RP PP RSS LL ES
aux res ;
ibuinal unal
PROFESS10 ORTHOPOXA FIDEL JUXTA FORMAM A SUMMIS PoNriricisus Pro IV er Po IX PRÆsCkIPTAN
Eco N..... firma fide credo, et profiteor omnia et singula quæ continentur in Symbolo fidei, quo Sancta Romana Ecclesia unitur, videlicet :
Credo in unum Deum, Patrem Omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium, Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigeni lum, Et ex Patre natum ante omnia sæcula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri : per quem om. nia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nos. tram salutem descendit de cœlis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine : Et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis : sub Pontio Pilato passus, et sepultus est, Et resurrexit tertia ‘e, secundum Scripturas, Et ascendit in cœlum et ad dlexteram Patris. Et iterum venturus estcum gloria, judicare vivos et mortuos : cujus regni non erit finis, Et in Spiritum sanctum Dominum et vi ificantem : qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur : qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam, Confiteor unum baptisma in remissionem Péccatorum. Et expecto resurrec. tionem mortuorum, Et vitam venturi sæculi, Amen,
Apostolicas et ecclesiasticas traditiones, reliçuasque ejusdem Ecclesiæ observationes, et constitutiones firmis. sime admitto et amplector.
Item Sacram Scripturam, juxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu, et interpretatione Sacrarum Scripturarum, admitto, nec eam Unquam, nisi juxta unanimem consensum Patrum, accipiam et interpretabor.
Profiteor quoque septem esse vere et proprie Sacramenta novæ legis, a Jesu Christo Domino Nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis necessaria, scilicet : Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Pœnitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem, et Matrimonium, illaque gratiam conferre ; et ex his Baptismum, Confirmationem et Ordinem, sine sacrilegio iterari non pofse,
Receptos quoque et adprobatos Ecclesiæ catholicæ ritus, in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione, recipio et admitto,
Omnia et singula, quæ de peccato originali et de justificatione in Sacrosancta Tridentina Syoodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio.
Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium, et propitiatorium Sacrificium pro vivis et defunctis ; atque in sanctissimo Eucharistiæ Sacramento esse vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini Nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiæ panis in corpus, et totius substantiæ vini in sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia Transubstantiationem appellat.
Fateor etiam sub altera tantum specie, totum atque integrum Chri-tum, verumque Sacramentum sumi.
Constanter teneo Purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis juvari,
Similiter et Sanctos una cum Christo regnantes, venerandos, atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas.
Firmiter assero, imagines Christi, ac Deiparæ semper Virginis, necnon aliorum Sanctorum, habendas et retinendas esse ; atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia
mentuta, gulis chaem, Bapite-
licæ mni
istide-
relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxi. me salutarem esse affirmo.
Sanctam, Catholicam, et Apostolicam Romanam Ecclejam, i i metrem et magistram agnosco , Romanoque Pontifici, beati Petri Apostolorum Principis Successori, ac Jesu Christi Vicario, veram obedien. tiam spondeo ac juro,
Cætera item omnia a Sacris Canonibus, et œcumenicis Conciliis, ac præcipue a Sacrosancta T'ridentina Synodo et ab œcumenico Concilio Vaticano tradita, definita, ac declarata, præsertim de Romani Pontificis Primatu et infallibili magisterio, indubitanter recipio, atque profiteor ; Simulque contraria Omnia, atque hæreses quascumque ab Ecclesia damnatas, et rejectas et anathematizatas, ego Pariter damno, rejicio, et anathematizo, Hanc veram catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in Præsenti sponte Profiteor et veraciter teneo, camden integram et immaculatam usque ad extremum vitæ spiritum, ConStantissime, Deo adjuvante, retinere et confiteri ; atque a meis subditis vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, et doceri, et prædicari, quantum in me erit, curaturum.
Ego idem N,. Spondeo, voveo, ac juro. Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta Dei Evangelia.
JukisJuRANDI FORMULA A PIO X PRAESCRIPTA
“ Ego. firmiter amplector ac recipio omnia et sin. gula, quæ ab inerranti Ecclesiæ magisterio definita, ad- Sérta ac declarata sunt, præsertim ea doctrinæ capila, quæ hujus temporis erroribus directo adversantur, Ac Primum quidem Deum, rerum omnium principium et finem, naturali rationis lumine Per ea Quæ facta sunt, hoc est per /sibilia creationis Opera, tamquem causam per
effectus, certo cognosci, adeoque demonstraii etiam posse, profiteor,
Secundo, externa revelationis argumenta, hoc est facta divina, in primisque miracula et prophetias admitto et agnosco tamquam sigra certissima divinitus ortæ christianæ Religionis, eademque teneo ætatum cmnium atque hominum, etiam hujus temporis, intellhigentiæ esse maxime accommodata.
