CH. DE LA RONCIERE
Nantes féliciter et in gratia régis. Iste fuit miles magne auctoritatis et famé et virtuosissimus, in omnibus operibus suis diligens super omnia rem publicam hujus regni cum timoré Dei et zelo justicie. Ejus frater nobilis Odetus d'Eydie supervixit ei et, pauco temporepost, perdidit dominum de Rouan \ quem ceperat et captivum tenebat in Castro dicte ville de Nanthes. Paulo post, ipsemet Odetus d'Eydie fuit constitutus prisonarius duchesse Britanie et adhuc detinetur in dicto Castro de Nantes, ex eo quia imponitur sibi per Britones tenuisse et tenere secrète partem régis. Dominus de Lebreto adhuc permanet in Britania cum domino de Rieux marescallo Britanie. Nescitur ad quem finem perveniet...
Etiam predicto anno et die lune primo mensis marcii ultimo preteriti, circa horam decimam de mane et circa horam nieridiei fuit terremotus universalis per regnum Francie et hujusmodi ducatum Acquitanie, et plura edifficia corruerunt in dicto ducatu Britanie. Et ad juvamen Britanorum fuerunt invitati Anglici, qui cum potestate permanent in eodem ducatu. Disperdat illos Deus, et vivat rex féliciter et longeve et habeat victoriam super rebelles et inimicos suos, amen.
...Die sabati xix mensis marcii anno predicto, ex industria prudentis et nobilis viri Odeti d'Aydie, fratris quondam domini comitis Convenarum, et cum adjutorio domini de Lebreto, de nocte fuit captum castrum de Nantes et positum die sequenti ad manum et obedientiam domini nostri régis, que erat dominica de Passione ^. Deinde cum adjutorio dicti domini régis fuit capta villa et in obedentiam régis posita mercurii sequenti. Et sic nunc villa cum Castro finit ad obedienciam domini nostri régis, que multum nocebit Anglicis et Alamanis et ad eorum intreprisiam. Qui rex Romanorum nupserat in uxorem duchessam Britanie. Sed credo quod habebit eam sine terra : Rex tenet fere totam Britaniam, presertim plateas meliores. Deus det nobis suam pacem.
Anno Domini M°CCCC° nonagesimo primo, in mense decembris, in adventu Domini, fuit plantata arbor ulmi in cimiterio de Aillaco per Arnaldum Borna, clericum, et Pctrum d'Eyrolis salvagardiatorcm vicecomitatus Turenne pro domino de Pontibus, ex jussu et in prescntia mei Guillclmi de Brossa, procuratoris gcneralis ipsius domini de Pontibus in dicto vicccomitatu.