DOCTRINE DE SAINT ALPHONSE DE LIQUORI SUR LES OBLIGATIONS DES CURÉS
PAR LE TIbVDDCTEUR
Je crois devoir couronner et sanctionner les avis pratiques aux Curés, de Joseph Frassinetti, par les régies de conduite analogues du saint et habile praticien que l'Eglise nous propose pour modèle et pour guide dans Vart des arts. J'extrais ce Résumé substantiel de son Homo Apostoligus, (Tractatus vu, c. IV, punctum i, de Parochoinm obligationibus) (1).
A bonis Parochis pendent boni mores et salus populomm. Si in regionq bonus Parochus adest, ibi videbitur florere devotio, sacramcntorum freqiientia,oratio mentalis et bonum exemplum ; sin autem Parochus erit pravus, tota regio vitiis, et scandalis redundabit.
Parochi multis oneribus devinciuntur ; sed quinque praecipue : teuentur I. ad residentiam ; II. ad Sacrameiitorum oÂlministrationem ; III. ad celebrandam Missani pro populo ; IV. ad corrigendum ; V. ad prœdicandum, et instruendum. De omnibus sigillatim.
Et I. Quoad residentiam ; ante omnia advertendum quod fuit
(1) Son latin vaut évidemment moins que sa sagesse. Il vise à dire beaucoup de choses en peu de paroles simples.
declaratiim et dispositum a Tridentino, sess. 23. de reform. c. I, super hoc. Itaque Conciliiim 1° siifficienter déclarât (ut communi Doctorum sententia intellectum estj omnes Episcopos, et piaisertim pyeleros omnes Curatos teneri de jure divino ad residendum in loco ubi cura exercenda est, dum ibi pastores dicunlur de jure divino teneri pascere oves, non solum Sacramentis et verbi divini praedicatione, sed etiam esemplo, cui non potest satisfieri nisi per residentiam, qua praesentes se ostendunt.
20 Statuii quoad Episcopos (quod procedit etiam de Parochis) ne a diœcesi discedant, nisi una ex sequentibus causis ita postulet ; nempe charitas Christiana, vei nécessitas urgens, vel debita obedientia, vel evidens Ecclesiae, aut reipublicœ utilitas, approbanda tamen a Papa, vel a Metropolitano, etc.. providendo tamen, quantum fieri poterit, ne sua abseutia oves aliquid patiantur detrimenti .. Quoad Parochos dicitur, quod ipsi nequeunt ecclesias derelioiiuere ultra duos menses, modo non adsit gravis causa procul morandi; sed tune nonnisi ex licentia in scriptis ab Episcopo obtinenda. Imo etiam illis duobus measibus non possunt Parochi discedere, nisi Episcopus approbaverit causam, et idoneitatem Vicarii, quem semper tenetur substituere Parochus cum discedit.
3» Déclarât, et statuii omnes Pastores non résidentes, praeter peccati mortalis reatum, pro rata absentise non tacere fructus suos ex cura provenientes, et teneri, alia etiam declaratione non secuta, ad illos restituendos vel fabricaî ecclesiae, vel loci pauperibus, quacumque compositione remota.
Dicimus cum P. Viva, eamdem culpam, et restitutionis obligationem incurri a pastoribus... inuliliter in ecclesiis residentibus, et hoc tum ex lege naturali: fructus enim dantur Pastoribus ratione utilis residentiac, non autem personalis tantum ; tum quia Concilium expresse eos obslringit ad talem utilem residentiam, dum dicil : ubi injuncto sibi officio defungi teneantur ; et novissime luculenter hoc declaravil Benedictus XIV. Quoad parvitatem materiae in absentia, alii assignant moram unius hebdomada?, multi alii etiam duarum ; sed in Concilio Romano sub Benedicto XIII, anno 1723, prohibita est absentia ultra biduum. [Vide pag. ÌQ2 supra.) Qui parodiialem habet ecclesiam, non per vicarium, sed per seipsum illi deserviat...
