TESTAMENTUM BENVENUTI DE CELLINIS
In Dei nomine. Amen. Anno ab incarnatione Domini Nostri Iesu Christi MDLXX, Indictione xiiij, die vero décima octava mensis decembris, Pio Quinto summo pontifice et serenissimo Cosmo Medici Etruria? Magno duce Dominante.
Actum Florentine in populo S. Michaelis Vice Dominorum civitatis praedictae, et in domo infrascripti Testatoris, sita in dicto populo, praesentibus testibus infrascriptis ad infrascripta omnia et singula ore proprio infrascripti Testatoris vocatis, habitis et rogatis, quorum nomina sunt ista, videlicet :
Magistro Antonio q. Romuli Antonii de Crocinis, Fabro lignario ; Vincentio q. Raphaelis Francisci de Braccinis, Cive Florentino; Dominico q. Nicolai Christophori de Mannozzis, Cive Florentino; Stoldo q. Iohannisseu Gini Antonii de Laurentiis, Statuario Florentino ; Sebastiano q. Nicolai Iohannis de Montigianis, Tabellario Florentino ; Thommasio Dominici Pistori, Manovali, populi S. Quirici a Lignaria; et Laurentio Clementis Iohannis de Ponte Sévis, Fabro lignario, Florentiae commorante.
Cum nihil in hac vita prsesenti sit morte certius, et hora mortis nihil incertius, sapientisque sit assidue mortis tempus scrutari, hinc est quod constitutus in prassentia mei Notarii infrascripti et Testium suprascriptorum magnificus vir Benvenutus olim magistri Iohannis Andréas de Cellinis, Statuarius et Civis Florentinus, sanus mente, intellectu et
visu, licet corpore aliquantulum infirmus, sciens se mortalitati obnoxium, et volens dum mens est intégra de rébus suis disponere per hoc prassens suum nuncupativum Testamentum, quod dicitur sine scriptis, in hune qui sequitur modum disposuit et fecit ut infra, videlicet :
In primis quidem cum anima nobilior corpore reperiatur et sit, illam nunc et cum ex hoc corpore migrare contigerit commendavit D. O. M. et Iesu Christo Redemptori. Mariasque Virgini Reginae : corporis vero sui sepulturam elegit in Ecclesia Divas Annuntiatae Servorum de Florentia, et in sepulchro quod forsan ipse Testator ejusvita durante asdificandum curabit;sin autem constructum' minime fuerit, elegit et voluit sepeliri in sepulchro Societatis Academias Statuariorum, Pictorum et Architectorum, sita in Capitulo dictas Ecclesias Annuntiatae, cum illa impensa funeris quas videbitur infrascriptis ejus Executoribus.
Item jure legati reliquit et legavit Opéras S. Mariae Floris civitatis Florentine, et sacrario et novae constructioni murorum dictas Ecclesias civitatis prasdictas, et omnibus dictis locis in totum libras très piccioli, prout est consuetum.
Item voluit et disposuit quod Domina Petra ejus légitima uxor post ejus mortem habeat et consequatur suam Dotem in summam florenorum 300 auri monetas, de libris septem pro floreno, quam summam confessus est fuisse Dotem prasdictam, et solutam esse gabellam.
Item jure legati et omni meliori modo reliquit et legavit suprascriptae Dominas Petras, suas uxori légitimas, omnes pannos laneos et lineos et cujuscumque alterius generis, et omnia alia mobilia ad usum dictas D. Petras paratos et destinatos. Item voluit et disposuit et ordinavit dictus Testator quod dicta D. Petra ejus uxor habeat et consequatur post ejus mortem, si et casu quo vidua steterit, et vitam vidualem. et honestam servaverit, et cum infrascriptis filiis suis et dicti Testatoris permanserit, ultra supradictum legatum, in domo dicti Testatoris, vestitum et alimenta condecentia, et quod bene tractetur; quas alimenta in casibus prasdictis legavit, et hoc casu quo vidua steterit ut supra, et nutriat et
MEMOIRES DE HENVENUTO CBLLIN]
gubernel Andrcam Simonem filium suum masculum, et infrascriptas ejus filias fœminas, et non aliter, nec alio modo, alias privavit eam praesenti legato.
