‹ Mélanges Henri Weil. Recueil de mémoires concernant l'histoire et la littérature grecques, dédié à Henri Weil à l'occasion de son 80e anniversaireChapitre 82 sur 83 · L. VERNIER · texte numérisé non relu

L. VERNIER

δαίμων δ᾽ αὖ μ᾽ ἐκέλευσε τὸ δὴ πρέπον ἔνδοθι νεύσας ἐχοτάνθ᾽ ‘Ecrepins Ἑλλζὸχ γαῖαν ἔχειν.

nde θεοπλάστων ἐπέων ἄσθεστον ἀοιδὴν οἵασι δεξάμενοι χἀγκατέθεντο φρεσίν.

GÂs τε χεραυνοφόρους διέσεις ἀμαχητὶ TÜXATTOV, ὅσσα τε μουσομανῶν πήματ᾽ ἔτευξεν "Αρης"

ἀλλὰ σὺ μή μ᾽ ἀτεθῇς γ᾽ ἐν σοῖσι φίλοισιν ἐόντα, . ide κακῶς ὀδελὸν πῆξον ἐμῇ κραδίῃ.

Καὶ μὴν xtot γέγηθε μέγ᾽ Αἰσχύλος, ᾧ ποτ᾽ ἀχέσσω

ῥυθμῶν τ᾽ ἀρρύθμνων Taux, λόγων τ᾽ ἀλόγων᾽

᾿Αλλ᾽ εἰ καί σε πρόπαντες ἐπευφημοῦσιν ᾿Αχαιοὶ, un σε λάθοι ζώντων δωροφοροῦσα χᾶρις.

Μνήσασθαι δ᾽ ἡμῶν χέλομιαί σε Ua", οἵπερ ἔχοντες Σηχοανῶν γαῖαν, υητρόπολίν τε μιχρήν, ε \ ΄ < / \ dr AU ὡς σὺ πάλαι, φιλοχωρέομεν, μιὴ δῆτα γένηται υικροτέρη᾽ χαί σοι πολλὰ χαριζόμεθα, οἱ μὲν συγκαθίσαντες ὁμόθρονοι, οἱ δ᾽ ὑπὸ σεῖο ἐντέχνου σοφίης σπέρματα δεξάμενοι" σῶν δὲ χχλῶν ἔογων εὖ υνήμιονες αἰὲν ἐόντες σῆς τε φιλοφροσύνης ἀθρόο! εὐχόμεθα Ζηνὶ γραμματικῷ, χριτιχῷ δὲ χαὶ ᾿Απόλλωνι, εἴ ποτέ οἱ τέμενος ῥανίσι καὶ σφαγίοις ἥγνισας, ἡμέτερον τόδ᾽ ἐπικρηΐῆναι ἐέλδωρ᾽ », ΄, - ΄ ᾽ Ὁ / ἄλλα τέ σοι δοῦναι χρή σθ᾽, ὅσαπερ ποθέεις, ζῆν δ᾽ ἔτ᾽ ἐπηετανὸν θαλερὸν βίον, ἐν τεχέεσσι

, ee" 9 , LES.) ΕΝ τίμιον, ἔν τε πόλει τὴλέ τ᾽ ἐπ᾿ ἀλλοδαποῖς

: ΩΝ ποταμοῦ κείμενον. ἀμφὶ foie, à | ἔνθα περ εὔπυργόν τε πάλαι θεὸς.

ΠΕ VERSU PHALÆCEO

Nihil docebo novi, commendabo tantum unice antiquam doctrinam atque Græcorum poetarum usum Græcorum grammaticorum rationibus explicabo. Verum tamen res novas facessere plerisque videbor, atque prius me intellexisse fateor vera esse ea quæ infra proposila sunt, quam grammaticorum auctoritate eadem defendi animadverterem. Tantis ars metrica Græcorum oppressa est tenebris, tantopere luci veteris doctrinæ fallax novorum placitorum et fatuus ignis officit. Itaque festæ occasioni ne ipse quidem crederem convenire quæ ingrata plerisque atque invisa fore haud ignorarem, nisi principi in litteris Græcis viro consecrarentur, qui dum Philodami Scarphensis hymnum edit graviter simul et suaviter nuper professus est novicium logaædorum commentum numquam sibi probatum esse. Qui pæne solus ab hac insania, quæ etiam nunc per orbem terrarum bacchatur, sibi cavit, audaciam meam non oderit: audeo enim rursus, ut sæpe ausus sum, præ sinceris veterum testimoniis superba noviciæ doctrinæ imperia contemnere.

