‹ Mandements, lettres pastorales et circulaires des évêques de Québec [microforme] (volume 4)Chapitre 7 sur 218 · SE · texte numérisé non relu

SE

35. Quebecensem Parochiam administrant sacerdotes sæculares, quos mecum adduxi anno superiore 1659.

Apud Montem-Regium sacerdotes item sæculures degunt, quos Dominus abbas de Queylus secum adduxerat anno 1657. Unum ex illis nominavi qui parochi vice fungatur, quem Romanæ Sedis auctoritati, contra præsumptam jurisdictionem Domini Archiepiscopi Rothomagensis, obedientiorem fore existimavi, aut sane minus repugnantem.

36. Patres societatis Jesu mihi auxilio sunt, tum apud Gallos, quameumque in partem mittere eos velim, iisque ad omnia miuisteria uti, tum apud barbaros, quos hactenus soli excoluere et quorum linguas soli intelligunt, et perfecte loquuntur.

37. Argentei ubique calices, et sacra supellex ritibus Ecclesiasticis idonea.

38. Sanctissimum sacramentum palam et cum lampade accensa ac decenter asservatur.

Page 1