Item jure legati, amore Dei, et intuitu pietatis et omni meliori modo reliquit et legavit Luciae filiae q. Bernardi de Civitella, et D. Catharinae uxoris dicti Bernardi libras centum viginti, videlicet lib. 120 piccioli, et hoc si et casu quo perseveraverit permanere in servitio famulatus, prout de prassenti facit, filiorum dicti Testatoris usquead aetatem xvi annorum dictae Luciae, quo tempore summam praedictam solvi voluit futuro viro dictae Luciae et etiam usque ad dictam aetatem voluit ali et nutriri, prout est consuetum similes famulas ; et casu quo non perseveraverit in servitio dictorum filiorum suorum usque ad aetatem suprascriptam privavit eam praesenti legato.
Item jure legati, amore Dei, et intuitu pietatis, et omni meliori modo reliquit et legavit Franciscae, vocatae Cecchinae, filiae Iuliani de Bardellis, hodie laboratoris dicti Testatoris a Trespiano, libras centum piccioli pro nubendo dictam Franciscam, persolvandas futuro viro dictae Franciscae pro parte Dotis, et per eum per instrumentum publicum confitendas, et non aliter, nec alio modo.
Item voluit, disposuit et ordinavit dictus Testator, quod casu quo tempore matrimonii Reparatae et Magdalenae suarum filiarum legitimarum et naturalium, natarum ex eo et ex dicta D. Petra ejus uxore, ipse Testator non viveret, matrimonio collocentur per infrascriptos earum Tutores, et cuilibet ipsarum et cujuslibet earum respective viro pro Dote cujuslibet earum dentur floreni mille auri monetae, de libris septem pro fîoreno ; et sic ambabus earum viris florenos 2000 similes, partim in pecunia numerata et ornamentis, et partim ex retractu et pretio duarum domuum dicti Testatoris, unius emptae et acquisitae a Floreno Rigatterio, sitae in via Benedicta, et aliae sitae super platea S. Mariae Novellae civitatis Florentiae, et partim in via dei Sole, emptae a Ioanne de Carnesecchis, in quo casu jussit domus praedictas per dictos Tutores vendendas esse, dummodo viri
respective ipsarum et quilibet eorum confiteatur Dotem prasdictam in dicta summa florenorum iooo auri monetas manu publici Notarii in forma amplissima. Et sic jure legavit cuilibet ipsarum florenos iooo pro Dote, persolvendos ut supra, et tassavit Dotem cujuslibet earum esse debere in summa dictorum florenorum iooo, si et casu quo tempore nuptus earum Andréas Simon earum frater et haeres infrascriptus ab aliquo affine non consequatur et consecutus non fuerit, et acquisierit ex quovis titulo lucrativo ab aliquo affine dicti Testatoris summam ad minus florenorum 3000, auri monetae. Si autem dictus Andréas Simon dicto tempore acquisivisset ex quovis titulo lucrativo summam praedictam ab aliquo affine dictorum florenorum 3000 ad minus, tali casu voluit per dictos Tutores dari dictis suis filiabus et earum viris pro Dote floreni 4000, et cuilibet earum, et earum respectivo viro summam florenorum 2000 similes : casu quo sit facta acquisitio dicto Andréas Simoni ut supra et non aliter, nec alio modo. Si vero suprascriptae ejus filia? et aliqua ipsarum monacharetur et monasterium ingrederetur, tali casu voluit, disposuit et legavit monasterio, in quo aliqua ipsarum ingredi et monacharicontigerit eleemosynam solitam recipi per dictum monasterium ab aliis, et ita jussit et mandavit per dictos Tutores dari et solvi dicto monasterio et monasteriis dictam eleemosynam solitam recipere ab aliis.
