PRE LT
quos vocavit Dominus operarios in vineam suam. Quare admonete eos assidue quam non ipsis liceat esse otiosis, quamque necesse sit, ut operam suam conferant ad mores populi moderandos. Inquirite sedulo in eorum vitam, sermones, convictus, consuetudines : “ manus enim ‘ sordida, ut ait S. Gregorius M., aliam non lavat, et ‘ oculus plenus pulvere maculam non considerat ; ita ‘“ mundus debet esse qui vult aliena corrigere.”” Ad cultus præterea eorum exterioris gravitatem ac modestiam diligenter attendite. Ut autem docendis Fidelibus, et ecclesiasticis ministeriis recte riteque obeundis sint idoneï, ne sitis experimento contenti, quod dederint antequam Ordinibus initiarentur ; sed curate, ut initiati nunquam desinant in rerum sacrarum studiis impigre se exercere. Quo spectat quod Concilium Romanum habitum a Benedicto XIII. anno Iubilæi 1725, de congregationibus decrevit Icclesiasticorum ‘“ semel in una- “ quaque hebdomada habendis, in quibus alternatim et “ rituum et conscientiæ casus proponantur, discutiantur, ‘et practice exerceantur;”” quodque proinde Vobis maiorem in modum volumus commendatum.
Ceteris vero Ecclesiasticis eos æquum est in omnibus excellere, qui excellunt dignitate. Eorum idcirco a Vobis vatio est habenda diligenter, ut nihil in eis reprehendendum populus animadvertat, quos maxime intuetur ; sed ita vobiscum consilio atque opera conspirent in opus ministerii, in ædificationem Corporis Christi, ut merito cum Concil. Trid, Ecclesiæ Senatus dici possint. Parochorum præsertim curas et industriam acuite, ut ex præscripto elusdem Sanctæ Synodi “ plebem per se ‘ incessanter instruant, et Sacramentis reficiant, quoti- ‘ dianas pro populo ad Deum preces et orationes effun- ‘ dant, et laudabili vitæ et conversationis exemplo, vir-
“ tut “via gant:
Se que i sumr indol sorte mint facul vel t:
deles crebr rupte mæ €
vestr com cura
m,. Quare
lavat, et erat; ita
dederint ut initiati s impigre
omanum , de conel in unarnatim et cutiantur,
de Vobis
| omnibus idcirco a eis repreme intuespirent in hristi, ut ci possint.
acuite, ut em per se nt, quotines effunnplo, vir-