Tertio : fiima pariter fide credo, Ecclesiam, verbi reve. lati custodem et magistram, per ipsum verum atque histcricum Christum, quum apud nos degeret, proxime ac directo institutam, eamdemque super Petrum, apostolicæ hierarchiæ principem ejusque in ævum successores ædificatam.
Quarto : Fidei doctrinam ab Apostolis per orthodoxos Patres eodem sensu eademque semper sententia ad nos usque transmissam, sincere recipio ; ideoque prorsus rejicio hæreticum commentum evolutionis dogmatum, ab uno in alium sensum transeuntium, diversum ab eo, quem prius habuit Ecclesia ; pariterque damno errorem omnem, quo, divino deposito, Christi Sponsæ tradito ab Eaque fideliter custodiendo, sufficitur philosophicum inventum, vel creatio humanæ conscientiæ, hominum conatu sensim efformatæ et in posterum indefinito progressu perficiendæ.
Quinto : certissime teneo ac sincere profiteor, Fidem non esse cœcum sensum religionis e latebris sxbconscientiæ erumpentem, sub pressione cordis etinflexionis voluntatis moraliter informatæ, sed verum assensi m intellectus veritati extrinsecus acceptæ ex auditu, quo nempe, quæ a Deo personali creatore ac domino nostro dicta, testata et revelata sunt, vera esse credimus, propter Dei auctoritatem summe veracis.
“ Me etiam, qua par est, reverentia, subjicio totoque animo adhæreo damnationibus, declarationibus, præscrip-
tis omnibus, quæ in Encyclicis litteris Pascendi etin De. creto Zamentabili continentur,præsertim circa eam quam historiam dogmatum vocant, — [dem reprobo errorem affirmantium, propositam ab Ecclesia fidem posse historiæ repugnare, et catholica dogmata, quo sensu nunc intelliguntur, cum verioribus christianæ religionis originibus componi non posse, - Damno quoque ac rejicio eorum sententiam, qui dicunt, christianum hominem eruditiorem induere personam duplicem, aliam credentis, aliam histo. rici, quasi liceret historico ea retinere quæ credentis fidei contradicant, aut præmissas adstruere, ex quibus consequatur dogmata esse aut falsa aut dubia, modo hæc directo non denegentur. — Reprobo pariter eam Scripturæ Sanctæ dijudicandæ atque interpretandæ rationem, quæ, Ecclesiæ traditione, analogia Fidei, et Apostolicæ Sedis normis posthabitis, rationalistarm commentis inhæret, et crilicen textus velut unicam supremamque regulam, haud minus licenter quam temere amplectitur, — Sententiam bræterea illorum rejicio qui tenent, doctori disciplinæ historicæ thevlogicæ tradendæ, aut iis de rebus scribendi seponendam prius esse opinionem ante conceptam sive de Supernaturali origine catholicæ traditionis, sive de promissa divinitus ope ad perennem conservationem uniuscujusque revelati veri ; deinde scripta Patrum singulorum interpretanda solis scientiæ principiis, sacra qualibet auctoritate seclusa, eaque judicii libertate, qua profana quævis monumenta solent investigari. —In universum denique me alienissimum ab errore profiteor, quo modernistæ tenent in sacra traditione nihil inesse divini ; aut, quod longe deterius, pantheistico sensu illud admittunt ; ita ut nihil jam restet nisi nudum factum et simplex, communibus historiæ factis æquandum ; hominum nempe sua in. dustria, solertia, ingenio scholam a Christo ejusque apostolis inchoatam per subsequentes ætates continuantium. Proinde fidem Patrum firmissime retineo et ad extremum
vitæ spiritum retinebo, de charismate verifatis certo, quod est, fuit eritque semper in episcopatus ab Apostolis successione (1) ; non ut id teneatur quod melius et aptius videri possit secundum suam cujusque ætatis culturam, sed ut nunquam aliter credatur, nunguam aliter intelligatur absoluta et immutabilis veritas ab initio per Apostolos prædicata (2).
Haec omnia spondeo me fideliter, integre sincereque servaturum et inviolabiliter custoditurum, nusquam ab iis sive in docendo sive quonodôlibet verlis scriptisque deflectendo. Sic spondro. ic juro, sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evange!ia.”
Die,
(ÉLUS PT) RE EE a Don tuer
onto NE CS nr ne en Cr
SR Le
(1) Iren., 4, c. 26. — (2) Praser, c. 28,
JII QUAESTIONES
IN
Ecclesiasticis Sancti Hyacinthi Collationibus anno 1911 disputandæ