DÉSASTRES CAUSÉS EN BRETAGNE PAK L'INVASION SAXONNE
De mari usque ad marc, ignis orientali sacrilcgorum manu cxaggeratus fînitimas quasquc civitates agrosque populans, non qnievit accensus, donec cunctam paene exurens insulae superficiem, rubra occidentalem trucique Oceanum lingua delamberet. In hoc ergo impetu simili Assyrio olim in Judam facto, comletur quoque in nobis secundum historiam quod propheta eplorans ait : Incenderunt igne sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabemaculum nominis lui (Ps. LXXIII, 7); et iterum : Deus, vencrunt gentes in hereditatem tuam, coinquinaverunt templum sanctum tuum, etc. (Ps. LXXVIII, 1). lia ut cunctœ coloniœ crebris arietibus, omnesque coloni, cum pnepositis Ecclesiœ, sacerdotibus ac populo, mucronibus undique micantibus, ac flammis crepitantibus, simul solo sternerentur, et miserabili visu, in medio platearum, una, turrium cardine avulso, murorumquc celsorum saxa, sacra altaria, cadaverum frusla crustis purpurei cruoris tecta velut in quodam horrendo torculari mixta viderentur, et nulla esset oinniinodis, prœter doinorum ruinas, bestiarum volucrumque ventres, in medio sepullura, salva sanctarum animarum reverentia, si tamen multœ inventa» sint, quae ad ardua cœli id temporis a sanctis angclis veherentur. Ita enim degeneraverat tune vinea illaolim bonain amaritudinem, utiraro, secundum prophetam, viderctur quasi post tergum vindemiatorum aut messorum racemus vel spica.
ïtaque nonnulli miserarum rcliquiarum in montibus deprehensi acervatim jugulabantur. Alii famé contecti accedentes