Conceptionis, Lapidea.
Secunda, Patrum Societatis Jesu, Lapidea.
Tertia, Monialium Ursulinarum, Lapidea.
Quarta, Monialium hospitalium, Lapidea.
Quinta, Patrum item Societatis Jesu, vix duas leucas Quebeco distans, adverso flumine, sub titulo Sti Michaelis (vulgo Sillery vocatur) ad ripas fluminis magni Sti Laurentii, Lapidea.
Sexta, quatuor leucas infra Quebecum, item Lapidea, af ‘pas ejusdem fluminis, vulgo Castellum Richerium vocatur.
Septima, adhuc inferior duabus circiter leucis, Lignea ; hæ tres ultimæ, parochiæ locum tenent. Octava demum Quebeco proprior vixque media leuca distans, sub titulo Sti Joannis, Lignea.
31. Apud Tria Flumina, Ecelesia item est Patrum Societatis Jesu
sub titulo Conceptionis [mmaculatæ, Lignea, ubi parochialia munera exercentur.
32. Apud Montem-Regium, Ecclesia est Lignea sub titulo Sti D L Le] - Josephi, qu& parochiæ locum tenet, nosocomio propria est.
33. Tadoussaci, Ecclesia est Lapidea, quam Paires Societatis Jesu extruxere Neophytis suis, illuc æstate tota confluentibus.
34. Rurales domos huc atque illuc sparsas frequentibus excursionibus excolunt missionarii, cum altari portatili, ubi tota vicinia confluit, tum excipiendis sacramentis, tum christiana doctrina verboque Dei excipiendis.
| naire dé | | l'abbé Ÿ| mis de €
| nous adi travail témoig à à la pub} |