Quid est Phalæceus hendecasyllabus ? pentapodia logaædica, respondent. Quid Sapphicus, quid Alcaicus hendecasyllabus? idem respondetur. Ergo tres sunt ejusdem versus species? atqui numquam inter se permutantur. Ergo parum dixit ambitiosa illa sapientia. Sed mittamus istos logaædos nuper inventos, quos sidera sublimi vertice ferire non mirum est, cum solidam terram nullo pede calcent, quamvis nimis multos habeant, bisyllabos. Itaque celeriter a procellis eo deferentur ubi cyclicus dactylus jam est et nomus Terpandreus, ubi mures ferrum rodunt et βοῦν χολλύῤου πιπρήσχουσιν.

Sed logaædicus jam ab Hermmano (ΕἸ. doctr. Metr., 567) dictus est Phalæceus, nec tamen meliore jure. Qui eos spectabat logaædi-

450 UDALRICUS DE WILAMOWITZ MŒLLENDORFF

cos quos veteres metrici solos norunt. Cum quibus Phalæceo nulla contingere potest necessitudo, quandoquidem omnes longiori aut. dactylorum aut anapæstorum seriei trochæos paucos subiciunt. Nam Hephaestio Alcaicum decasyllabum, Praxilleum, Archebuleum logaœædicos vocat (cap. vit et vin), Archilochium illum, qui revera e tetrametro dactylico et ithyphallico constat, addit Sacerdos (p.544): Ceterum λογαοιδιχὸς tam inscite formatum vocabulum est, ut οἱ demum conveniat ætati quæ etiam ἐπαοιδὴ rursus pro ἐπωιδὴ dicebat, quod frequens est in christianis aliisque plebeis litteris; atque cantum cum dactylis, orationem cum trochæis conjungere tam absurdum est, ut ignobilis quidam metricus non ante primum post Christum sæculum ad paucos et a natura dissimillimos versus explicandos logaædicorum nomen excogitasse censendus sit, Quod nobis nulli omnino usui est.

Eodem fere tempore ἃ metrico inventus est antispastus ; cujus inventi ne ego quidem patrocinium suscipio, quamvis multo honorificentius de inventore sentio quam de plerisque eorum, qui hune despicere solent. Itaque abicienda Hephaestionis ratio est, qui Phalæceum trimetrum antispasticum dicit (cap. x), allatis duobus Cratini versibus. Hephaestionem qui exscribunt metrici omnino: neglegendi sunt; at scitu dignum, fuisse qui ab hac ralione profectus hendecasyllabos hujus formæ componeret -u-u | u°u-|vu=-,. semper a trochæo incipientes. Quem haud accurate diceres Sapphicos. cum Phalæceis permiscere hendecasyllabos. Docti hujus poetæ, non solum Catulli et Horatii lectione, sed etiam Græca theologia im= buti, carmen in Priapum in Buecheleri Anthologia latina 1504 est.

Quo tempore inter Germanos antiquorum numerorum imitatio florebat, Sapphici et Phalæcei hendecasyllabi haud raro permutati sunt, velut Matthissonis, ignobilis poetæ, carmen est divina musica consecratum, quod tres Phalæceos Adonio concludit. Quod 116 haud absurde fecit, nam in Germanica metrica ejusdem versus species sunt illæ pentapodiæ. Quid enim aliud novella ἰδία metrica effecit quam ut novellam musicam Germanorumque metricam Græcis: obtruderet ?

Cæsius Bassus, a cujus auctoritate in hoc capite metrici latini pendent, septem adeo Phalæcei divisiones diligentissime persecutus est (p. 258 Keil.), ut ostenderet, cum quot metris ei quædam necessitudo contingeret: quod ad eam rationem fit. quæ adiciendo:

DE VERSU PHALÆCEO 451

detrahendo concinnando omnes versus quotquot fuerunt aut esse

possunt ad hexametrum dactylicum trimetrumque iambicum refert. Quam hodie nemo comprobabit, quanquam philosopho indignam esse nego ; nam philosophus fuit Heraclides Ponticus, qui vel duos illos primarios versus ex una stirpe progerminasse docebat, simili via profectus, qua nunc plerique non Græcorum tantum sed omnium Aricorum populorum numeros ab origine eosdem esse credunt ; qui mihi nunquam quidquam persuaserunt. Verum hoc utut est : grammaticus eam quærat metricam oportet, quam poetarum quisque secutus est. Ergo Heraclidea sive Cæsiana doctrina negle-

genda omnino est, ubi Iyricos Græcorum poetas tractamus, regnat vero eadem, ubi de Horatio aut Seneca agitur, quos his rationibus

obsecutos esse constat, neque minus inepti sunt qui Horatii numeros ad antispastos aut logaædos exigunt, ne fando quidem ab illo cognitos, quam qui Horatii leges ab ἰδία derivandi ratione dictatas in Alcæo aut Anacreonte requirunt. Quæ cum ita sint, ad Græcos quidem Phalæceos nulla ex istis derivationibus pertinet, at Latinos