II. Parochi, aut alii Curati per seipsos tenentur ad Sacramentorum administrationem. Quoad sacramentum Pœnitentiae,
Parochus tenetur illud administrare, non solum tempore prîEcepti, et in casibus gravis necessitatis, sed tolies quoties pœnitentes confiteri etiam ex devotione petunt ; nisi illi intempestive, et nimis fréquenter vellent audiri ; aut nisi essent alii confessaiii, et ipse e?set légitime impedilus. Unde dicunt plures peccare illum Parochum, qui redditur morosus et difficilis ad audiendas confessiones. Semper expediens erit, ut Parochus interdum arcessat confessarios exteros propter animas verecundas.
Qaoad Communionem, pariter communiter dicunt Doctores teneri Parochum ad eam subministrandam quoties rationabiUter et opportune de ea expostulatur, dnm pastor non sokmi débet prospicere ut ejus oves preecepta adimpleant, sed etiam ut iis auxiliis praemuniantur, quœ eorum profectui conferre possunt.
Tenentur quoque Parochi curare ut pueri communionem paschalem suscipiant, cum illius capaces sunt, nempe (regulariter loquendo) cum pervenerint ad decimum usque ad duodecimum annum, aut saltem ad quatuor decimum... Proh ! quot Parochi hanc suam obligationem negligunt, quae utique levis minime dicenda est !
Quoad Extremam Unctionem, sub gravi tenentur Parochi ad eam ministrandam iis qui exposcnnt, etc.
An autem Parochi tempore pestis teneantur residere, et Sacramenta ministrare cum periculo vitse ? Quoad residentiam,
communiter docent Doctores ad eam teneri, cum S. Thoma
Quoad Sacramentorum administrationem, est Decretum S. C. Concilii, anno 1576, declarans : Parochum suis parochianis peste laborantibus teneri ministrare duntaxat Sacramenta ad salutem necessaria, nempe Baptismum et Pœnitentiam (per se, vel per aUos idoneos). Tune vero teneretur etiam cum periculo vitae extrema unctione munire peste laborantem, sensu carentem, confiteri non valentem, qui probabiliter esset in peccato mortali.
III. Parochi tenentur orare ^ et celebrare Missam, non solum ut populus ei intersit, sed etiam applicare fructum pro ilio singulis Dominicis et festis, ut novissime statuit Benedictus XIV, licet congruis redditibus destituantur, quamvis alicubi adsit consuetudo immemorabilis in contrarium, et si parochia vacaret, œconomus deberet celebrare pro populo. Si Parochus non célébrât impeditus, faciat celebrare pro populo corn applicationo fruetus sacri ficii.
IV. Parochi et tanto ma^'is Episcopi teiicntui' etiam ciim periculo vitaï ad corripiendos subdito^i qui iu peccato mortali existant, aut in proximo periculo labendi in illud, et non solum in eorum extrema necessitate, sed etiam in gravi, semper ac fulf^et emendationis spes, ut rommuniter docent. Addimus communissime (contra paucos) ad id teneri Pastores non solum ex charitate, sed etiara ex juslitia ; propterea enim a communitate stipendiiim recipiunt, ut ipsi pro viribus curent impedire vitia cujiislibet suaî ovis ; ideoque cum deliquerint graviter in eo debito .justitiae, rémanent etiam obligati ad fructuum restitationem.
Et cum ab aliquo potente reperita r aliquod scandalum dari, cui Parochus uon possit occurrere, débet ille Episcopum certiorem facere, ut de remedio occurrat. Et si forsan Episcopus in hoc negligens esset, débet Parochus ad sœcularem potestatem recurrere, si subditus laicus esset, aut alia remedia opportuna tentare, et non débet hoc negligere ob quemcumque humanum respectum, aut timorem. In summa, iioc est quod Evangelium clamât, quod bonus Pastor animam suam dat pro ovibus suis.
Cum in regione reperiimtur notabiles morum dissoluticnes, quibus nuUum occurrit remedium, Parochus tenetur curare ut Missio eo adveniat. (Boni Parochi non prœtermittunt quarto aut quinto anno Missionem arcessere.)
