JUS ROMANUM
DE LEGE C0MMI8S0RIA DE IN DIEM ADDICTIONE DE PACTIS INTER EMPTOREM ET VENDITOREM {tr., J8, 3et3, c. 4,&4.)
P. R. Omnia quae jure aut moribus non reprobantur pacta, in emplis et venditis valent : et legem promissam adimplere, vel ab emptione recedere contrahentes debent.
Inter hœc celeberrima numerantur, lex commissoria et VI diem addictio.
DE LEGE COMHISâORIA.
I. Lex commissoria ea est, qua, nisi intra certum tempus pecunia soluta sit, res inempta fiât.
Quod ex voluntate contrahentium auditur. Si dominium transferendi fuerit, pura est venditio, et sub conditions resolvitur, quod plerumque fit ; si contra precario tradendi, fit conditionalis. Ergo, in primo casu, ex vendito actio erit venditori qui dominium perdidit; in secundo, vindicatio, qui servavit. Sed in utroque, rei interitus emptori est. Nam lege
commissoria, quœ sui causa cavetur, nunquam învitus ulilur venditor. Et qum ad hoc, in cautionibus, disertis \erbis, adjici solebant, prorsus inutilia recte probat Cujacius. Lege vero commissa, statuere débet venditor utnim commissoriam exercere, an emptionem confirmare velit, nec postea variare. Commissoriœ renunciasse videtur cum pretium, vel pretii partem, vel usuras accepit, aut persécutas est.
Si commissoriam maluerit, ex vendito illum agere dixi ; quod apud veteres agitabatur. Proculus in factum prœscriptis verbis actionem dabat ; Sabini autem sententia praevaluit, ut ex rescriptis imperatoris Antonini et divi Severi declaratur : quia in emptis et venditis, potius quod actum quam quod dictum sit, sequendum est.
II. Lex etiam commissoria potést dici, pactum de re rétrovendenda. Hic et enim tantum differt conditionis eventus : in prima specie, nisi solvatur pretium ; in secunda, si a venditore restituitur, resolvitur venditio, et ad venditorem redit dominium. Ergo eodem modo agetur.
Sunt tamen inter eas quœdam differentiae : in commissoria, lex committitur cum intra diem cmptor pretium non solverit; dummodo sit cui offerat, nec ci veniat ex venditoris creditore justa solvcndi prohibitio, priusquam sibi satisfactum fuerit. Lege commissa, rem, quodque ei accesserit emptor reddit. Fructus etiam perceptos ; qui et enim fidem fefellit favore indignus est, nec re et pretio simui frui potuit. Si igitur quid pretii aut arrhas solverit, fructus pro rata parte compensabuntur.
Contra in pacto rei retrovendcndae, soluta pecunia fruitur venditor; ergo fructus perceptos venditionem inter et resolutionem emptor obtinet, illos débet tantum ex mora. Mora fit, cum oblato et obsignato pretio, venditio resolvitur, nec
res restituitur : dura vero intra diem agatur; nam postdiem, nec rescripto principis offerre potest venditor, et perfecta ma net venditio.