‹ Mandements, lettres pastorales et circulaires des évêques de St-Hyacinthe [microforme] (volume 4)Chapitre 112 sur 149 · PIUS P, P, IX · texte numérisé non relu

PIUS P, P, IX

Venerabilis Frater, Salutem et apostolicam benedictionem. Nuper Nobis redditæ sunt observantissimæ tuæ litteræ die 24 proximi mensis maiïi datæ, quibus significas, te nostris mandatis obsequutum non sine levi timore istius Sti Hyacinthi ecclesiæ regimen suscepisse, cui te episcopum et pastorem præficiendum esse censuimus. Ac singularem tuam erga Nos, et hanc Petri cathedram pietatem et observantiam luculenter confirmans declaras, Venerabilis Frater, te propriis viribus plane diffisum tuam omnem in Deo spem collocare, quo gravissimum munus tibi à Nobis commissum sustinere queas, Tuere porro hos egregios religiosæ tuæ mentis sensus catholico Antistite omnino dignos, ac divino illius auxilio innixus, qui humilibus dat gratiam, labora veluti bonus Christi Jesu miles, et in majorem Dei gloriam animarumque salutem procurandam

an Le ECS

Strenue incumbe, Atque imprimis mihil antiquius habere velis, quam divinæ fidei noStræ depositum integrum, inviolatumque custodire, et catholicæ Ecclesiæ causam, jura, doctrinam, libertatemque impavide tueri, et propugnare. Omnem adhibe vigilantiam, ut ecclesiastici viri propriæ vocationis, dignitatisque semper memores virtutum omnium exempla christiano populo præbeant, proprii ministerii munia sancte, scienter, et accurate obeant, orationi instent, sacras potissimum disciplinas assidue excolant, et Sémpiternæ hominum saluti Studiosissime inserviant. Te autem minime latet, Venerabilis Frater, quam vehementer Ecclesiæ intersit in hac Præsertim tanta temporum asperitate idoneos habere ministros, qui valeant præliari prælia Domini. Cum autem hujusmodi ministri nonnisi ex clericis optime institutis fieri possint, tum omnes tuas curas, Cogitationesque in id semper intende, ut adolescentes clerici vel ab ineunte ætate per probatissimos magistros et ecclesiasticum spiritum, et litteras ac severiores disciplinas Præcipue sacras ab omni PrOrsus Cujusque erroris, et profanæ novitatis periculo alienas diligenter addiscant. Ac Pari sollicitudine, Studioque continenter Cura, ut utriusque Sexus juventus tot periculis obnoxia et sanctissimis augustænostræ religionis documentis, ac Præceptionibus sedulo imbuatur, et ad pietatem, honestatem, oOmnemque christianam virtutem formetur. Ne desinas unquam pro episcopali tuo zelo omnem dare Opéram, ut fideles tibi traditi quotidie magis divini verbi Præconio, sacramentorum administratione, et multiformis gratiæ Dei dispensatione ac- Curate nutriantur, quo divertant à malo, et faciant bonum, et alacriori usque pede incedant per semitas Domini, et crescant in scientia Dei, et Cognitione Domini nostri Jesu Christi, et instent viam, quæ ducit ad vitam, Probe autem noscis quibus nefariis omnis generis insidiis, quibusque monstrosis opinionum portentis Dei, hominumque hostes Omnium animos mentesque corrumrere, et a religione catholica avellere COnantur. Quamobrem, Venerabilis Frater,

Las MD Da

s habere rum, inam, jura, pugnare, propriæ tum omii minisorationi olant, et ant, Te ementer 1 asperi- | prælia ex cleuas Cuscentes stros et iplinas et proit. Ac iusque augussedulo hristi- PIScotraditi m adne aconum, ni, et i Jesu autem usque Lostes e carater,

ne cesses qua voce, qua opportunis scriptis pravas adversariorum fraudes detegere, ac perniciosissimos eorum errores refellere, et fideles tuæ curæ commissos monere, exhortari, ut in sanctissimæ nostræ religionis professione stabiles, et immoti permaneant, ac nunquam se decipi, et in errorem induci patiantur. Et quoniam apprime scis, te pro Christo legatione fungi, qui venit quærere, et salvum facere quod perierat, iccirco nullis curis, nullis consiliis nullisque laboribus parcere unquam velis, ut miseros errantes ad rectum veritatis, justitiæ salutisque tramitem reducere, illosque Christo lucrifacere possis. Inter angustias vero, et difficultates, quibus episcopale ministerium hisce præsertim tristissimis temporibus est obnoxium, ne concidas unquam animo, sed confortare in gratia Domini nostri Jesu Christi, præ oculis habens immarcescibilem illam gloriæ coronam ab ipso æterno Pastorum Principe perseverantibus promissam. Pro certo autem habe, Nos a Deo humiliter enixeque exposcere, ut uberrimis cælestis suæ gratiæ donis te ditare ac pastoralibus tuis curis benedicere velit quo ista dominicæ suæ vineæ pars tuis excolenda laboribus tuisque irriganda sudoribus uberrimos, lætissimosque justitiæ fructus in dies emittat. Acdivini hujus præsidii auspicem et præcipuæ nostræ in te benevolentiæ pignus apostolicam benedictionem toto cordis affectu tibi ipsi, Venerabilis Frater, cunctisque clericis laicisque fidelibus tuæ vigilantiæ concreditis, peramanter impertimus. Datum Romæ apud S. Petrum die 28 junii anno 1866, Pontificatus nostri anno vicesimo rtimo.

(Sign.) PIUS P. P, IX.

(Pro apographo) L. Z. MOREAU, PTR, Secretarius.

amener Te At een

Au Clergé touchant 1n formation d'un Conseil diveésain, le plan d’Amortissement de la dette de l’Evêché, le Tarif des messes, les Etudes ecclésiastiques, ete., ete.

Ev. DE SAINT-HYACINTHE, 19 Septembre 1866.

Page 1