Denique ubi nihil intentatiim reliquit, ut consuleret malo, etsi generaliter luqaendo non esset praìcisa obligatio faciendi correctionem, cum nulla subest spes profectus, non débet ideo Parochus eam omettere ; et etiam eam identidem répétât peccatoiribus obstinaiis. saltem in casu quo periculura non subesset aliquod grav<i 'jamnum subeundi ; inserviet saltem illa correctio ad hoc, ne Parochus ab aliis subditis male audiat, cum videant scandalum durare, et Pastorem obdormiscere ; prœterquam quod correctio inserviet ne alii in exemplum inducantur in peccatis sordescere, cara vident neminem adesse qui eos corripiat aut exprobret.
Et Pastor non solum tenetur peccata et scandala jam incœpta auferre, sed etiàm illa quge facile postmodum excitari possunt, impedire. Prae caeteris praecipue débet impedire quominus sponsi accédant ad domum sponsarum ; nam quamvis initio non accédant cum pravo fine, nihilominus experientia docet quod in hujusmodi occasione quasi omnes sponsi postea in peccata la-
buntnr, et secum in illa trahunt etiam parentes, qui permittunt cos veisari cum sponsis... qu3e ruina perseverabit usque dum matrimonium contrahetur.
Débet Parochus apud Episcopum impedire ne habitus clericalis conferatur adoletcentulis, aut pueris, qui suis moribus non sunt aliis exemple, aut saltem indolem ecclesiasticam non prae se ferunt;... illi postea adolescerent in otio, et exui habitum erubescenles, per fas et nefas, quanquam vitiis onusti, niterentur ordinari et Religioni magnse essent perniciei... Igilur quam rationem reddituri sunt Deo illi Parochi, qui fidem faciunt de ordinandis !... De hujusmodi Parochis qui has fides prsestant judignis, dicendum est defecisse a fide... Sed Episcopi diligentiores non quiescunt in Parochorum attestationibus in hac materia tanti momenti, unde salus populi pendet.
Non tantum tenentur Parochi ad correctionem faciendam, et ad impedienda peccata et scandala quje vident, sed etiam ad diligentius inquirendum, an in regione adsit aliquis subditus qui in aliquo peccato versetur, et suo muneri non satisfaciat ; paiocho enim commissa est sahis uniuscujusque ovis. Ita communiter docent Doctores cum S. Thoma... Hoc quidem aliqui Parochi efficiunt cum personis popularibus, connivent autem et sopore lorpentur cum aliis majoris existimationis. Quot istorum in Missionibus reperiuntur, qui per multos annos omiserunt prœcepto paschali satisfacere, quin de hoc Parochus verbum quidem admonitionis cum eis impeiiderit !
Praterea cum aliquod mairimonium contrahendum erit, débet inquirere si ahquod subsit impedimentum, etc.
V. Parochi tenentur instruciiones et conciones facere, Quoad instructionem debent instruere et docere plebem Mysteria fidei, quse sciri et credi debent, et qu£e necessaria sunt ad salutem, prout sunt : 1» quatuor Mysteria principalia, nimirum esse unum Deum, et hune esse omnipotentem, sapientissimum, creatorem et Dominum universi, misericordem et amabilem super omnia, praecipue vero esse justum remuneratorem ac vindicem ; très esse Personas, Patrem, Filium, et Spiritum sanctum ; Jesu Christi Incarnationem et ipsias Mortem ac Redemptionem; 2° Sacramenta necessaria, quœ sunt Baptismus, Eucharistia et Pœnitentia ; caetera saltem cum suscipienda sunt, et dispositiones necessarias ut hc'ec suscipiantur ; 3<» Articulos Syraboli fidei, et hos inter praesertim Virginitatem Mariae sanctissimae, Sessionem Jesu Christi ad dexteram Patris. . ., Resurrectiouem mor-
tuorum in finali judicio a Jesu Chrislo faciendo, unitatem Ecclesiae Romanae, in qua tantum reperitur salus, et tandem îEternitatem Paradisi et Inferni. Quai omnia quilibet fidelis teiietur scire sub gravi ; 4» Praecepta Decalogi et Ecclesiie ; 5» Pater noster, et Ave Maria, et Actus Fidei, Spei, Amoris et Contritionis.