quicumque inde ἃ Priapeorum auctoribus componebat, hac arte

institutus erat, donec apud paucos antispasti prævalerent. Quæ derivationes quatenus fortasse in cæsuris appareant!, nunc omitto, quoniam multo plus quam omnis omnium metricorum doctrina ingeniosissimi poetæ inter Romanos valuit imitatio Catulli. Cujus admirabilis facilitas, quam Gallico sanguini deberi credo, effecit, ut hendecasyllabi Phalæcei pæne tanquam peculiare poeseos genus per proxima sæcula in litteris Latinis colerentur neque suavem illam garrulilatem lascivamque teneritudinem deponerent, etiamsi crassioris Minervæ homines ad res serias et carmina prælonga eis abuterentur. Quid quod ne hodie quidem desunt, qui hendecasyllabi nomine hanc unam speciem appellent, quia Catullus (42, 1) hoc fecit, licet et Sapphus et Alcæi frequentissimi versus totidem syllabis coerceantur, atque indolem etiam Catullianam ipsis numeris quasi innatam esse opinentur?. Catullus unde sumptum hendecasyllabum

1 W. Meyer, Silz.-Ber. Bayr. Akad., 1889, 208. Græci poetæ nullam norunt cesuram.

2 G. Amsel, qui Studemundi auspiciis dissertationem scripsit, qua de vi et indole rhythmorum quid veteres iudicaverint exponit Breslauer philologische Abhandlungen, 1, 3), hendecasyllabum in logaædis collocavit et leves et agiles visas esse hendecasyllabos Latinorum infimæ ætatis scriptorum testimoniis adstruit, quasi Catulli exemplum ad Sappho aut Phalæcum pertinuisset.

452 UDALRICUS DE WILAMOWITZ MŒLLENDORFF

suum ad [lalos modos deduceret, non professus est. Quem cum ab æqualibus fere poetis Calvo Cinna Cornificio Bibaculo Varrone æquo studio coli videamus, aut nobile Græcæ Musæ exemplum aut metrici cujusdam doctoris aucloritatem cireumspicimus, quæ eilecerit, ut multi simul id peterent, quod felici cursu Catullus assecutus est.

Quod ad artem metricam attinet, id quidem certo dici potest, derivandi istam rationem Catullo non esse probatam, siquidem hæec inconstantiam illam, quam primis duabus syllabis ille concedit, non tolerat, improbatam ἃ Cæsio, vitatam jam a Priapeorum poetis. Nec lamen dixerim ‘ignotam fuisse Catuilo eam quam improbabat doctrinam. Qui cum in primo carmine duriusculos auribus Latinis versus multos collocaverit, ipsa duritie eruditionis laudem videtur quæsivisse: sciebat enim Cæsius (p+ 261) tales versus eum tanquam legitimos inseruisse Sappho et Anacreonta et alios auctores secutum. Nec profecto indignum docto poeta lectionem Græcorum ita ostentare, ut metricorum rationes violare indoctis videatur. Quas in alio carmine videri potest secutus esse minus felici novatione ; dactylo enim in spondeum contracto deca-= syllabos fecit complures in uno carmine 55. Quod e maxime vulgari derivatione facile explicatur, quæ Phalæceum e prioribus et hexametri et senarii legitima cæsura distinctorum partibus concinnatum esse vult. Atque in Sapphico hendecasyllabo idem artificium Seneca videtur captasse (Leo, 1, 126). [taque Catullus in illo carmine 55 omnes versus ἃ spondeo fecit incipientes præter unum proprio Camerii nomine excusatum.

Quanquam hæc omnia similiter explicari possunt, si Catullus non derivandi illam rationem, sed eam novit, quam ei poetæ placuisse constat, qui fortasse primus omnium Latinos hendecasyllabos fecit: Hæc enim leguntur apud Cæsium Bassum (p. 261) postquam hendecasyllabum detrahendo e Sotadeo derivavit : ex quo non est mirandum, quod Varro in Cynodidascalico phalæcion metrum ionicum trimetrum appellat, quidam ionicuni minorem.

Ali illi trimetrum tanquam minorem ionicum tetrametro oppone-

1 Unus fuit qui vel hac in re Catullum imitari non vereretur, Annius Inachus (Ant lat., 1553, 3). Sed hunc necessitas cogebat, ut ætatem defuncti pueri commemoraret me ælalis vicesimo doletis. Idem septimam syllabam semel longamr fecit si le flere juvat, quidni ingemiscis. Hoc quoque legitimum est, in prima scilicet iambici membri syllaba. Idem in græco versu ὥσπερ “Αρμόδιος χἀριστογείτων infra longe aliter explicans= dum erit, Quippe diversis causis eadem effici possunt.

