‹ Mélanges Julien HavetChapitre 319 sur 567 · L. AUVRAY · texte numérisé non relu

L. AUVRAY

CARTULAIRES

meosEngolisnienses episcopos predictum pignus quiete et intégré liabere sinant, donec l solidos michi aut alicui successorum meorum Engolisniensium episcoporum persolvant. Concesserunt etiam ut, si quis in eodem pignore aliquid auferre vel imparare voluerit, ipsi, in quantum potuerint, bona fide garriant et défendant. Factum est autem hoc dominice incarnacionis anno M.C.L.III. Predicti pacti flducia W[i]l[elmi] de Poiaent.

De Bria h Ego Hugo, Engolismensis episcopus, presentibus et futuris notum fleri volo quod Iterius Aymerici, decimarius de Bria, posuit michi in pignore, pro xv solidis Engolismensis monete totam illam partem décimé de Bria quam habebat ex parte uxoris sue, et concessit michi hoc pignus liabere ac possiddere (sic) quiete et intégré faut diu donec ipse aut filii sui xv solidos michi reddant; hoc idem concesserunt filii sui W. etPetrus. Factum est hoc dominice incarnacionisannoM°CLIII°. Hujus rei testes sunt : Johannes capellanus de Chatinerio et L. Ademari, nepos predicti Iterii. Signum -J- Iterii Aimerici.

Item de Bria. Ego Hugo, Engolismensis episcopus, presentibus et futuris notum fleri volo quod Raimundus de Catinerio 2 posuit michi in pignore, pro xx solidis Engolismensis monete, totum ex integro quod habebat in décima de Bria. Concessit autem et plevivit in manu mea, audientibus Johanne capellano de Chatinerio et Rannulfo Aendrici, ut predictum pignus michi et successoribus meis Engolismensibus episcopis tam diu bona fide defendat et garriat, et intégré ac quiete habendum sinat, quousque xx solidos reddat. Hec autem pars predicte décimé quam, ut dictum est, a predicto Raimundo in pignore accepi, de jure Aleaidis, uxoris ipsius, erat. Que Aleaidis hoc ipsum michi et successoribus meis pignus Engolismensibus episcopis intégré et quiete habendum 3 4, sicut maritus ipsius in mea concesserat, ita et ipsa in manu Johannis capellani de Catinerio plevivit et concessit, videntibus et audientibus Arnaudo de Vinoleto et Gaufrido de Chatinerio sacerdotibus. Factum est autem hoc dominice incarnationis anno M° CLIP.

De Tauzaco l. Ego Hugo, Engolismensis episcopus, presen-

Page 1