‹ Mandements, lettres pastorales et circulaires des évêques de St-Hyacinthe [microforme] (volume 2)Chapitre 133 sur 160 · BEATISSIME PATER · texte numérisé non relu

BEATISSIME PATER

Josephus Signay, Archiepiscopus Guebecensis, humillime S. V. supplicat ut concedatur dispensatio in sua diæcesi a lege abstinentiæ ab esu carnium in sequentibus per annum diebus : -

I. Omnibus dominicis Quadragesimæ, dominica Palmarum excepta.

II. Singulis secundis, tertiis et quintis ferris 1*, 2®, 3%, 4® et 5®, hebdomadarum quadragesimalium, in quibus tamen feriis semel in die carne vesci liceat, et prohibito esu piscium. Excipi intelligatur ab hac concessione feria quinta post Cineres, et 2%, 3 et 5% feria Majoris Hebdomadæ in quibus non dispensatur a lege abstinentiæ.

III. Singulis sabbatis per annum, iis exceptis in quibus jejunatur, et sabbatis Quadragesimæ.

IV. In diein qua fit processio S. Marci, quando non occurrit in feria sexta, et similiter in tribus Rogationum diebus.

V,. Ut ad ferias 4%" et 68M Adventus transferantur jujunia vigiliarum Festorum, quorum solemnitates remittuntur ad proximiorem dominicam, ut sunt Festa SS. Joannis Baptistæ, Laurentii, Matthæi, Simonis et Judæ et Andreæ, excepto tamen jejunio vigiliæ Assumptionis

ps

B. M. V. quæ servatur in sabbato ante dominicam in qua fit solemnitas Festi Assumptionis.

VI Ut in diebus quibus abstinetur ab esu carnium permittatur cibos cum adipe parare, propter butyri raritatem, magnumque olei pretium.

VIT. Ut dictæ concessiones extendantur ad diversas domos Monialium, inter quas plures sanitate infirma laborant : item ad Fratres a christianis scholis, aliosque Religiosos. |

VIIL. Utin his diebus in quibus jejunatur, mane liceat sumere aliquas panis bucceas cum Parum theæ, vel cafæi, vel chocolati,

IX. Ut ad cœnaculam vespertinam dierum jujunii liceat uti ZUppa Quæ ex prandio Supererit, præsertim iis qui se dant duro labori,

Quare, ex audientia SSmi habita die 7 julii 1844, SSmus Dominus Noster Gregorius divina providentia PP. XVI, referente me infrascripto, Sacræ Congregationis de Propaganda Fide Secretario, rerum adjunctis mature pro sua SUMMA Sapientia perpensis, habitaque ratione locorum, rerum ac peculiarium circumstantiarum prædictæ diæcesis, mandavit rescribi ut sequitur :

Ad primum. secundum, lertium, guartum, quintum., sexlum et septimum,—Pro gratia in omnibus juxta preces.

Ad octavum et nonum,—Non esse interloquendum.

Datum Romæ, ex ædibus dictæ S. Congregationis, die et anno quibus supra,

JOANNES BRUNELLI, Secretarius,

Page 1