Itaque sicut graviter peccat qui negligit haec scire (et qnidem non tantum quoad voces, sed etiam quoad sensura), ita etiam graviter peccat Paroclius, ut communiter Doctores, si per se, vel per alios idoneos (ipso légitime impedito, ut loquitur Concilium Trident., Sess. v, c. n ), non curât ea docere saltem quod substanliam subditos pueros et adultos, qui ea ignorant.
Hinc cum animadvertit parentes, aut dominos non curare ut filii, aut famuli intersmt doctrinae christianae, tenetur cum Episcopo de opportuno remedio consilium capere. Boni Pastores adnotalos tenent pueros, ut sciant quis eorum desit. Imo, ait La Croix, si adessent alii rudes, qui adire ecclesiam nequeant... debere Parochum eo proficisci ad eos instruendos cum quantocurngue suo incommodo. Saltem nos dicimus, cum hoc ei maximae molestiae futurum foret ob horum rudium mulliplicitatem, curet saltem eos instruere tempore praecepti paschalis, etc. Expedit etiam ut exploret magistros et magistras, an possint recte docere pueros, etc.
Quoad concionem, Parochus tenetur ad concionandum saltem omnibus Dominicis, et festis solemnibus, pascere grèges pro captu eorum, cum facilitate sermonis, ut percipiant quod praedicatur. . . Concionis unicus finis esse débet voluntatem auditorum ad boaum movere, non autem inutiliter inteliectam pascere.
Hic etiam juvat advertere nonnulla, quae valde expedit ut Parochus in concionibus populo ssepe saepius inculcet. Et 1. quod ad emendationem non sufficit peccatum fugere, sed etiam oportet fugere occasionem peccati. 2. Adurgeat homines ne tabernas adeant, propter peccata innumera quae illic coramitti soient ; praeter ebrietates, blasphemiae, rixae, scandala, obscenitates, etc. 3. Saepe declamet in vitium (quod est generale, praecipue in villis) loquendi inhoneste in campis et in ofûcinis. Propter hos pravos sermones quot juvenes depereunt! 4. Instet ad demonsti-andam sacrilegii enormitatem, prœsertim ob ruborem. 5. Insinuet necessitatem doloris et proposili prò confessione, ita ut pœnilens peccatum odio habeat et detestetur super omnia mala.
6. Hortetnr ut in ira moiibus, loco blasphemiarum et imprecationum, assuescant dicere: Maie habeat peccatummeum; maie vertat diabolo ; aat, Domina mea, adjuva me, etc. 7. Iq horrorem ponat superstitiooes et vanas observantias. 8. loculcet parentibiis, ut iil lilios, prœsertim pueros, animadvertant, cura blasphemaat, etc. Invigilet eum quibus sociis versentiir, etiam in lecto. 9. Hortetur persjepe suos aiiditores, ut tenlationes internas, picccipue impuritatis, arceant, invocando SS. Nomina Jesu et Marias. 10. 1ns tet jugiter, ut cum quis in mortale prolapsus est, statini contritionis efficiat actum, quo gratiam aaiissam recuperare possit, cum proposito quanto:iu3 confitendi, et a peccatoribus deducat hanc daimonis fraudem, nempe quod tara Deus pareil duobus quam uni peccato. 11. Doceat actus agendos mane, nempe gratiarum actioois, oblationis et supplicationis, proponendo vitare omne peccatum, invocatiouis Mariae. Signiûcet parentes teneri edocere filios in timore et servitio Dei, ut fréquentent Sacramenta, non posse iUos a matrimonio, aut a Religione avertere aut invites cogère. 12. Cura verum sit, quod Parochus non solum tenetur impedire malum, sed etiam ad promovendum bonum, hortetur populum ad Visit;îtionem SS. Sacramenti et B. M. V., praecipue in commimi cum populo, ut moris est in pluribus regionibus, et impediti saltem e domo liane faciant (1). Insinuet ut Congregatio frequentetur et omnes doceat modum prœparationis et gratiarum actionum pio coramu- Dione. 13. Curet sœpe de singuîari studio populi erga Mariam per Rosarium, jejunium in sabbato, celebratiouem Novenarum ante septem ipsius feslivitates. Felix il!e Parochus qui suas oves ferventes tenet erga devotionem Mariae ! 14. Tandem potissimum insinuet usum pelitionis, ut se Beo coramendent, ab eo praesertim sanctam perseverantiam postulando propter Jesu et Mariae amorem : Petite, et accipietis. Insinuet etiam instanter usum orationis mealalis, et curet faciendara in ecclesia una cum populo quolibet die, aut saltem quolibet die festo ; dùcendo etiam modum quo fieri poto: t domi. Proh magnam infelicitatem ! quam pauci sunt illi Parochi et Confessarii, qui curam hanc sibi suscipiunt insiouandi suis pœnitentibns hoc tam magni momenti exercitium, sine quo valde difficile est ani-
(1) Cohortatio ad missam frequentandam infra hebdomadam et ad preces in communi intra domum fundendas cum pia lectione noB omittatur, imo vehemens sit ac saepius repetita.
