‹ Mélanges Henri Weil [microform]. Recueil de mémoires concernant l'histoire et la littérature grecques dédié à Henri Weil ... à l'occasion de son 80e anniversaire; ouvrage contenant un portrait en héliogravure, une phototypie hors texte et plusieurs illustrations dans le texteChapitre 94 sur 96 · L. VERNIER · texte numérisé non relu

L. VERNIER

DE VERSU PHALÆCEO

\ihil docebo novi. commendabo tantum unice antiquam doctrinam atque Græcorum poetarum usum Græcorum erammaticorum rationibus explicabo. Verum tamen res novas facessere plerisque videbor, atque prius me intellexisse fateor vera esse ea qui infra proposila sunt, quam erammaticorum aucloritate eadem defendi animadverterem. Tantis ars metrica Græcorum oppressa est tenebris, tantopere luei veteris doctrinæ fallax novorum placitorum et fatuus ignis officit. [laque festæ occasioni ne ipse quidem crederem convenire quæ ingrata plerisque atque invisa fore haud ignorarem, pisi principi in litteris Græcis ὙΠῸ consecrarentur, qui dum Philodami Scarphensis hymnum edit graviter simul et suaviter nuper professus est novicium logaædorum commentum numquam sibi probatum esse. Qui pæne solus ab hac insania, quæ etiam nunc per orbem terrarum bacchatur, sibi cavit, audaciam meam non oderit : audeo enim rursus, ut sæpe ausus sum, præ sinceris veterum testimoniis superba noviciæ doctrinæ imperia contemnere.

Quid est Phalæceus hendecasyllabus 2 pentapodia logaædica, respondent. Quid Sapphieus, quid Alcaicus hendecasyllabus? idem respondetur. Ergo tres sunt ejusdem versus species ? atqui numquam inter se permutantur. Érgo parum dixit ambitiosa illa sapientia. Sed mittamus istos logaædos nuper inventos, quos sidera sublimi vertice ferire non mirum est, cum solidam terram nullo pede calcent, quamvis nimis multos habeant, bisyllabos. Itaque celeriter a procellis eo deferentur ubi cyclicus dactylus jam est et nomus Terpandreus, ubi mures ferrum rodunt et βοῦν κολλύξου πιπρέσχουσιν.

Sed logaædicus jam ab Hermmano (E/. doctr. Metr., 567) dictus est Phalæceus, nec tamen meliore jure. Qui eos spectabat logaædi-

450 UDALRICUS DE WILAMOWITZ MŒLLENDORFF

cos quos veteres metrici solos norunt. Cum quibus Phalæceo nulle contingere potest necessitudo, quandoquidem omnes longiori aul dactvlorum aut anapæstorum seriei trochæos paucos subiciunt. Nam Hephaestio Alcaicum decasyllabum, Praxilleum, Archebuleum logaædicos vocat (cap. vir et vu), Archilochium 1llum, qui revera e tetrametro dactylico et ithyphallico constat, addit Sacerdos (p.544). Ceterum 27: οὐρὰς tam inscite formatum vocabulum est, uteidemum conveniat ætati quæ etiam ἐπαοιδὴ rursus pro ἐπωιδὴ dicebat, quod frequens est in christianis aliisque plebeis litteris; atque cantum cum dactvlis. orationem cum trochæis conjungere tam absurdum est, ut ignobilis quidam metricus non ante primum post Christum sæculum ad paucos et ἃ natura dissimillimos versus explicandos logaædicorum nomen excogitasse censendus sit. Quod nobis nulli omnino usui est.