Hasredes vero suos universales instituit Andream Simonem suum filium legitimum et naturalem, natum ex eo et ex dicta D. Petra sua uxore légitima, et quoscumque alios filios masculos legitimos et naturales, forsan nascituros ex eo et ex suprascripta D. Petra ejus uxore légitima et ex quavis alia sua uxore légitima asquis portionibus, et eos invicem substituit vulgariter, pupillariter et per fideicommissum : et ultimo dictorum filiorum decedenti sine filiis et descendentibus primo masculis, deinde fœminis legitimis et naturalibus, substituit Reparatam et Magdalenam suprascriptas ejus filias fceminas légitimas et naturales, et alias ejus légitimas filias fœminas forsan nascituras ex eo
ME M i>E HENVENU'IO (.1.1.1 INI
et ex dicta D. Petra sua uxore, seu ex quavis alia sua uxore légitima ; et pnemortuarum filios vel descendentes legitimos et naturales, primo mares et deinde laminas in stirpem : et ultimo dictorum suorum fîliorum masculorum ut supra institutorum decedenti sine filiis et descendentibus ut supra, et non extantibus suprascriptis filiabus fœminis et earum descendentibus ut supra; tali casu si tune esset in humanis, et non aliter, substituit, et harredem instituit D. Librodorum Annibalis de Librodoris I. U. Doctorem, Romae commorantem, ejus ex fratre patrueli nepotem, et disposuit et declaravit dictus Testator, quod casu quo suprascriptas suas filiae substituts? devenirent ad suprascriptam substitutionem nullum jus modo aliquo quasratur vel quaeri possit, ipsarum respective viris super dictam hasreditatem, nec in tertia parte vel alia, nec in usufructu qua? modo aliquo de jure vel ex forma statutorum acquirenda eis venirent.
Tutores vero, ac pro debito tempore Curatores suprascriptorum Andréa? Simonis, Reparata? et Magdalena? filii et filiarum dicti Testatoris, et aliorum fîliorum et filiarum forsan nascendorum et nascendarum, usquequopervenerint ad astatem legitimam, vel quod in matrimonio collocentur, fecit, constituit et esse voluit spectabiles Dominos Officiales Pupillorum et Adultorum civitatis Florentine, pro tempore in officio existentes. Et disposuit, et ordinavit, jussit et mandavit dictis DD. Offïcialibus, et eos summopere oravit quod constituant Actores hrereditatis et dictorum suorum fîliorum et filiarum Reverendum D. Petrum délia Stufa, Canonicum cathedralis Ecclesia? Florentina?, et magnificum Dominum Librodorum Annibalis de Librodoris, I. U. Doctorem, modo Romas commorantem, et Andream q. Laurentii de Beniveniis, Civem Florentinum, et saltem duos ex eis; et quia ipse D. Librodorus est Advocatus in civitate Roma?, et forsan recipere nollet onus pra?dictum, igitur disposuit quod dicti DD. Officiales constituant Actorem, loco dicti D. Librodori, nominandum et eligendum ab eo ; de quibus actoribus dixit dictus Testator multum confidere. Et quos etiam D. Petrum, D. Librodorum et Andream
dictus Testator praesentis testamenti, et ultimas voluntatis, executores et commissarios fecit, constituit et ordinavit, et duos ex eis in concordia cum plena libéra administrations Et hanc dixit dictus Testator, etc., et si non valet, etc. , et si jure codicillorum, etc. Cassans, etc. lrritans, etc. Rogans, etc.
Ego Iohannes q. ser Matthasi, ser lohannis de Falgano Civis et Notarius publicus Florentinus de suprascripto testamento rogatus fui et in fidem, etc.
(Générale Archivio dei Contratti.)
l6 FÉVRIER I57O (c.-à-d. I57l).