LÉGITIMATION DE GIOVANNI, FILS NATUREL DE
Cosmus Medices Dei gratia Florentiae et Senarum Dux II, Portus Ferrarii in Ilva insula, Castilionis Piscariae et Igilii insulas Dominus, etc.
Recognoscinus tenore praesentium et universis et singulis notum facimus quod Benvenuti Cellini, Iohannis filii, civis nostri Florentini et sculptoris celeberrimi, nuper nobis exhibitae preces continebant sese matrimonio solutum, ex Petra muliere quam domi sua? commorantem et contubernalem alit, matrimonio pariter soluta, naturalem filium nomine Iohannem superioribus mensibus suscepisse, ipsum tamen filium ex illegitimo natum concubitu haereditatum, successionum, honorum, munerum, dignitatum aliorumque legitimorum actuum penitus esse incapacem, supplexque rogabat prasfatus Benvenutus ut quod praedicto Iohanni eius naturali fïlio nulla sua culpa obvenit genitura? maculam Nostra Ducale Benignitate abstergeremus, et qui eius natalibus deest legitimum candorem paternae voluntati annuentes, de speciali gratia adeo suppleremus, ut prasdicti patris sui aliorum agnatorum haereditates successionesve, honores quoque ac dignitates assequi possit. Nos igitur qui huiusmodi egenos et innocentes propensius adiuvamus, pro quibus maxime genitores ipsi preces efïundunt, ut suorum natalium restitutionem adepti virtute atque optimis moribus facilius imbuantur, praedictis aliisque causis moti ex certa scientia, animo deliberato, et de nostrae potestatis ple-
nitudine, p ne fa tu m lohannem praedicti Benvenuti filium naturalem seuspurium dispensamus, ipsumque legitimamus praedictamque ab eo et omnem aliam genitun-e labem, maculam defectumque omnino amoventes ad pristinum natune statum reducimus, quo omnes homines legitimi nascebantur, ut perinde habeatur, efficiatur, et sit ac si de vero et legitimo matrimonio procreatus esset. Volumus namque et expresse decernimus ut familiam Cellinorum, atque agnationem acquirat, illiusque Arma et insignia gerat, haereditates successionesve tam pnedicti patris sui, quam aliorum agnatorum et cognatorum omnium, et tam ex Testamento et quavis alia ultima voluntate, quam etiam ab intestato capere possit, honorum insuper ac dignitatum, officiorum et quorumcumquelegitimorum actuum capax particepsque efficiatur, non secus acsi de legitimo matrimonio esset progenitus : salva tamen et in suo robore rémanente quoad munera et officia et Magistratus Civitatis Florentine dispositione statutorum et legum municipalium Civitatis pnedictae, salvis etiam et absque preiudicio reservatis filiis et descendentibus legitimis, et naturalibus pra?dicti Benvenuti si quos contigerit in posterum suscipere. Quibus quidem si quando oriantur per hanc nostram legitimationis gratiam. nullum prasjudicium inferri volumus, et salvis praemissis hoc ipsum privilegium et legitimationis beneficium ab omnibus in Dominiis nostris inviolabiliter observari intendimus atque mandamus. Non obstantibus legibus, statutis, constitutionibus, provisionibus, decretis, reformationibus, edictis specialibus vel generalibus, et quibuscumque aliis quae in contrarium quomodolibet facerent. Quibus omnibus et singulis quatenus huic légitimation! et gratia? obstaret, ex certa scientia, motu proprio, et de nostras potestatis plenitudine, specialiter et expresse derogamus et derogatum esse volumus atque mandamus, etiam si talia sint vel forent quod de ipsis specialem mentionem et ad verbum fieri oporteret. Nulli igitur hominum liceat hanc nostne habilitations, dispensationis et legitimationis paginaminfringere, aut huic gratiae quovi modo ausu temerario adversari, aut
contra ipsamgratiamet indultum aliquid attentare, sub nostrae indignationis pœna, aliisque mulctis et preiudiciis arbitrio Nostro Nostrorumve Successorum quandocumque declarandis. In quorum omnium roburac testimonium praesens diploma, nostro plumbeo sigillo communitum, manu nostra firmavimus. Datum in arce nostra Liburni die xx novembris, anno Dominiez Incarnationis MDLXI, Ducatus nostri Florentini xxiv, Senensis vero v.
{Archivio délie Riformagioni.)
Ier DÉCEMBRE 1561 (c.-à-d. I562).
Je note qu'aujourd'hui, jour susdit, messer Francesco Vinta m'a remis l'acte de la légitimation de mon fils Giovanni, lequel acte a été expédié le 20 novembre à Livourne, par notre seigneur duc Cosme, dans toutes les règles. Il est écrit en lettres d'or sur parchemin et revêtu du sceau en plomb de San-Giovanni et des armes de Son Excellence illustrissime, qui Ta signé de sa propre main. Je reconnais le susdit enfant comme étant de mon vrai sang. C'est mon véritable héritier, quoique je veuille beaucoup de bien à mon fils adoptif, auquel j'ai donné le nom de Benvenuto. Ce dernier recevra une portion suffisante pour pouvoir vivre et acquérir des talents, comme on le verra plus claiment dans mon testament que je referai. S'il plaît à Dieu que je vive, je les élèverai et les instruirai, avec la grâce et l'aide du Seigneur immortel.
[Biblioteca Riccardiana.)