Eodem fere tempore a metrico inventus est antispastus ; cuJus inventi ne ego quidem patrocinium suscipio, quamvis mullo honorificentius de inventore sentio quam de plerisque eorum, qui hunc despicere solent. Îtaque abicienda Hephaestionis ratio est, qui Phalæceum trimetrum antispastieum dicit (cap. x), allatis duobus Cratini versibus. Hephaestionem qui exseribunt metrici omnino neglegendi sunt; at scitu dignum, fuisse qui ab hac ralione profectus hendecasyllabos hujus formæ componeret -u-uv | u"u- | u--, semper a trochæo incipientes. Quem haud accurate diceres Sapphicos cum Phalæceis permiscere hendecasyllabos. Docti hujus poetæ, non solum Catulli et Horatii lectione, sed etiam Græca theologia 1mbuti, carmen in Priapum in Buecheleri Anthologia latina 1504 est.

Quo tempore Inter Germanos antiquorum numerorum imitatio florebat, Sapphici et Phalæcei hendecasyllabi haud raro permutali sunt, velut Matthissonis, ignobilis poetæ, carmen est divina musica consecratum, quod tres Phalæceos Adonio concludit. Quod ille haud absurde fecit, nam in Germanica metrica ejusdem versus species sunt illæ pentapodiæ. Quid enim aliud novella ista metrica effecit

quam ut novellam musicam Germanorumque metricam Græcis obtruderet ?

Cæsius Bassus, ἃ cujus auctoritate in hoc capite metrici latini pendent, septem adeo Phalæcei divisiones diligentissime persecutus est (p. 258 Keil.), ut ostenderet, cum quot metris ΟἹ quædam necessitudo contingeret : quod ad eam rationem fit. quæ adiciendo:

DE VERSU PHALÆCEO +01

detrahendo concinnando omnes versus quotquot fuerunt aut esse possunt ad hexamelrum dactylicum trimetrumque iambicum refert, Quam hodie nemo comprobabit, quanquam philosopho indignam esse nego ; nam philosophus fuit Heraclides Ponticus, qui vel duos illos primarios versus ex una stirpe progerminasse docebat, simili via profectus, qua nunce plerique non Græcorum tantum sed omnium Aricorum populorum numeros ab origine eosdem esse credunt; qui mihi nunquam quidquam persuaserunt. Verum hoc utut est: grammalicus eam quærat metricam oportet, quam poelarum quisque secutus est. Ergo Heraclidea sive Cæsiana doctrina neglegenda omnino est, ubi Iyricos Græcorum poetas tractamus, regnat vero eadem, ubi de Horalio aut Seneca agilur, quos his rationibus obsecutos esse constat, neque minus inepti sunt qui Horatii numeros ad antispastos aut logaædos exigunt, ne fando quidem ab illo cognitos, quam qui Horatii leges ab isla derivandi ratione dictatas in Alcæo aut Anacreonte requirunt. Quæ cum ita sint, ad Græcos quidem Phalæceos nulla ex istis derivationibus pertinet, at Latinos quicumque inde à Priapeorum auctoribus componebat, hac arte inslilutus erat, donec apud paucos antispasti prævalerent. Quæ derivationes quatenus fortasse in cæsuris appareant!, nune omitto, quoniam mullo plus quam omnis omnium metricorum doctrina ingentosissimi poelæ inter Romanos valuit imitatio Catulli. Cujus admirabilis facilitas, quam Gallico sanguini deberi credo, effecit, ut hendecasyllabi Phalæcei pæne tanquam peculiare poeseos genus per proxima sæcula in Hitleris Latinis colerentur neque suavem illam sarrulitatem lascivamque teneritudinem deponerent, etiamst crassioris Minervæ homines ad res serias et carmina prælonga eis abulerentur. Quid quod ne hodie quidem desunt, qui hendecasvllabi nomine hane unam speciem appellent, quia Catullus (42, 1) hoc ἔρος ΠΟΟῚ et Sapphus et Alcæi frequentissimi versus totidem syHabis coerceantur, atque indolem etiam Catullianam ipsis numeris quasi

innalam esse opinentur?, Catullus unde sumptum hendecasviabum

I 'W. Meyer, Sti.-Ber. Bayr. Akad., 1889, 208. Græci poectæ nullam norunt csuram.

