‹ Mémoires du marquis de Sourches sur la règne de Louis XIV, publiés par le comte de Cosnac (Gabriel-Jules) et Arthur Bertrand (volume 5)Chapitre 156 sur 164 · B. BREF DU PAPE CLÉMENT XI AU ROI TRÈS CHRÉTIEN · texte numérisé non relu

B. BREF DU PAPE CLÉMENT XI AU ROI TRÈS CHRÉTIEN

Charissime in Cbristo fili noster, salutem. Audivimus nuper audaci plane ac subdola nonnullorum hominum opéra, qui in id nati esse videntur, ut Ecclesiae ac Reipublicae pacem turbare non cesset, libellum quemdam prodiisse, cui titulus : << Cas de conscience proposé par un confesseur de province, touchant un ecclésiastique qui est sous sa conduite, résolu par plusieurs docteurs de la faculté de théologie de Paris », quo saue plura perniciosa doctrinal capita erroresque dainnati revocantur in lucem, et ipsa etiam lueretica Jansenii dogmata non obscure foventur, dum édita? olim pro lus omnibus abolendis apostolica? constitutiones captiosis sublilitatibus eluduntur. Id porro in quantum Christi fidelium scandalum atque ulriusque regiminis perturbationem vergat, Majestas tua, cujus mentem tanta in gubernandis populis sapientia illustravit Altissimus, ex se satis ipsa deprehendet. Quoniam vero contra istiusmodi homines continua novitatem prurigine laboranles, non amplius legibus ac sanctionibus quae satis multœ hactenus promulgata? fuerunt, sed gravium potins adhibitione pœnarum agendum videtur, nemalum toties compressum et quolidie reviviscens ulterius serpal, opportunum existimavimus, damnato prius juxta Sedis apostolica1 morem libello, dilecti tilii nostri Lùdovici Antonii S. R. E. cardinalis de Noailles ecclesiae Parisiensis praesulis, zelum ac pietatem per apostolica scripta excitare, ut in cjusdem libelli auctores, evulgatoresque praecipuos summo studio conquisitos severius animadvertat; doctoresque non paucos, qui, Romanorum Pontificium praedecessorum nostrum constitutiones et regia etiam Majestatis tuas décréta contemnentes, eidem libello

1. [On trouve dans le Mercure d'avril une traduction française de ce bref, reproduite par les éditeurs de Uangeau, t. IX, p. 144, note 1. — E. I'onOtL]

palam subscribere non sunt veriti, debitis pœnis afficiat. Ea autem in re, qua non Ecclesia solum, quse majeslati Une maxime cura est, sed et ipsius regni utilitas quaeritur, summopere decet regalis brachii lui in prœfati cardinalis auxilium exerceri potestatem; at(jue itapaucorum liominum temeritatem compesci, ut palam liât omnilms eam hodie inter Sacerdotium et Imperium, miserante Domino, vigere concordiam, ut impune non liceat turbulentis ingeniis, ac nunquam cavillandi flnem facienlibus, Ecclesiasticas simul ac Regias Leges infringere. Novit profecto, carissime Fili noster, novit et gratulatur Ecclesia omnis quanto pietatis studio, quanta Regii nominis laude. eliminandis catholicae fidei ac disciplina] adversis erroribus etnovitatibus, praecipue vero radicitus extirpandis Jansenii dogmatibus adlaboraveris; tuae nunc prudentiœ, tuse religionis ac pietatis est capto operi supremam manum adjicere, traditamque tibi ab Allissimo potestalem in ipsius atque Ecclesiœ suae obsequium exercere. Ne patiaris igitur, carissime Fili, ut totlabores ac studia quœ exterminandse ex tlorentissimo Regno tuo pessimœh?eresis contagioni adhibuisti, paucurum hominum vesania, fructu evacuentur. Sileant inquieti homines, coerceantur prolervi, pareant contumaces; et quos Ecclesia» mansuetudo non flectit, potestas regalis compescat et conterat; ut ita, quam Ecclesiae Dei dederis, Deus ispe donet regnis tuis ac perpeluo servet tranquillitatem. Eam intérim ex animo precantes, apostolicam simul benedictionem Tibi amantissime Imperlimur. — Datum Ronne die 13 februarii 1703.

LETTRE DU COMTE d'uSSON

Page 1