‹ Mélanges politiques, judiciaires et littérairesChapitre 7 sur 98 · III. — DE IN DIEM ADDICTIOKE · texte numérisé non relu

III. — DE IN DIEM ADDICTIOKE

Aliud est pactum istis, quodammodo simile, et in diem addictio vocatur.

Lex ea est qua : hœc res centum tibi empta esto, nisi guis intra certum tempus meliorem conditionem fecerit^ quo res a domino abeat.

Et in hac, ut in praecedentibus, ex contrahentium voluntate colligitur, utrum conditionalis enoptio, an pura sit, et sub conditione resofvatur ; quod multum interest et usucapionis et fructuum perceptorum causa.

Nec et enim fructus, nec usucapionem in conditionali habebit emptor qui dominus non factus est ; secus in pura, qui dominium adquisivit.

Eadem ratione, ad eum pertinebit rei venditae periculum, et interdictum quod vi aul clam^ quod ei competit cujus interest opus non esse factum et venditam rem in pignore dare potest.

Haec autem omnia emptori cum dominio cessant, si, intra diem, melior venditori offeratur conditio.

Melior est conditio cum venditori utilior est nova emptio : quod fit, verbi gratia, quantitate, aut tempore, aut solutionis facilitate, aut satisdationis remissione, aut emptoris qualitate.

Priori igitur non aufertur dominium, si melior conditio a venditore simulatur, isque utri({ue emptori in solidum obiigatur; non aufertur si falsus subjicitur emptor; nec vero ita habetur qui non soivendo est, dum a venditore comprobe-

tur. Sed a priore emptore deceptus venditor adversus eum, quanti sua interest, actionem habebit.

Fit novus emptor etiam pupillus sine auctoritate tutoris, et servus aliénas ; nam stipulari possunt.

Ipsa conventione, non alienis consequentiis, melior conditio destimatur; utque fiât, in eadem re novi emptoris adjectio esse débet; incerta pro nuUa haberetur. Et si quid in posteriore emptione, quod non in prima accesserit, bona fide a venditore additur, minoris esse débet, quam quo pluris res venierit.

Tantum vero ex voluntate venditoris nova conditio valet; hanc enim rejicere potest, nisi aliud pactum fit, nive de re pignorata agatur.

Quid ergo pluribus vendentibus? Distinguitur : si uno pretio, novam conditionem ab omnibus accipi necesse est, ut a priore emptione discedatur ; si variis pretiis, et si disparia, discedelur tantum pro accipientum partibus, nisi aliud pactum sit. Et uni ex venditoribus meliorem oflFerre, totumque sic comparare licebit.

Quid si pluribus rcs addicta fuit? adjectione unius a priore venditione discedetur.

Res in diem addicta rursus addici potest ; quod negabat Sabinus ; Juliani vero sententiam rectiorem puto. Nam hœc nova conventio non impedit quin melior conditio a secundo emptore allata sit.

Ex eo quod pactum sit : nisi intra cerlum diem, post diem factam adjectionem non valere concluditur, et merito. Mortuo igitur venditori, multum interest utrum intra diem an post hcres existât.

Cum e\ supra dictis adjectio fuerit, et a venditore (ut necesse est), certior factus primus emptor non super adjecerit, prior resolvitur venditio. Tum pignus evanescit; interdic-

lum ad illum cui nunc intererit transit; fructus medio tempore percepti venditori restituuntur. Mero jure restitui etiam deberent, cum prior emptor novum licitatione superaverit, quia melior conditio fuit; sed quod actum sit respicietur.

Prior vero emptor de sumptibus necessariis, pretioque dato reddendis aget, sed nunquam adversus posteriorem emptorem, nisi delegatione jure stipulationis interposita ; quia tuni fit novatio.

Page 1