Man. du J. Curé. 31
mam posse perseverare in Dei amicilia, et impossibile est in viara perfectionis se immillere ! Igitur exorandus Dominns est, ut si vclit amari ab animabus, faciat se amari a sacerdotibus.
Praeter descriptas obligationes, quae sunt principales, supersiint aliae P.irocho, quae eliam non sunt minores. 1. Tenetur ipse cœteris esse bono exemplo. Pastor enira est illa luceima ardens et lucejis, quœ in Evangelio doscribilur : ardens zelo sancto in interno, et lucens bono exemplo in externo. Secus, ipse prœdicet, et moneat alios prò viribus, quantum velit, ad iucedendum per virtutum semitas, nisi ipse prœcedat exemplo, subdili ne fidem quidem praestabunt ils quae ipse dicit ; nara honiiues magis oculis quam auribus credunt, ut loquitur Concilium Urcellense [Tr. 3. de offic. cler.] (1).
2. Débet sedalo assistere monbu?idis, et prœsertim peccatoribas babituatis, qui peculiari aisistenlia magnopere indii;ent. Verum est quod Parochus potest nane assistentiam commiitere aliis sacerdotibus, sed non débet fidere cuilibet sacerdoti ; nam in hac occasione assisteudi moribundis, possunt accideie scandala non mediocris damui.
3. Tenetur succurrere pauperibus ex parochiae redditibus qui supersunt, deducto tamen suo, et etiam suorum(si ipsi vere sunt pauperes) alimento.
4. Tenetur diligenter examinare obstetrices, si ipsae sciant quod ipsas oportet scire ad conferendum Baptisraum infantibus in casu necessitatis ; nam talis casus sœpe potest eis accidere ; ideoque sub gravi ipsae teneutur scire administrare Baptismnm.
Prœterea Parocbus débet observare circa Boptismum qnod prsìscribii Parocbis Rituale Roraanum ; nimirum 1. ut notent in libro distincto nomina baptizatorum, parentum et patrinorum; 2. ut admoneant patrinos de cognatione, et de eorum obligatione contracta; 3. ut admoneant matres et niitrices ne secum accumbeie faciant pueros.
Notandum ultimo quod Benedictus XIV, const. Ad Passionis, 13 Decembris 1740, mandat in virtute sanctx obedientix
(1) Quas supponit honum exemplum virtutes ac dotes pnetermittit Auctor, sed supplent Paulinfe Epistolte ad Timotheum et Ti tura, imo Evangelium ipsum. Plura insupcr pastoralia Officia in ïheologia Morali S, Alphousi paa^iim describontur juxta materiarum oe«
omnibus Parochis, sive Rectoribus, etc., ut singulis feriis sextis, bora tertia post meridiem, in omnibus ecclesiis calhedralibus. et parochialibus, campanam pulsare faciant, ut fidèles lucrali possint indulgeatiam centum annorum, recitando flexis genibus quinque Pater et Ave., et orando juxta intentionem Pontilicis (1).