? (ἃ. Amsel, qui Studemundi auspicits dissertationem scripsit, qua de vi et indole rhythmorum quid veteres iudicaverint exponit Breslauer philologische Abhandlungen. % - ἀρ hendecasyllabam in logaædis collocavit ef leves et agiles visos esse hendecas yllabos Latinorum infiméæ ætatis scriptorum testimoniis adstruit, quasi Catulli exemplum ad Sappho aut Phalæcum pertinuisset.

452 UDALRICUS DE WILAMOWITZ MŒLLENDORFF

suum ad Italos modos deduceret, non professus est. Quem cum ab æqualibus fere poetis Calvo Cinna Corniticio Bibaculo Varrone æquo studio coli videamus, aut nobile Græcæ Musæ exemplum aut metrici cujusdam doctoris auctoritatem circumspicimus, quæ eitecertt, ul multi simul id peterent, quod felici cursu Catullus assecutus est.

Quod ad artem metricam attinel, id -quidem certo diei potes, derivandi istam rationem Catullo non esse probatam, siquidem hæe inconstantiam illam, quam primis duabus syllabis ille concedit, non tolerat, improbatam ἃ Cæsio, vilatam jam ἃ Priapeorum poetis. Nec lamen dixerim ignotam fuisse Catuilo eam quam improbabat doctrinam. Qui eum in primo carmine duriuseulos auribus Latinis versus multos collocaverit, ipsa duritie eruditionis laudem videtur quæsivisse: sciebat enim Cæsius (p. 261) tales versus eum tanquam legitimos inseruisse Sappho et Anacreonta et alios auctores secutum. Nec profecto indignum docto poeta lectionem Græcorum ita ostentare, ut metricorum rationes violare indoctis videatur. Quas in alio carmine videri potest secutus esse minus felici novatione ; dactylo enim in spondeum contracto decasyllabos fecit complures in uno carmine 55. Quod ὁ maxime vulgar derivatione facile explicatur, quæ Phalæceum ὁ prioribus et hexametri et senarii legitima cæsura distinctorum partibus concinnatum esse vult. Atque in Sapphico hendecasyllabo idem artificium Seneca videtur captasse (Leo, 1, 126). Itaque Catullus in 110 carmine 5» omnes versus ἃ spondeo fecit incipientes præter unum proprio Camerii nomine excusatum.

Quanquam hæe omnia similiter explicari possunt, si Catullus non derivandi illam rationem, sed eam novit, quam ei poetæ placuisse constat, qui fortasse primus omnium Latinos hendecasyllabos fecit. Hæc enim leguntur apud Cæsium Bassum (p. 261) postquam hendecasyllabum detrahendo ὁ Sotadeo derivavit : ex quo non es! mirandum, quod Varro in Cynodidascalico phalæcion metrum ionicun trimetrum appellat, quidamionicum niinorem.

Alii illi trimetrum tanquam minorem ionicum tetrametro oppone-

i Unus fuit qui ve! πᾶς in re Catullum imitari non vereretur, Annius Inachus (An/h. lat., 1553, 3). Sed hunc necessitas cogebat, ut ætatem defuncti pueri commemoraret me ælatis vicesimo dolebis. Idem septimam syllabam semel longam fecit si 16 flere juvat, quidni ingemiscis. Hoc quoque legitimum est, in prima scilicet iambici membri syllaba. Idem in græco versu ὥσπερ “Δρμόδιος χἀριστογείτων infra longe aliter explicandum erit. Quippe diversis causis eadem οἴ οἱ possunt.

DE VERSU PHALÆCEO 453

bant, sive ἃ majore incipienti, Sotadeo, sive ἃ minore, Galliambof. Consentiens igitur omnium ratio sic disponebat hendecasyllabum -2- | uu-u | -u-- |. Ac profecto purus putus hic est trimeter ionicus. Apparet autem ex hac quoque ratione videri posse in principio spondeum (re vera molossum) unice rectum *. Neque --- [τ τύ τ ττ ab ea omnino abhorret.

