‹ Mélanges Julien HavetChapitre 500 sur 567 · III. — Int. Inter legern 1 et mores 2 quid interest · texte numérisé non relu

III. — Int. Inter legern 1 et mores 2 quid interest

(L. ii, c. 10, §§ 1-6.)

R. Intel* legem 4 autem et mores 5 hoc interest quod lex scripta est, mos vero est vetustate probata consuetudo sive lex non scripta 6 ; nam lex a legendo vocata 7, quia scripta 8 est.

Mos autem longa consuetudo est de moribus tracta 9, consuetudo tantumdem 10. Vocata autem consuetudo, quia 11 in communi est 12 usu 13.

Omnis autem lex aut permittit aliquid 14, ut vir fortis petat premium, aut vetat, ut 15 sacrarum virginum nuptias nulli petere liceat, aut punit, ut qui cedem fecerit capite plectatur 16. Facte sunt autem leges ut earum metu humana coerceatur audatia tutaque 17 sit [ab] improbis 18 innocentia, et in ipsis improbis formidato 19 snpplicio refrenetur nocendi facultas ; legis enim premio aut poena 20 vita moderatur 21 humana. Erit autem lex 22 honesta, justa, possibilis, sive nature, sive consuetudini 23 patrie, loco temporeque 24 conveniens, necessaria, utilis 25, manifesta quoque ne aliquid per obscuritatem in captionem perveniat 26, nullo privato commodo 27 , sed pro communi 28 civium utilitate 29 conscripta.

Page 1