(1) Je profite de cette occasion pour renouveler le vœu que j'émettais, en 1868, dans ma Solution complète des questions liturgiques sur la Passion :
« Il serait clésiruhl'-- et édifiant que la France, docile à la voix de ■ TEglise, acceptât enfin une pratique si encourage'e par saint • Charles, dès 1569, et commande'e a lunivers par Benoît XIV ». fAote du traducteur.)
Idem S. Doctor (Punct. ii de Epìscopi muneribus), hsec habet : Tenetur Episcopus eligere in altari s ministres, dignos duntaxat, et excludere indignos. S. Frunci-icus .~taiesius hanc obligationem perpendens contremiscebat. Unde fiel<at quod paucos proraovebat, pront hodie factitan: boni Episcopi; cum pauci sunt, ut veritatem fatear. qui sacerdotio initi-intur ex vera vocatione, et ut gloriam Deo praestent, et hinc fit quod pauci sacerdotes sunt, qui boni évadant, et utiles animabus. Dicebat ipsemet Sanctus non esse Ecclesiag necessarios multos sacerd tes, sed bonos. — Quoad Parochos, jam compTtum est ex Tridentino pra-fercndos esse digniores, seu certum est Episcopum teneri ad eligendum digniorem, consideratis prudentia, setate, moribus, sed maxime scientia, et vitse probitate, de qua inquirenda diligens sit. In dubiura revocanda non est maxima S. Francise! Salcsii, quod in curis animarum prxferendi sunt sufficienter dodi doctioribus probitate inferioribus. Pro certo habendum Parochum probum uno mense utiliorem esse populo, quhm ParochiTS docrior, sed minus probus toto anno. Episcopus sub gravi tenetur invigilare ut sui sacerdotes missam célèbrent debita attentione et gravitate, sine verborum et caereraoniarum conculcatione, ut impie cum communi scandalo ssecularium a nonnuJlis, ne dicam plerisque sacerdotihus, factitatur, quod certe est peccatum mortale. Tenetur etiam Episcopus se informare ab aliis an Parochi suis mnneribus sedulo fungantur.
Maxime interest ut Episcopus curet sedulo instrnendos juvenes in lingua latina ; aliter in caiteris scienîiis parum proflcient, et parum intelligentibus latinitatem parum gratum erit studere. Sed prsB caeteris, necesse est ut seminaristae omni sedulitate incumbant Morali. Alias cum e seminario profecti sunt, non amplius student, et inutiles Ecclesia remanebunt. (Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. Esc dicit Dominus : Scribe virum is'um sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur . Jer. xxii, 30.) Le P. Valuy ajoute qn? sii arrivait que les The'ologies en lang-ie vnlcraire, etc.. eussent pi :s de cours qu'en langue lutine, nliésitez paa à dire^que ce cierge dégénère en science.
EPILOGUS ADNOTATOPJS Ad vigilanliam, zelura et opera piena in Pasloribus suscilanda
Vos ESTIS SAL TERR^...
Vos ESTIS LUX MUNDI.
(Matth., V, 13, 14.)
Erit anima tua pro anima ejus. (III Reg., xx, 39.)
Ipse impius in iniquitate sua morictur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. (Ezech. , m, 18.)
Propheta, et dices pastoribus ; Hœc dicit Dominus Deus : Vœ pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos : nonne grèges a pastoribus pascuntur ?. . . Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod œgrotum non sanasiis, quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non eduxistis, et quod peiierat non quœsistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Et disp)ersse sunt oves mex, co quod non esset pastor, et factœ sunt in devorationem omnium bestiamm agri, et dispersée sunt. . . et non erat qui requireret, non eroi, inquam, qui requireret. Propterea pastores audite verbum Domini : Vivo ego, dicit Bominus L'eus... Ecce ego ipse super pastoi^es reauiram gregem meum de riianu
eorum, et cessare faciam eos ut ultra non pascant grcgem, nec pascant amplius pas tores semetipsos... Ego pascam oves meas... Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam nias in judicio... Et suscitabo super eas Pastoi^em unum... ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem, (Ezech., XXXIV.) Ipsi pastores ignoraverunt intelligeniiam. (Isai,