DECRETUM URBIS ET ORBIS
Angelorum prædita moribus, et pulchritudine Sancta ANGELA MERICI sicut lilium inter Spinas in terris degens ubique mirum sparsit suavitatis odorem. Hæc ab adolescentia alacriter iter perfectionis arripiens, eo devenit ut Sanctus Carolus Borromæus paucis post ejus obitum annis adfirmare non dubitaverit, dignam plane esse quæ ab Apostolica Sede in Sanctarum Virginum Album referretur. Sanctissima Palestinæ loca summa cum religione perlustravit, et Sepulcra Apostolorum Petri et Pauli Romam veneratura pervenit, Ibi sese excitatam sensit ad promovendam puellarum institutionem, probe noscens illas pravis ac fœdis Calvinianæ et Luteranæ hæresis, quæ tunc late grassabatur, illecebris veluti inter vepres irretitas virgineum florem amissuras. Quare Brixiæ novum Sacrarum Virginum Sodalitium sub Patrocinio, et Nomine Sanctæ Ursulæ Christi Virginis et Matyris instituit, cujus curæ demandavit, ut adolescentulas tam divites quam
pauperes fidei rudimenta doceret, ad recte casteque vivendum informaret, illisque eas, quæ propriæ mulierum sunt,
, d, ji og
exercitationes traderet, Uberes ex hoc Instituto ANGELA ad Ecclesiæ bonum et Societatis retulit fructus, eique Deus Omnipotens ita gratiæ suæ dona copiose largitus est, ut ubique terrarum diffunderetur, suæque famulæ morti proximæ pandere dignaretur illud perenne friturum,
Quum teterrimis hisce temporibus perversi ac scelerati homines omnem moveant lapidem ad Catholicam Ecclesiam, ac Societatem labefactandas, et ad id facilius obtinendum mulierum mores præsertim adolescentium pervertere studeant, ut ex depravata earum mente erroris venenum altius in filiorum animos inseratur, nonnulli Eminentissimi ac Reverendissimi Sanctæ Romanæ Etcclesiæ Cardinales, necnon quamplures amplissimi totius Orbis Antistites Sanctissimum Dominum Nostrum Pium IX, Pontificem Maximum, humillimis precibus instantissime efflagitarunt, ut Officium et Missa SANCTAE ANGELAE Merict Sodalitii Sanctæ Ursulæ Institutricis ad universam extendantur Ecclesiam ; ut ejus ope et meritis dignetur Dominus fœmineum sexum ab omni labe immunem, et errore servare, ac hostium depulsis insidiis Ecclesia sua perpetua pace lætetur. Quibus omnibus a me subscripto Sacrorum Rituum Congregationis Secretario Sanctissimo Domino Nostro fideliter expositis, Sanctitas Sua Apostolica Auctoritate edixit, ut deinceps festum Sanc- TAE ANGELAE Virginis MERICI cum Officioet Missa aliquibus locis jam concessis, sub ritu duplici minori ab universa Ecclesia recolatur. Cont':1i::5 non obstantibus quibuscumque.
Die 11. Mensis Julii Anni 1861, C. EpiscoPuSs PORTUEN. ET S. RUFINÆ CARD, PATRIZI S. R. C. PRA:r. D. Bartolini, S. R. C, Secretarius.
Ft