DE VERSU PHALÆCEO 453

bant, sive ἃ majore incipienti, Sotadeo, sive a minore, Galliambot. Consentiens igitur oinium ratio sic disponebat hendecasyllabum -2- | uu-u | -u--|. Ac profecto purus putus hic est trimeter ionicus. Apparet autem ex hac quoque ratione videri posse in principio spondeum (re vera molossum) unice rectum ?. Neque --- | --u-0-- ab ea omnino abhorret.

Ergo ionicum se facere trimetrum credebat Varro, cuin Phalæceum faciebat. Ergo hoc omnium Romanorum longe gravissimus auctor tradit, hoc docebant florentibus etiamtum Aristophanis Aristarchi Cratetis scholis grammatici Græci. Hæc una ratio certe tolerabilis esse videtur. Tamen neminem novi qui seria eam dignatus sit vel refutatione. Sed ne probatissimorum quidem grammalicorum auctoritati in vetere versu explicando tuto confiditur. [0505 veterum poetarum versus examinemus oportet. At pauci tantum ætatem tulerunt. Scimus haud multo post quam Catullus litteras latinas novo hendecasyllaborum genere auxit, Heraclidam Ponticum grammaticum Λέσχας doctum carmen his numeris composuisse, sed unicus versiculus δώσω σοι χρυσέους δέχα στατῆρας nihil potest docere*. Romani Phalæecos etiam in titulis usurpare solent, vel sepuleralibus. Hadrianus Cæsar cum Thespiis hendecasyllabos Græcos Amori dictabat (Kaez, Epigr., 811 — Corp. Inscr. Boeot., 1828), Latinum Catulli exemplum secutus est. Præterea perrari in Græcis lapidibus Phalæcei sunt, memorabile unum tantum observavi carmen, quod infra proponetur.

Nomen Phalæcei, jam a Varrone usurpatum, ἃ poela ductum est obscuro, cujus neque patriam neque ætatem quisquam veterum prodit. Supparem ætate eum fuisse Philodamo Scarphensi concluditur, si ad Lyconem Scarphensem comædum Alexandro probatum, Meinekius recte id carmen rettulit, quod unum superest e Phalæceis constans ‘. Atque ipsum Phalæci nomen, cum in nobili Phocensium

1 Mirificam Lachmanni explicationem (Ter. Maur., t. XV) silentio præterire fas est. 3 Casu accidisse potest, ut Varronis Phalæcei nulli servarentur qui a spondeo inciperent. 3 Cf. Meineke Anal. Alex., 311. Ne epigrammata quidem Diophanis (Anh. Pal., 5, 309) Statilii Flaceci (6, 193) Antipatri Thessalonicensis (7, 390) Alphei (9, 110) quidquam docent, nisi Augusti et Tiberii ætate Romæ etiam Græcos Phalæceos conditos esse: quod etiam sine testimoniis crederemus. In principio prævalent Laporte sed non regnant soli. 4 Ant. Pal., 13, 6. — Meineke com, 1-327.

454 UDALRICUS DE WILAMOWITZ MŒLLENDORFF

tyranno el ignobili alio Ambraciotarum (Anton. Liberal., 4) redeat, ad Græciam septentrionalem, fortasse ad ipsos Locros nos vocat. Epigramma illud, quamvis adeo corruptum sit, ut ne hoc quidem. certo constet, utrum in primo versu licentias Catullianas Phalæcus sibi indulserit necne, hoc certe confirmat, haud injuria Phalæci nomen his hendecasyllabis tributum esse, cum primus eis meris in epigrammale esset usus. Nam Theocritus (Ep. 16)! trimetro iambico, Callimachus dimetro (38), Pancrates Arcas (Anth. Pal., 13, 18) et jam quinto sæculo Corinthius poeta qui carmen fecit Simonidi tribu tum (Anth. Pal., 153, 19) hexametro dactylico Phalæceum epodi instar subjunxerunt. Apparet melicum his poetis eum versum non visum esse, quem inlapidibus inscripserunt. Certa enim lexesta naturadata, ab omnibus fere Græcis observata ὃ in epigrammatis nullum admitti versum quin recitationi conveniat, ἢ. e. Homericos et Archilocheos et si qui in horum similitudinem conformati sunt. Quodsi Sappho et Anacreo Catullo hendecasyllabum suum monstrasse dicuntur versusque tales in frequentissimo omnium scolio, in Pindari tragicorumque canticis haud raro occurrunt*, et cantui et recitationi pariter convenire hos numeros in propatulo est. Quod si reputassent,

