II. -F. DELABORDE
dominiim Guillermum Galteri, capellanum meum; ita quod, si omnes simul et semel hujusmodi executioni faciende intéresse nequirent seu nollent, très aut duo ipsorum nichilominus libéré cum effectu exequi et executioni débité mandare valeant omnia et singula suprascripta.
23. — Item rogo dictum dominum Milonem quatinus dictum Karolum filiuin meum recommendatum liabeat ipsumque et jura sua defendat et foveat auxilio et consilio atque presidio suo, donecidem Karolus liabeat sexdecim annos completos; et, tam propterhoc quam propter penam quam habebit circa onus dicte executionis, do et lego eidem domino Miloni centum libras parisiensium percipiendas ab eo annuatim de bonis meis a die decessus mei usquequo dictus Karolus compleverit sextum decimum annum etatis sue, ut predicitur, si usque tune ambo vixerint aut pro rata temporis quo sic vivent.
24. — Item do et lego pro pena et labore dicte executionis dicto fratri Imberto, confessori [do mini regis] quinquaginta libras parisiensium semel.
25. — Item, dicto magistro Petro de Palude quinquaginta libras parisiensium semel.
26. — Item, domino Guillermo Galteri, capellano meo predicto, quadraginta libras parisiensium semel.
27. — Item volo et ordino quod si contingeret, quod Deus avortât! dictum Karolum lilium meum decedere absque lierede legitimo de suo corpore procreato, omnes hereditates mee quas habui a domino rege Francie ad ipsum dominum regem libéré revertantur.
28. — Denium volo, ordino et jubeo quod omnia mobilia bona mea, que tempore mortis mee reperientur secundum inventarium sigillo meo sigillatum et quecunque alia ubicunque reperiri poterunt et quocunque nomine censeantur, accipiant statim et occupent executores mei predicti, me sublato de medio, et ad nianum suam ponant auctoritate propria vel etiam ad nianum cujuscunque alterius ab ipsis propter hoc deputati, ipsaque vendant et distrahant usque ad perfectam et completam executionem omnium premissorum. Et de mobilibus ipsis ex mine prout ex tune me dessaisio et eosdem executores per traditionem presentium investio et saisio de eisdem.
29. — Solutis autem legatis supradictis et restitutionibus l'actis ac forefactis meis, si que sint, emendatis,residuum dicto-
DE SAINT LOUIS, ALFONSE D’ESPAGNE
mm bonorum meorum mobilium ad dictam consortem meam deveniat pleno jure.
30. — Et hoc assero et volo meum esse ultimum testamentum meamque ultimam voluntariam dispositionem, quod et quam valere volo roburque perfectionis omnimodum obtinere jure perfecti et leg'itiini testamenti vel saltem vi codicillorum et alterius cujuslibet ultime dispositionis, quo et quibus, tam de consuetudine et stilo curie Parisiensis quam de jure canonico et civili, melius et perfectius valere ac tenere poterit et debebit, cassans, irritans et anullans ex certa scientia et expresse omne aliud testamentum omnemque aliam dispositionem ultimam per me conditum et conditam temporibus retroactis; requirens et rogans instantissime vos, Johannem de Sabaudia et Guillermum Ladan, curie Parisiensis jurâtes notarios, ut premissa referatis official i ejusdem curie parisiensis cui tenore presentium supplico et eundem requiro quatinus ad relationem vestram sigillum ejusdem curie presentibus litteris sive presenti testamento meo, una cum sigillo meo inferius appenso, apponi faciat in testimonium premissorum. Et ad majorem certitudinem de premissis et in testimonium eorumdem sigillum meum una cum sigillo dicte curie Parisiensis duxi presentibus apponendum. Acta, disposita et ordinata füerunt hec apud Sanction Marcellum juxta Parisius, in domo nostra que sita est prope ecclesiam Sancti Marcelli, anno Domini millésime trecentesimo vicesimo septimo, quintadecima die mensis Aprilis.
Et nos.. Officialis curie Parisiensis ad supplicationem prefati domini Alfonsi tenore presentium nobis factam et ad relationem dictorum Johannis de Sabaudia et Guillermi Ladan, clericorum nostrorum dicte curie juratorum notariorum, quibus fidem plenariamadhibemus, sigillum curie Parisiensis predicte una cum sigillo prefati domini Alfonsi presentibus litteris sive presenti testamento suo in testimonium premissorum duximus apponendum.
{Sur le repli :) Jo. de Sabaudia. Ita est.
Guillermus Ladan. Ita est.