BEATISSIME PATER
Apostolicæ Litteræ quibus Vestræ Sanctitati placuit Œcumenicum indicere Concilium Romæ die octava decembris currentis anni, beatissima Virgine Maria Imma-
Culata auspice aperiendum, ad me jamdudum pervenerunt,
Quanta cum reverentia illas quasi e cœlo delapsas acceperim, mihi deest enarrandi facultas, Nam vocem Sancti-
our souvenir ste lettre qui
Je vous l’aet de l’affecrés Cœurs de les d’adieux tout à votre ous dire que à l'autel sans dans l'union rité la victis les remplit ande et plus todiat corda su Domino
dévoué ser-
‘"NTHE.
l’'Evêque
Le regnanti,
tati placuit octava delaria Immaervenerunt, lapsas accecem Sancti-
tatis Vestræ, cujus sicut Petri ipsius est dominici gregis agnos et oves pascere, et fratres in fide confirmare, et Christi Ecclesiam infallibiliter regere, gementi et malis oppresso medicinam et remedium mundo evangelisantem Summa cum exultatione suscepi; Deo laudes et gratias agens quod hisce nostris pravis temporibus Œcumenici Concilii pergrandem gratiam contulerit, et Servo suo bono et fideli Summo Pontifici Petri sedem adeo feliciter occupanti gloriam talem tribuerit, ut post dogmaticam de beatæ Virginis Marie Immaculata Conceptione definitionem, quam toto plaudente orbe catholico, dum e contra illuderet hæresis et fureret infernus, proclamare non dubitavit, ipsi etiam præstantissimum Concilii Generalis tenendi munus reservaverit, Quod Generalis Concilii opus a multis jamdiu desideratum, sed a non paucis etiam vere catholicis velut impossibile consideratum, et quasi merum somnium ab Ecclesi:: hostibus habitum solo divino consilio adgredi potuit Sanctitas Vestra, dubio procui adjuvante Domino Nostro Jesu Christo, Sancto Spiritu insufflante et auxiliante Immaculata Virgine Maria quæ cunctas hæreses in universo mundo sola semper interemit.
Hinc precor, Beatissime Pater, judicare libeat quam alacri animo, quanto cum gaudio de Concilio a Vestra Sanctitate statuto, et tam multis gravibus ætatis nostræ malis omnia in societate civili et christiana republica labefactantibus occurrere parato audierim.
Et nunc Deum omnipotentem rogare mihi superest ut Vestram Sanctitatem sospitem et incolumem servet, ut Ipsa tam grande ac Christi Ecclesiæ perutile consilium a se inceptura ad finem fauste perducere valeat. Interim mihi liceat, humillime precor, Vestram Sanctitatem de mea erga quam tenet Petri sedem integra cordis et animi subjectione et devotione certiorem facere, sicut etiam de mea plena et perfecta ad Apostolorum limina proficiscendi voluntate, ut Sanctitatis Vestræ tanquam Christi
vices tenentis pedes deosculari denuo perfruar: et ut partes meas in indicto, Romæ in admodum veneranda Vaticana Basilica celebrando Concilio, quam humilius, sed quam fidelius adimpleam.
Denique ad Sanctitatis Vestræ pedes provolutus, et Apostolicam Benedictionem mihi ipsi et meæ curæ addictis fidelibus obnixe implorans, uti Sanctitatis Vestræ devotissimus et obsequentissimus filius subscripsi,
f CAROLUS, Eriscopus SANcTI HyACINTHI.
E vico Belæil, prope Stum Hyacinthum, die januarii 13, anno Domini 1869.