510 rectius distincta et interpuncta pleraque ferri possunt. « Collocatur in sepulero Lyconis comœædi statua hederæ corona quasi ad commissationem ornata. Nam in conviviis etiamtum homines jocorum meminerunt, quibus Lyco vivus excellebat. Nune vel futura hominum genera quo aspectu fuerit noverint, » Eleganti arte Aÿxwvos τοῦ χωμωιδογέλωτος et ὁ χαρίεις ἀνὴρ in bina enuntiata distributa sunt. Neque nimis durum mihi videtur ex σᾶμα ἐπείη ad χαθύπερθε terræ notionem petere, præserlim cum ἔνερθεν de ïinferis quivis facile intellegit. Sed num pluralem ὅσσα tolerare liceat (ὅσσον Hermanus) ambigo. Difficilius etiam ἐγὼ ἔστασα quod Meinekius quidem non recte im ἕσταχα mutavit, quasi statua aliud atque oäux esset. Sed quis tandem loquitur ? poetas ferremus hoc in carminum libro ; sed hoc epigramma in tumulo scriptum erat. Itaque vereor ne ἐγώ corruptum sit. Conveniret ex. gr. Aïywy.

l E meris phalæceis constans carmen Theocritus Rhodiis scripsit, cum Pisandro statuam ponerent, 22. Etiam hinc concluditur Phalæcum Theocrito fuisse ætate maiorem.

? Confirmatur lex exceptionibus, si exceptionem vitiosam esse sentimus causamique erroris indicare valemus. Quod feci in Antigenis dithyrambographi epigrammate (Anth. Pal.. 13, 28; Herm., 20, 62).

3 Composuit nonnulla Gaisfordus Hephaestionis sui (t. II, p. 140 sq.). Utinam hac via quam magnus vir Riccardus Porso monstraverat, metrici perrexissent. Idem effecissent quod in atticæ linguæ grammatica Elmsleius præstitit. Sed traxit omnes Hermann, magnifica quidem doctrina sed non magis quam in grammaticis rebus duratura.

DE VERSU PHALÆCEO 455

neque ad antispastos Hephaestio, neque ad logaædos Hermannus eos retulissent. At ionicis conveniunt. Majorem enim ionicum Sotadeum, quem cantui crederes unice idoneum, Aristides Quintilianus 1,13 laudat, ut ῥυθμὸν μετὰ λέξεως μόνης monstret, idemque docent nomina ἰωνιχολόγος, χιναιδολόγος ; Ægyptii vel in epigrammatis eundem usurpaverunt!.Mihi igitur ut persuadeam vera ἃ Varrone doceri hæc sufficiunt. Sed alios ut idem concedant tum demum cogi posse haud ignoro, cum præter unam illam, quæ inde ἃ Phalæco regnat, formam alias in usu fuisse demonstratum erit, e sola ionici numeri nalura explicandas.

Synesii hymnum sextum libenter totum adscriberem, nam lectu digna sunt et pientissimi et humanissimi viri etiam carmina, sed nunc tantum numerorum artem curamus, quam pauci etiam versus satis ostendunt. Sic igitur Christum imprecari episcopus incipit, qui doctrinam neoplatonicam cum christiana confundere gestit :

\ LA ’ 5 « ’ Μετὰ παγᾶς ἁγίας αὐτολοχεύτου , e 5 ἀρρήτων ἑνοτήτων ἐπέχεινχ \ » - 1» > θεὸν ἄμόροτον 0:09 χύδιμον υἷα, ! = ιλόνον ἐχ μόνου πατρὸς παῖδα θορόντα 7 e 5 στεφανώσω σε νέοις ἄνθεσιν ὕμνων:

ὃν βουλῆς πχτοίχς ἄφοχττος OS ων βου NS RAT Ὁ" - ἘΦ, Os Os , CES = ἀγνώστων ἀνέδειξε παῖδα χόλπων, ω , ν H = 2) CAVE -- ᾿ = ἃ πατρὸς hoyious ἔφηνε καρποὺς χαὶ φήνασα φάνη μεσσοπαγὴς νοῦς.

En habemus puros ionicos in v. 1 et 5, eosdem, sed molosso in pedem primum admisso, v. 2 et 9, qui in altero et tertio pede non admittitur?, primus et secundus pes anaclasi copulati sunt v. 3 et 4,

1 PucusteN, Ep. in Ægyplo reperla (Argentor. 1880).

2 Traditur quidem v. 5 in Monacensi libro, antiquissimo eorum, qui adhuc inspecti sunt, στεφανώσω σεμναῖς, sed reliqui στεφανώσωμεν vel στεφανώσομεν σεμναῖς habent, unde στεφανώσομεν σοφοῖς in libro Laurentiano n° 55, 8 interpolatum est. [taque scripsi quod facillime restitui videbatur ; alii fortasse στεφανώσομεν νέοις præplacet. Ceterum hyin norum recensio vix cœpta est. Nunc legendi sunt propter aliquot librorum memoriam ibi propositam in nequissima Is. Flachii editione. Multo emendatiores eosdem edidit Christius in Anthologia carminum christianorum, sed hic et recensionem vix inchoavit, nec satis cautum se præstitit in emendando. Velut 6, 34 πειθοῦς πραϑλόγου TTÉQUY ἀώτωι non mutasset in x. πραύλόγω: (inutiliter omnino), si animadvertisset exprimi ἃ Synesio illud πραυλόγω: δὲ πειθοῖ e Simiæ Rhodii Alis Amoris.Talia igitur legere non dedignabatur

