‹ Mandements, lettres pastorales et circulaires des évêques de Québec [microforme]Chapitre 102 sur 160 · L. Morisset C.-H. Pâquet C. Bourque · texte numérisé non relu

L. Morisset C.-H. Pâquet C. Bourque

Archevèché de Québec, 1er octobre 1888. H. TÊTU, Pre,

Sec.- Trésorier.

(Leg

Ve

cuil

| sum

roic vile:

repi

COLLATIONIBUS THEOLOGICIS DISCUTIENDÆ IN ARCHIDIŒCESI QUEBECENSI (a)

MENSE JANUARIO.

(Legatur post lectionem præcedentis collationis articulus « Conférences ecclésiastiques » in Disciplina.)

Caius, audita concione de humilitate, sequentes objectiones cui lam theologo exponit :

ls An, salva humilitate, S. Paulus potuerit dicere: Omnia possum in eo qui me confortat (I. Con. xv, 10)?

20 Magnanimitas est virtus christiana ad opera magna et heroica inclinans ; humilitas e contra facit ut homo sibi ipsi vilescat et seipsum servum inutilem, nihil faciendi capacem reputet. Ergo virtus virtuti contradicit.

3° Qui se humiliat dona divina contemnit, ea pro nihilo habens.

4o Contra veritatem jurat justus qui se omnibus viliorem putat,

5° Contra charilatem peccat qui alios sibi ipsi præfert, siquidem humiliatio inter pœnas annumeranda est, juxta illud verbum Christi: « Qui se exaltat humiliabitur ».

(a) C’est une obligation d’assister aux conférences quand on n’en est pas exempté par une raison suffisante. Cette assistance, pour être utile et atteindre le but que se sont proposé le premier et le second Concile de Québec, doit être précédée d’une préparation suffisante, pour apprécier en connaissance de cause les autorités et les arguments apportés par le conférencier. On oublie trop souvent de se conformer à la quatrième règle qui se trouve à la page 39 de la ‘‘ Discipline” (Cir. No 114, 22 octobre 1882).

Go Contra ordinem peccat superior qui se inferiori subjicit

Antequam has objectiones solvere tentet, theologus humilitatem accurate definit, ejus fundamentum et subjectum exponit, et postea, mediantibus veræ humilitatis principiis et dotibus, singulas objectiones refellit.

Sempronius parochus concionem habens circa contritionem, dicit actum contritionis debere esse non solum internum, sed etiam externum, ut valeat absolutio, quia est una ex materiis proximis sacramenti pænitentiæ, ut aiunt theologi.

Hæc audiens, quidam presbyter dubitat, et consulit theologum qui expeudit integram theoriam de contritione, et postea declarat quid sentiendum de Sempronii affirmatione.

MENSE MAIO.

Caius catholicus, carnis voluptati deditus, subito a Mahumetanis captus, statim jubetur abnegare fidem et amplecti mahumelismum, dicendo : Deus est Deus et Mahumeta est ejus prophela. Sed quia hanc impietatem committere recusat, statim interficitur, antequâm cogitaverit de contritione suorum peccatorum.

Pater Caii, anxius de salute filii sui, theologum consulit, qui, antequam respondeat, lo expendit totam theoriam virtutis quæ appellatur fortitudo ad quam pertinet martyrium ; 2 naturam, conditiones et effectum martyrii. Deinde sententiam profert circa salutem Caii.

Caius neo-presbyter, prima vice qua moribundo extremam unctionem miuistravit, plures unctioncs omisit ex inadvertentia, cujus causa fuit timiditas.

Quæritur an hæc omissio nocuerit validitati aut integritati hujus sacramenti, et quid faciendum ?

MENSE JULIO

Titius catholicus, quadam die de variis quæstionibus controversis disputans cum Paulo protestanti, audit plura argumenta

t,et sin-

em, sed ris

um trat

quibus protestantes probare contendunt matrimonium {° non esse sacramentum; 2 non esse indissolubile ; 3° non posse impediri ab ecclesia extra casus in Scriptura Sacra relatos.

Quæritur quibus argumentis confutari possint supradicti errores ?

Caius, vicarius Sempronii parochi, qui celebraturus erat missam solemnem parochialem in die commemorationis defunctorum, subito ita gravi morbo laborat, ut omnino impediatur a celebrando. Tunc Sempronius, qui jam celebraverat et manducaverat, missam parochialem celebrat. Quæritur an rrcte ?

MENSE OCTOBRI.

(Fit electio secretarü per scrutinia secreta.)

Sempronius parochus Titium neo-presbyterum,vicarium suum, consuetudines sequentes in sua parochia vigentes ita docet :

1o Ægrotantes semel ultimis sacramentis muniti non amplius sunt visitandi, nisi expresse postulent et vehiculum ministrent, et etiam in hoc casu sufficit ut semel in quindecim diebus visitentur.

20 Pueri non sunt absolvendi, nisi quando mox primam communionem sunt accepturi, vel quando in periculo proximo mortis sunt : prima autem communio nunquam danda ante decennium.

30 Juvenes et puellæ qui de matrimonio simul contrahendo cogitant, censendi sunt in periculo proximo peccati, et ideo non sunt absolvendi, nisi quando hoc periculum mox cessaturum est, scilicet immediate ante matrimonium.

4o Quicumque saltaverit non est admittendus ad communionem paschalem, nisi post dominicam in Albis.

5o Tempore concursus vel missionis, ii quibus parochus vel vicarius absolutionem denegavit, impediendi sunt, quantum possibile erit, ne ab alienis confessariis absolvantur.

Titius nunc consulit theologum an tales directiones sequi debeat aut possit ?

PER ee

Sempronius parochus 1° stola deaurata utitur pro omnibus benedictionibus, etiam quæ requirunt colorem violaceum, vel viridem; item casula vel pluviali deaurato utitur in festis in quibus præscribitur color violaceus ;

20 Quando moriuntur infantes domi baptizati, eorum nomina inscribit solummodo inter sepultos, non vero inter baptizatos.

30 In regestis nihil scribit circa puerulos qui mortui sunt absque baptismo.

Quæritur an bene ?

À to1

bus

vel in

ina

int

Page 1