‹ Mandements, lettres pastorales et circulaires des évêques de St-Hyacinthe [microforme]Chapitre 52 sur 120 · PIUS PP, IX · texte numérisé non relu

PIUS PP, IX

VENERABILIS FRATER, Salutem et Apostolicam Benedictionein,

Obsequentissimam Tuam Epistolam libentissime accepimus, die 13, proximi mensis Januarii datam, ex qua luculenter agnovimus quanta cum reverentia ac lætitia exceperis Apostolicas Nostras Litteras, quibus Œcumenicum Conciliüm in hac Urbe Nostra, die sacro Immaculatæ Deiparæ, hoc anno inchoandum indiximus. Nihil enim optatius, nihil gratius iisdem litteris Tibi, Venerabilis Frater, accidisse testaris, ac a Deo clementissimo oblatum opportune remedium agnoscis, quo tot malis, quæ christianam æque ac civilem rempublicam affigunt, possitoccurri. Hinc Te ad obsequendum voluntati nostræ Paratissimum esse ostèndis, ejusdem Concilii causa ad nos profecturus, ac simul vota facis Deo Optimo Maximo, ut nos incolumes præstet, et grande illud opus optatum ad finem feliciter dignetur adducere, Nos equidem, Venerabilis Frater, hisce pientissimi Tui animi sensibus non po-

uar: et ut | veneranda nm humilius,

ovolutus, et curæ addic- Vestræ de-

ACINTHI. januarii 13,

e de 1869

m Benedic-

ssime acceex qua luetitia exceumenicum nmaculatæ Nihil enim Venerabilis simo oblamalis, quæ igunt, posati nostræ USa ad nos laximo, ut ptatum ad 1, Venera- 1S non po-

tuimus non vehementer delectari, qui certe sacro antistite omnino digni luculenter produnt Tuam erga nos, et hanc Apostolicam Sedem pietatem et observantiam, qua Te intime animatum esse disertis verbis profiteris. Sicuti vero eximiæ Tui animi significationes jucundissimæ nobis extiterunt; sic etiam nihil erit paternæ Nostræ caritati gratius, quam Te in Urbem advenientem cum aliis Venerabilibus Fratribus amanter amplecti. Interim vero divitem in misericordia Deum enixe precamur, ut Tua, et omnium Venerabilium Fratrum Ecclesiæ suæ Sanctæ Sacrorum Antistitum vota exaudire velit, ac reipsa efficiat, ut salutares maxime fructus, atque uberes in catholicam Ecclesiam, et humanam societatem ex ejusdem Concilii celebratione dimanent. Denique cœlestium omnium munerum auspicem et præcipuæ Nostræ erga Te benevolentiæ testem Apostolicam Benedictionem Tibi, Venerabilis Frater, et gregi Tuæ vigilantiæ concredito toto cordis affectu peramanter impertimus,

Datum Romæ apud Sanctum Petrum die I Martii Anno 1869. Pontificatus Nostri anno vicesimo tertio,

Page 1