456 UDALRICUS DE WILAMOWITZ MŒLLENDORFF

alter et lertius ita copulantur v. 14. σὲ γὰρ ἀρχὰν ενέτας ἔδωχε χόσpeus et 18 et 25; omnes {res anaclastici sunt 34, ἵνα μοι νόος δρέπηι σχολὰν ἀχύμων. Sed omnium maxime Synesio placuit ea forma, quæ molossum cum duobus anaclomenis jungit; hanc referunt e 37 versibus 17, exemplo sunto 6-8. Ecce Phalæceos habemus, eosque formæ ejus quæ post Catullum obtinuit : nam ἃ principio iambus et trochæus arcentur. Vix potest credi lales versus ἃ Synesio compositos esse sine exempli antiqui subsidio. Sed fac solam secutus sit metrici Dibri doctrinam, eandem nimirum quam Varro didicerat: metricus iste aliunde credi potest eam derivasse quam ab exemplo antiquo et vere Græco ? Sed alterum in promptu est exemplum. Dixi supra unum ἃ Kaibelio e lapidibus sumptum esse carmen Phalæceum quod a græco poeta compositum esset. Lapis est Corcyræus qui e Wilhelmi accuratissimo apographo nuper propositus : est in Corpore Inscriptionum Græciæ septentrionalis III, 883 :

ce Eù δὶ ( ἊΝ re A κ 7).

it ψυχῇ μετάοδος τὶ ἔχεις ᾿; " \ , - ,

πρὶ ὥς 7 Ὁ 6% 5" , “ἢ εἰόως, Ὧν XATAONS ἐς πόμα Λήθης

. LES « εὐ » »

l, ne 2 JE 24 Qu ῃ [ e YYYNS εχ με ξὼν ATORTAIELTIIS.

Injuriam inferret Euhodo, quem sæculo fere altero p. Chr. fuisse litteratura docet, si quis inscitiæ eum insimularet, quod tres quidem probos fecit Phalæceos, unum trimetrum ionicum, admisso in primum pedem Molosso?, qualis apud Synesium est v. 2, in v. 1 bis, ter adeo in tertio diiambum pro ionico posuit, anaclasi usus ea, quæ cum in ionicis a majore, tum in eis Anacreontis carminibus, quæ potius choriambica quam ionica vocari debent, numeros autem habent ἃ natura eosdem, frequens est, neque omnino cuiquam negotium facessere potest nisi rei metricæ admodum imperito.

Synesius, in cujus studia editor futurus diligenter inquirat oportet. Legerat etiam Pindarum, nam v. 31 ἔργοις χυδαλίμαν ὄπασσον ὀμφάν (bene restitutum a Christio) dictum est ad Isth. 5, 69 μελέταν ἔογοις ὀπάζων.

! Ita Dittenbergerus scripsit ingeniosa conjectura, sed incerta usus ; lapicida τεχθείς exaravit, neque dubium quin erraverit.

? Lapicida versu 4 πῶμα scripsit, sed alteram formam id temporis vulgarem a poeta datam esse numeri clamant.

DE VERSU PHALÆCEO 455

Nihilominus perquam duco memorabile, tam sero tempore fuisse qui iambicum trimetrum ab ionico tam prope abesse sciret, ut alter alterius vices suscipere posset. Quod cum Euhodum metrica quidem institutio, qualis tunc secundum Heliodorum potissimum tradebatur, docere non posset, eximiam meruil laudem, quod ad genuinæ arlis exempla se applicuit, alia nimirum atque Synesius, cum alter hymnum componeret, alter epigramma. Theocritus enim in epigrammate 16 jam supra laudato, quod Teiorum jussu composuit, ut Anacreontis statuæ subscriberetur, iambico trimetro Phalæceum subjunxit. Qui quod variandi licentiam ita compescuit, ut novam epodorum speciem crearet, apprime e more Alexandrino fecit, haud secus atque Phalæceus suum versum χατὰ στίχον repetendum creaverat.

Nec minus manifestum ionicum Theocrito fuisse versum quem in laude poetæ usurparet ionicorum longe clarissimi, sicut Epicharmum laudavit trochaicis tetrametris elausula Reiziana, commate dorico (ἦλθ᾽ ἦλθε χελιδών) auctis. Anacreontem igitur etiam Euhodus existimandus est legisse. Cujus quod iambici quidem et mere ioniei trimetri supersunt, Phalæceus nullus, Cæsii succurrit testimonium (p. 261) qui iambum et trochæum a Catullo in Phalæcei principio admissos Sapphus et Anacreonlis exemplo excusat. Nec Theocritus scribere veritus est ἐρεῖς ἀτρεχέως ὅλον τὸν ἄνδρα. Quanquam talis versus secundum leges ionicorum, quos quidem novimus, integer trimeter ionicus haberi non potest, acephalus enim est. Atqui ab acephalo ordinem ionicorum incipere minime miramur ; ut uno exemplo defungar

xp ὦ πολυτίμοις ἐν ἕδραις ἐνθλῶς ναίων.