Ergo ionicum se facere trimetrum eredebat Varro, οὐ Phalæceum faciebat. Ergo hoc omnium Romanorum longe gravissimus auctor tradit, hoc docebant florentibus etiamtum Aristophanis Aristarchi Cratetis scholis grammatiei Græci. Hæc una ratio certe tolerabilis esse videtur. Tamen neminem novi qui seria cam dignatus sit vel refutatione. Sed ne probatissimorum quidem gramn:alicorum auctoritati in vetere versu explicando tuto confiditur. Ipsos veterum poetarum versus examinemus oportet. At pauci tantum ætatem tulerunt. Scimus haud multo post quam Catullus litteras latinas novo hendecasyllaborum genere auxit, Heraclidam Ponticum grammaticum Λέσχας doctum carmen his numeris composuisse, sed unicus

versiculus δώσω σο! χρυσέους ξέχα στατῆρας nihil potest docere’. Romani

Phalæccos etiam in titulis usurpare solent, vel sepulcralibus. Hadria-

nus Cæsar cum Thespiis hendecasyllabos Græcos Amori dictabat (Kaimez, Epigr., 811 — Corp. Inscr. Boeot., 1828), Latinum Catulli exemplum secutus est. Præterea perrari in Græcis lapidibus Phalæcei sunt, memorabile unum tantum observavi carmen, quod infra proponetur.

Nomen Phalæcei, jam a Varrone usurpatum, ἃ poela ductum est obscuro, cujus neque patriam neque ætatem quisquam veterum prodit. Supparem ætate eum fuisse Philodamo Scarphensi coneluditur, si ad Lyconem Scarphensem comædum Alexandro probatum, Meinekius recte id carmen rettulit, quod unum superest e Phalæceis constans#. Atque ipsum Phalæci nomen, cum in nobili Phocensium

1 Mirificam Lachmanni explicationem (Ter. Maur., t. XV) silentio præterire fas est. 3 Casu accidisse potest, ut Varronis Phalæcei nulli servarentur qui a spondeo inciperent. 3 Cf. MeINEKE Anal. Alexr., 371. Ne epigrammata quidem Diophanis (Anth. Pal., 5, 309) Statilii Flacci (6, 193) Antipatri Thessalonicensis (7, 390) Alphei (9, 110) quidquam docent, nisi Augusti et Tiberii ætate Romæ etiam Græcos Phalæceos conditos esse : quod etiam sine testimoniis crederemus. In principio prævalent spondei, sed non regnant soli, 4 Ant. Pal., 13, 6. — MeixekE Com. 1-527.

454 UDALRICUS DE WILAMOWITZ MŒLLENDORFF

tyranno el ignobili alio Ambraciotarum (Anton. Liberal., 4) redeat, ad Græciam septentrionalem, fortasse ad ipsos Locros nos vocal. Epigramma illud, quamvis adeo corruptum sit, ut ne hoc quidem certo constet, utrum in primo versu licentias Catullianas Phalæcus sibi indulserit necne, hoc certe confirmat, haud injuria Phalæei nomen his hendecasyllabis tributum esse, cum primus eis meris in epigrammate esset usus. Nam Theocritus (Ep. 16)! trimetro iambico, Callimachus dimetro (38), Pancrates Areas (Anth. Pal., 13, 18) et jam quinto sæculo Corinthius poeta qui carmen fecit Simonidi tributum (Anth. Pal., 13, 19) hexametro dactylico Phalæceum epodi instar subjunxerunt. Apparet melicum his poetis eum versum non visum esse, quem inlapidibus inscripserunt. Certa enim lexest ἃ naturadata, ab omnibus fere Græcis observata ὁ in epigrammatis nullum admitti versum quin recitationi conveniat, h. ὁ. Homericos et Archilocheos et si qui in horum similitudinem conformati sunt. Quodsi Sappho et Anacreo Catullo hendecasyllabum suum monstrasse dicuntur versusque tales in frequentissimo omnium scolio, in Pindari tragicorumque canticis haud raro occurrunt”, et cantui et recitationi pariter convenire hos numeros in propatulo est. Quod si reputassent,

