CCLXXXIII. — ^ LETTRE DE M. LENTIUS
A M. Duplessis.
Tuas quas ad me 14 octob. scripsisti ab ipso pâtre modo accepti. Ex quibus illud maxime mihi carum, quod recte te valere intellexi, et quod meae, sicubi scriberem , non essent tibi ingratae futurae ; sentis autem jam nunc quam sit res consolationis plena hujusmodi communicatio quae fit perliteras,quamqueanimi eorum qui in honesto ac pio opère sese occupant, confirmentur tuui quum alios sentire eadem aut certe non contraria vident. Ego hercule delectationem prorsus summam ex bac brevi epistola tua percepi : doleo autem vehementer eam non celerius ad me venisse. Respondissem enim et quaedam ali'a non oontemnenda
444 LETTRE DE M. LENTIUS
amplius scripsissein. Sed sérum est , et implebo hoc quicquid est officii proxima occasione. Notas quod mittere volupti gratum habeo. Sed utrum ratioaem adhuc eorum non inteiligam, an quod celeritas scribendi abripuit , nescio ; lego enim illas eum non exigua difBcultate non putavi rem molestam facturum si intérim eas quibus ego aliquando utor , misissem. Yidentur enim faciliores quum in scribendo tum in legendo esse ; et non omittam brevi paulo accuratiores contexere , quo securius possim res etiam publicas Germaniae et (quantum licuerit) unionis sine ut rectins dicam conjunctionis nostrae ad te quandoque perscribere. Cupio enim non in speciem tantum tibi amicus esse; sed vere et iv 'srwAfJLu. Res quas hic aguntur exiguae sunt. Sumus enim maxime attenti ad Clivenses turbas, quae fervent et juliacenses intra muros armantur et extra. Bellum putatur fore magnum et operosum. Ânhaldinus eo evolavit , et ut literae ejus docent, princ. Brandeburg. et Neuburg. rei summamilli deferunt. Quod pênes confœderatos quidem erit qui ad 20 praesentis mensis Heldelbergae convenient. Finio et scire te tantum , vir generose volui , tuas ad me recte pervenisse, Vale, et me ama qui te colo et veneror.
Du 25 novembre 1609.