Ranarum parodus incipit. Acephalus autem anaclomenus pro diiambo habere potest creticum'!. Sed acephalos et integros trimetros promiscue poni sane quam mirabile est, Nec fecit hoc Synesius aut alius ex eis quorum carmina Phalæcea sunt poetis. Quid Anacreon fecerit, non jam licet definire. Crederes eum per singula carmina diverso modo ionicos suos temperasse. Quod utut se habet,

1 Quam late paleat usus, quo primus quisque ordinis pes comminuitur, breviter significavi in Hercule meo 1], 165 : Ionica exempla multa in 1syllo meo prostant.

458 UDALRICUS DE WILAMOWITZ MŒLLENDORFF

rursus circumspicimus, num forte aliunde illam primi pedis licentiam arripuerit, atque alio etiam nos ducit Synesii ars.

Nunc tandem Sappho examinanda est, quæ et antiquissima et nobilissima Phalæcei versus exempla metricis obferebat et a nonnullis hodie creditur invenisse hunc hendecasyllabum, ab aliis Catullo saltem præisse, a plerisque autem carmina condidisse e meris Phalæceis constantia. Credendum sane hoc esset, si solo uteremur Terentiano Mauro (2548) : namque et jugiter usa sæpe Sappho dispersosque dedit subinde plures inter carmina disparis fiquræ. Sed commode accidit ut auctorem Terentiani teneamus Cæsium Bassum (Ρ. 258) : venio nunc ad hendecasyllabum phalæceum qui ex sinmuli causa ut plerique a cultore suo non inventore nomen accepit. Nam hic versus apud Sappho frequens est, cujus in quinto libro complures hujus generis et continuati et disperst lequntur\. Apparet quomodo Terentianus erraverit. Sapphus vero nullum fuisse carmen e meris Phalæceis constans recte legenti diserte fatetur Cæsius, sed comparebant in carminibus quinti libri pluribus modo aliquot continuati, modo singuli Phalæcei. Cujus generis autem illa carmina fuerint, dilucide opinor, ostendit Synesii hymnus, in quem hoc plane convenil. Atque alteram certe ionici trimetri formam ab eadem usurpatam esse alio constat testimonio. Est eadem quam Synesius in versu secundo habet, ἀρρήτων ἑνοτήτων ἐπέχεινα, doctoribus latinis alter hendecasyllabus dictus, et de hoc Marius Victorinus p. 120 (hoc non e Terentiano 1945) hoc frequenter usa est Sappho. Hane igitur metrici nobis tradunt Phalæcei Sapphici figuram ! :

lee | vu- 7 | Ne δα ἂν υ

omnes ejusdem formas ita jam notatas esse minime probabile est, sed sufficiunt hæc, ut origo ionica patefat. Et in Æolica quidem. poesi, ut quæ certum cuique versui tribuat syllabarum numerum, dodecasyllabi, hoc est pleni, trimetri cum hendecasyllabis, sive acephalis sive molosso admisso, in eodem carmine collocari non poterant. Itaque suæ quidem arti convenienter fecit Sappho, cum

1 Omnino procul habenda sunt quæ Marius Victorinus (p. 148) prodit, cum nihil contineant nisi Cæsii et Terentiani verba pessime confusa : Initium ab eo versu sumimus cui Sapphico nomen est, non ut ab ea invento, sed jugiter usurpato, e cujus fonte plurimæ species disparis fiquræ prolabuntur. Siolidos errores exagitare nolo ; quanquam non defuit qui præ Victorino Cæsium sperneret.

DE VERSU PHALÆCEO 459

modo hendecasyllabos componeret, admissa ea primi pedis licentia, quam etiam Glyconei et Asclepiadei Æolenses exhibent; modo dodecasyllabos, quorum aliæ rursus erant licentiæ. Hendecasyllabos quominus proferam trimetros, temporum injuria prohibuit; quos in quinto Sapphus libro infuisse Cæsius testatur. At dodecasyllabi servati sunt complures, maxime ab Hephæstione :

Hi omnes numero libri non indicato adferuntur, sed unum ex ipso libro quinto prompsit Pollux, 7.73.

Prorsus legitimum est quod ἃ longa syllaba primus ionicus incipit 1. Sed talem versum promiscue admissum esse cum Phalæceis vix quisquam sibi persuadebit. Satis igitur apparere censeo, composita esse ἃ grammaticis in quinto libro carmina trimetris et hendecasyllabis et dodecasyllabis constantia ?.