ἔστασ᾽, ὄφρα Λύχων: GA ἐπείη"

ἔν τ᾽ οἴνωι᾽ TO ὃὲ χἄτι τοῖς ἔπειτα ἄγχειται παράδειγμα τὰς ὁπώπας.

510 rectius distincta δὲ interpuncta pleraque ferri possunt. « Collocatur in sepulero Lyconis comœædi statua hederæ corona quasi ad commissationem ornata. Nam in conviviis etiamtum homines jocorum meminerunt, quibus Lyco vivus excellebat. Nunc vel futura hominum genera quo aspectu fuerit noverint, » Eleganti arte ASxwvos τοῦ χωμωιδογέλωτος et ὁ χαρίεις ἀνὴρ in bina enuntiata distributa sunt. Neque nimis durum mihi videtur ex σᾶμα ἐπείη ad χαθύπερθε terre notionem petere, præsertim cum ἔνερθεν de inferis quivis facile intellegit. Sed num pluralem ὅσσα tolerare liceat (ὅσσον Hermanus) ambige. Difficilius etiam ἐγὼ ἔστασα quod Meinekius quidem non recte in ἕσταχα mutavit, quasi statua aliud atque σᾶμα esset. Sed quis tandem loquitur ? poetas ferremus hoc in carminum libro ; sed hoc epigramma in tumulo scriptum erat. Itaque vereor ne ἐγώ corruptum sit. Conveniret ex. gr. Aïywy. ᾽

l Fimeris phalæceis constans carmen Theocritus Rhodiis seripsit, cum Pisandro statuam ponerent, 22. Etiam hinc concluditur Phalæcum Theocrito fuisse ætate maiorem.

? Confirmatur lex exceptionibus, si exceptionem vitiosam esse sentimus causamque erroris indicare valemus. Quod feci in Antigenis dithyrambographi epigrammate (Anth. Pal.. 13, 28; Herm., 20, 62).

3 Composuit nonnulla Gaisfordus Hephaestionis sui (t. Il, p. 140 sq.). Utinam hac via quam magnus vir Riccardus Porso monstraverat, metrici perrexissent. Idem effecissen£ quod in atticæ linguæ grammatica Elmsleius præstitit. Sed traxit omnes Hermann, magnifica quidem doctrina sed non magis quam in grammaticis rebus duratura.

DE VERSU PHALÆCEO 455

neque ad antispastos Hephaestio, neque ad logaædos Hermannus eos retulissent. At ionicis conveniunt. Majorem enim ionicum Sotadeum, quem cantui crederes unice idoneum, Aristides Quintilianus 1,143 laudat, ut £0u2v μετὰ λέξεως μόνης monstret, idemque docent nomina ἰωνιχολόγος, χιναιδολόγος ; Ægyptii vel in epigrammalis eundem usurpaverunt!.Mihi igitur ut persuadeam vera ἃ Varrone doceri hæc sufficiunt. Sed alios ut idem concedant tum demum cogi posse haud ignoro, cum præter unam illam, quæ inde ἃ Phalæco regnat, formam alias in usu fuisse demonstratum erit, ὁ sola ionici numeri natura explicandas.

Synesii hymnum sextum libenter totum adscriberem, nam lectu digna sunt et pientissimi et humanissimi viri etiam carmina, sed nune tantum numerorum artem curamus, quam pauci etiam versus satis ostendunt. Sic igitur Christum imprecari episcopus incipit, qui doctrinam neoplatonicam cum christiana confundere gestil :

À ἐν" ᾿ 4 k " 2e Π Μετὰ παγᾶς AYUIS χυτολοεύτου i i " + 9 !

