IN SESSIONE VERNA EX SCRIPTURA SACRA
Demonstretur Epistolas ad Galatas et ad Ephesios a Sancto Paulo scriptas fuisse, ideoque authenticas esse et integras adhuc permanere.
EX THEOLOGIA DOGMATICA
Probetur argumentis rationis Deum, etsi incomprehensibilis sit, realiter existere.
EX THEOLOGIA MORALI
Casus : Quamdam pecuniae summam Gabinio sacerdoti mutuo dederat Aurelius, cum pacto ut, anno vix elapso, cum modico auctario esset sibi restituenda. Verum, quum praefinite tempore Gabinius non haberet unde redderet, ira percitus Aurelius, licet probe noscet quae de fori privilegio favore clericorum constituta sunt, inconsulto Episcopo coram judice laico eumdem vocavit Gabinium, ut ad solutionem, prout de jure, condemnare. tur. Ob conceptam item inimicitiam adversus Lucium clericum, hunc, quamvis in sacris constitutum, servis suis mandavit Aurelius ut clam arreptum sputis et luto graviter foedarent. At Aurelii jussa servi pratergressi sunt nam Fræter lutum et sputa, non levia etiam vulnera Lucio intulerunt ; a quibus adhuc quidem ipse convaluit, sed nonnisi post multum temporis, et magnis medicorum et medicaminum impensis persolutis.
QuæriTur : 10 Quid sit fori privilegium, et quousque penes nos exterdatur ?
2° Quid sit privilegium quod dicitur Canonis ?
3° Quibusnam poenis istorum privilegiorum violatores subjiciantur ex Constitutione Apostolice Sedis ?
4° An in aliquam ex his poenis incurrerit Aurelius in singulis de quibus in casu ; et num teneatur aliquid restituere ?
IN SESSIONE AUTUMNALI