Demonstratum est, quid sit Phalæceus. Species est trimetri ionici ita nata, ut Sappho peregrinos numeros sua arte temperaret exemploque suo posteros traheret, indolis ionicæ minime oblitos. Sed tamen peculiaris versus eral. Qui in uberrima lyricorum carminum Copia haud raro ila emergit, ut a poetis consulto eum tamquam certum et unum versum insertum esse appareat°. Nec tamen trimeter ionicus esse desinebat. Veluti in scolio notissimo quod binis Phalæceis quaterna membra Æolensia (quæ nunc non enarro) subicit, semel integer trimeter cum acephalo componitur : ὑγιαίνειν

μὲν ἄριστον ἀνδρὶ θνητῶι, δεύτερον δὲ φυὰν χαλὸν γενέσθαι ; semel etiam

1 Hoc quoque in Isyllo meo pluribus docui ; juvat Locricæ cantilenæ adscribere initium é Ὁ » ᾽ Η . . K ὦ τί πάσχεις μὴ προδῶις ἐμ᾽ ἱχετεύω, quam ad ionicos revocavi Comment. gramm., IV, 22.

2? Inerant præter hos etiam glyconei, fr. 44, ergo trimetri ionici libri spatium non explebant.

3 De Bacchylide, postquam hæc typis tradita sunt, edito, nihil addo: confirmat omnia. Cf. Gôütling. gel. Anz., 1898, 148.

460 UDALRICUS DE WILAMOWITZ MŒLLENDORFF

cogentibus nominibus propriis ultimus ionicus a longa syllaba incipit; ὥσπερ ‘Ap | pédies χἀ | ριστογείτων. Quæ ex ionica tantum natura explicari possunt. Neque aliud tragici docent, e quorum canticis pauca delibo Sophoclea. Hæc stropha in Ajace est 624-634 :

H που παλαιᾶ!: μὲν σύντροφος ἁμέραι, - SA ! U e! - »

EURO! δὲ γήραι μάτηρ νιν ὅταν νοσοῦντα φρενομόρως ἀχούσηι, 9 7 = ἀίλινον αἴλινον ὙΝΡ , Der 1 ; ” 3 © — οὐδ᾽ οἰκτρᾶς γόον ὄρνιθος ἀηδοὺς el S 7 3 > 9 , \ J'en ἥσει δύσμορος, ἀλλ᾽ ὀξυτόνους μὲν ὠιδὰς ἢ = τῷ θρηνήσει, χερόπληκχτοι δ᾽ ἐν στέρνοισι πεσοῦνται δοῦποι χαὶ πολιᾶς ἄμυγνα χαίτας.

--u- | ---vuu-u-

--u- | ---vu-u- uuuu- | u-re

--- | uu-- | uu--

--- | uu-- Ϊ uu- | u-tete

--- | uu-u | -u--

Perspicui sunt ionici plerique ; semel alteram ὁ longis syllabis suppressam esse peritum non morabitur. Pro dimetro bis poni glyconeum, h. 6. dimetrum peculiari anaclasi natum, admisceri semel dochmium, qui nomine suo profitetur numeros solitos se excedere, memorabile est, non quod infrequens sit, sed quia plerique has leges nondum recte perspexerunt. Ultimus trimeter propter speciem Phalæceam clausulæ idoneus Sophoeli visus est.

In Philoctetæ parodo prima et tertia stropha a disticho incipiunt quod prope abest ab epodo illo Theocriti. Alterum hoc est

6 , ! » + CRE] »,; 135 τί χρή, τί χρή, δέσποτά, [4 ἐν ξέναι ξένον ἴὰς A ᾿ ! \ p'mLT € ἃ στέγειν, ἢ τί λέγειν. ποὸς ἄνδ ο᾽ ὑπόπταν 1 i ᾿ ὶ ᾽

trimeter iambicus, in secundo metro anaclomenus, deinde trimeter ionicus Phalæceus; sequuntur glyconei, finem facit tetrameter

DE VERSU PHALÆCEO 461

dactylicus cum clausula iambica. Tertia antistrophus sic incipit

e! LU » LE »

Rursus trimetrum jiambicum ionicus excipit, sed in illo secundi metri una brevis suppressa est, hic alterius illius hendecasyllabi speciem præ se fert.

Philoct. 1140. Stropha est :

3 s x Y ΟΣ -" Ἀνδρός τοι τὸ μὲν εὖ δίκαιον εἰπεῖν, , ! à Ô: \ ῃ EU αν εἰπόντος δὲ μὴ φθονερὰν ἢ. be u ἐξῶσαι. γλώσσας ὀδύναν.

- μι) ré u 4 χεῖνος δ᾽ εἴς ἀπὸ πολλῶν ταγθεὶς τῶνδ᾽ ἐφη μοσύνα!

χθεὶς τ on .

Page 1