R2217TWY EVOTT, TO) ἐπεχεινὰ \

; 3 4 RATES »" ΕΣ “--- »᾿ λονὸν εχ ον 0} AJ - 0 ὰλ}} 0}. ῃορύντα

! ” et στεφανώσω σε νέοις ἄνθετιν duvwv:

Q 2] 5 = a ” --- = ÿ 5 sd ον ουλης ΤᾺ ὶ σὰ SZ τος 9!

s Σ ᾿] 1” » " [En — Ξ σνωστωῶν AVEOENSE πλιὰ XOATRU)Y,

, = ! » \ α RAT 20$ A0"7 090$ ΞφὴνΞ χυ ποὺς \ !

JL OQTYIATL Φ (νη LETTORANTS νους.

En habemus puros ionicos in v. 1 et 5, eosdem, sed molosso in pedem primum admisso, v. ? et 9, qui in altero et tertio pede non admittitur?, primus et secundus pes anaclasi copulati sunt v. 3 et 4,

1 Pucusteix, Ep. in Ægyplo reperta (Argentor. 1880). : . μ᾿

2 Traditur quidem v. ὃ in Monacensi libro, antiquissimo eorum, qui Ms RÉSE sunt, στεφανώσω σεμναῖς, sed reliqui στεφανώσωμεν vel στεφανώσομιν σεμναῖς μα ent, roue στεφανώσομεν σοφοῖς in libro Laurentiano n° 55, 8 interpolatum est. Itaque scripsi qu facillime restitui videbatur ; alii fortasse στεφανώσομεν νέοις præplaceL. Ceterum hymn norum recensio vix cœæpta est. Nunc legendi sunt propter aliquot RARE RE ibi propositam in nequissima [5. Flachii editione. Multo emendatiores np με Caristius in Anthologia carminum christianorum, sed hic et recensionem vix inc oavit, nec satis cautum se præstitit in emendando. Velut 6, 34 πειθοῦς ARRETE ἀώτωι non mutasset in π. πραυλόγω: (inutiliter omnino), si animadvertisset RS EE sé illud πραυλόγω: δὲ πειθοῖ 6 Simiæ Rhodii Alis Amoris.Talia igitur legere non dedignapalt

LU

456 UDALRICUS DE WILAMOWITZ MŒLLENDORFF

alter et tertius ita copulantur v. 14. σὲ xp ἀρχὰν -«νέτας

cts οἱ 18 et 25; cmnes {res anaclastici sunt 34, ἵνχ use vies cychay ἀχύμων. Sed omnium maxime Synesio placuit ea forma, quæ molossum cum duobus anaclomenis jungit ; hanc referunt ὁ 37 versibus 17, exemplo sunto 6-8. Ecce Phalæceos habemus, eosque formæ ejus quæ post Catullum obtinuit : nam ἃ principio iambus et trochæus arcentur. Vix potest credi tales versus ἃ Synesio compositos esse sine exempli antiqui subsidio. Sed fac solam secutus sit metriei hbri doctrinam, eandem nimirum quam Varro didicerat : . metricus iste aliunde credi potest eam derivasse quam ab exemplo antiquo et vere Græco ? Sed alterum in promptu est exemplum. Dixi supra unum a Kaiïbelio e lapidibus sumptum esse carmen Phalæceum quod ἃ græco poeta compositum esset. Lapis est Corcyræus qui e Wilhelmi accuratissimo apographo nuper propositus est in Corpore Inscriptionum Græciæ septentrionalis HT, 883 :

æ EE, ἮΝ ΩΝ = A τους Euococ D 20TONT Ps ! * +4 es J S Cod + ee . “ἢ 1! dd A! μξ 1006 χαλὼν re A . F die D; \) PRIE eg me ζ᾿ χὰ “ 21% τῶν 2!,0Y τὸ 1) R121VO02170Y,.

nv χαταδῆς ἐς πόμα Λήθης js 5 , ! 2 »ν (] Y TOY ERAVU) χατὼὺ HOT ον»

Injuriam inferret Euhodo, quem sæculo fere altero p. Chr. fuisse litteratura docet, si quis inscitiæ eum insimularet, quod tres quidem probos fecit Phalæceos, unum trimetrum ionicum, admisso in primum pedem Molosso*, qualis apud Synesium est v. 2, in v. 1 bis, ter adeo in tertio diiambum pro ionico posuit, anaclasi usus ea, quæ cum in ionicis ἃ majore, tum in eis Anacreontis carminibus, quæ potius choriambica quam ionica vocari debent, numeros autem habent ἃ natura eosdem, frequens est, neque omnino ecuiquam nngolium facessere potest nisi rei metricæ admodum imperito.

Synesius, in cujus studia editor futurus diligenter inquirat oportet. Legerat etiam Pindarum, nam v. 31 ἔργοις χυδαλίμαν ὄπασσον ὀμφάν (bene restitutum a Christio) dictum est ad Isth. 5, 69 μελέταν ἔογοις ὀπάζων.

? Ita Dittenbergerus scripsit ingeniosa conjectura, sed incerta usus ; lapicida τεχθείς exaravit, neque dubium quin erraverit.

? Lapicida versu 4 πῶμα scripsit, sed alteram formam id temporis vulgarem a poeta datam esse numeri clamant.

DE VERSU PIALÆCEO 457

Nihilominus perquam duco memorabile, tam sero tempore fuisse qui iambicum trimetrum ab ionico tam prope abesse sciret, ut alter alterius vices suscipere posset. Quod cum Euhodum metrica quidem institutio, qualis tunc secundum Heliodorum potissimum tradebatur, docere non posset, eximiam meruil laudem, quod ad genuinæ artis exempla se applicuit, alia nimirum atque Synesius, cum alter hymnum componeret, alter epigramma. Theocritus enim in epigrammate 16 jam supra laudato, quod Teiorum Jjussu composuit, ut Anacreontis statuæ subseriberetur, iambico trimetro Phalæceum subjunxit. Qui quod variandi licentiam ïita compescuit, ut novam epodorum speciem crearet, apprime e more Alexandrino fecit, haud secus atque Phalæceus suum versum κατὰ στίχον repetendum creaverat.

Nec minus manifestum ionicum Theocrito fuisse versum quem in laude poetæ usurparet ionicorum longe clarissimi, sicut Epicharmum Jaudavit trochaicis tetrametris clausula Reiziana, commate dorico (ἦλθ᾽ ἦλθε χελιδών) auctis. Anacreontem igitur etiam Euhodus existimandus est legisse. Cujus quod iambici quidem et mere ionici trimetri supersunt, Phalæceus nullus, Cæsii suceurrit testimonium (p. 261) qui iambum et trochæum a Catullo in Phalæcei principio admissos Sapphus et Anacreonlis exemplo excusat. Nec Theocritus scribere veritus est ἐρεὶς ἀτρεχέως ὅλον τὸν ἄνδρα. Quanquam talis versus secundum leges ionicorum, quos quidem novimus, integer trimeter ionicus haberi non potest, acephalus enim est. Atqui ab acephalo ordinem ionicorum incipere minime miramur ; ut uno exemplo defungar

Ἢ Ψ + = , 5 ΤΙΝ ᾽ AE ’ Ἶ [χχο, ὦ πολυτίμοις EV EODALS ἐνχοξ ὑχιῶν.

Ranarum parodus incipit. Acephalus autem anaclomenus pro diiambo habere polest creticum!. Sed acephalos et mtegros trime-

tros promiscue poni sane quam mirabile est. Nec fecit hoc Synesius aut alius ex eis quorum carmina Phalæcea sunt poctis. Quid Anacreon fecerit, non jam licet definire. Crederes eum per singula carmina diverso modo ionicos suos temperasse. Quod utut se habet,

1 Quam late pateat usus, quo primus quisque ordinis pes comminuitur, breviter significavi in Hercule meo H, 165 : Ionica exempla multa in /syllo meo prostant.

28 UDALRICUS DE WILAMOWITZ MŒLLENDORFF

rursus circumspicimus, num forte aliunde illam primi pedis licentiam arripuerit, atque alio etiam nos ducit Synesit ars.

Nune tandem Sappho examinanda est, quæ et antiquissima et nobilissima Phalæcei versus exempla metricis obferebat et a nonnullis hodie creditur invenisse hunec hendecasyllabum, ab aliis Catullo saltem præisse, a plerisque autem carmina condidisse e meris Phalæceis constantia. Credendum sane hoc esset, si solo uteremur Terentiano Mauro (2548) : namque et jugiter usa sæpe Sappho dispersosque dedit subinde plures inter carmina disparis fiquréæ. Sed commode accidit ut auctorem Terentiani teneamus Cæsium Bassum (p. 258) : venio nunc ad hendecasyllabum phalæceum qui ex simili causa ut plerique a cultore suo non inventore nomen accepit. Nam hic versus apud Sappho frequens est, cujus in quinto libro complures hujus generis et continuati et disperst lequntur!. Apparet quom odo Terentianus erraverit. Sapphus vero nullum fuisse carmen e meris Phalæceis constans recte legenti diserte fatetur Cæsius, sed comparebant in carminibus quinti libri pluribus modo aliquot continuati, modo singuli Phalæcei. Cujus generis autem illa carmina fuerint, dilucide opinor, ostendit Synesii hymnus, in quem hoc plane convenil. Atque alteram certe ionici trimetri formam ab eadem usurpatam esse alio constat testimonio. Est eadem quam Synesius in versu secundo habet, ἀρρήτων ξνοτήτων ἐπέχεινχ., doctoribus latinis alter hendecasyllabus dictus, et de hoc Marius Victorinus p. 120 ‘hoc non e Terentiano 1945) hoc frequenter usa est Sappho. Hanc igitur metrici nobis tradunt Phalæcei Sapphici figuram ἢ:

ty . | Κ»"-“- | - ἢ μα αὦ τι, \?

omnes ejusdem formas ita jam notatas esse minime probabile est, sed sufficiunt hæc, ut origo ionica patefiat. Et in Æolica quidem poesi, ut quæ certum cuique versui tribuat syllabarum numerum, dodecasyllabi, hoc est pleni, trimetri cum hendecasyllabis, sive acuphalis sive molosso admisso, in eodem carmine collocari non poterant. Itaque suæ quidem arti convenienter fecit Sappho, cum

1 Omnino procul habenda sunt quæ Marius Victorinus (p. 148) prodit, cum nihil contineant nisi Cæsii et Terentiani verba pessime confusa : Inilium ab eo versu sumimus cui Sapphico nomen est, non ut ab ea invento, sed jugiter usurpalo, e cujus fonte plurimæ species disparis fiquræ prolabuntur. Stolidos errores exagitare nolo ; quanquam non defuit qui præ Victorino Cæsium sperneret.

DE VERSU PHALÆCEO 459

modo hendecasyllabos componeret, admissa ea primi pedis licentia, quam etiam Glyconei et Asclepiadei Æolenses exhibent; modo dodecasyllabos, quorum aliæ rursus erant licentiæ. Hendecasyllabos quominus proferam trimetros, temporum injuria prohibuit; quos in quinto Sapphus libro infuisse Cæsius testatur. At dodecasvilabi servati sunt complures, maxime ab Hephæstione :

Page 1