LECTIO SECUNDA
Aiunt etenim historiae aecclesiastice (6), quod post passionem et ascensionem Domini ad caelos, post diu expectatam Hisrahelitarum (7) plenitudinem , cum adpropinquaret tempus desolationis (8) quod Salvator sacro venturum praenonciaverat eloquio, cum fletu humanitatis, aecclesia apud Hierosolimam, monitu divinitatis, per cunctum orbem gentibus aevangelizatura diffunditur. Cumque congregatus undique ex omnibus locis populus paschalis festivitatis prestolaretur diem, sacerdotibus solitas excubias observantibus, voces subitas vigiles audiunt dicentes : « Migremus ex bis (9) sedibus. » Voces vero subito per angelos émisse, quae aenuntia-
(1) Voluil, in Gartul. et apud Mabillon.
(2) lis, in Gartul.
(3) Prodito, apud Mabillon, et in Cartulario.
(4) Aboletur, in Gartul^ et apud Mabillon.
(K) Ëexunte, apud Mabillon»
(6) Quand le manuscrit porte un e simple pour un ae, cet e est toujours accompagné d'une cédille.
(7) Israhelitarum, in Gartul.
(8) Givitalis et templi quam^ apud Mabillon.
(9) lis. in Gartul.
verunt (1) beatorum spirituum demigrationem , angelicum ministerium insinuarunt ad ecclesiam gentium transferendum. Ex quibus patenter iasinuatur quod Beatus Michaël Archangelus ministerium quod exercuerat in Dei quondam populo, idem sortitus sit apud gentium electionem. Haec ita esse devotio crédit fidelium propter ostentionem signorum. Notum enimsifieri voluit mortalibus aetatis nostrae temporibus ; quo se humanum genus in aelectorum spiritum societatem (2) cognosceret devocatum. Denique advertendum est quo misterio locum mortalibus praeviderit in partibus occiduis, ubi ex omni orbe confluit, veneranter angelicum deprecatura subsidium, religiosa multitudo fidelium.
LECTIO III* De situ locL
Hic igitur locus Tumba vocitatur ab incolis, qui in morem tumuli quasi ab arenis aemergens in altum, in spatio ducentorum cubitorum porrigitur. Oceano undique cinctus locus, augustum admirabilis insulae praebet spatium, inter hostia situs, ubi immergunt se mari flumina Segia necnon et Senuna, prebens quoque habitantibus hinc inde non brève nimium spatium. Longitudine vero ac latitudine a radice qua prominet, non multum distat, ut conjicitur, ab eo opère quo salvatum (3) est humani generis incrementum. Qui ab Abrincatensi urbe sex distans millibus, occasum prospectans, Abrincatensem pagum dirimit a Britannia. Nulla ibi exerceri valet actio mundialis, bic solis congruus extat locus qui Christum sedulo venerari disponunt, et hos suscipit quos ad aethera ardens virtutum amor evehit. Copia tantum piscium ibidem repperitur quae plerumque fluminum marisque infusione congeritur. Procul vero cernentibus, nil fore aliud quam spaciosa qusedam, immo speciosa turris videtur. Sed et mare recessu suo devotis populis bis in die desideratum iter prebet Beati potentibus limina Archangeli Michaëiis.
Qui primum locus, sicut a veracibus cognoscere potuimus narra-
(1) Enuntiayerunt apnd Mabillon.
(2) Ëlcctorum, in Gartul.
(3) Immo servatum, ajouté in Gartul.
toribus, opacissima claudebatur silva, longe ab oceani, ut estimatur, estu milibus distans sex (1), abtissima prebens latibula ferarum. Et quia secretoria cœli per contemplationis subtilitatem rimari volentibus, gratissima esse soient remotiora heremi loca, inibi olim inhabHasse comperimus monachos, ubi etiam usque nunc duae extant ecclesiae priseorum manu constructœ. Nam ipsi monachi ibidem Domino servientes, dispensatione cuncta regentis Dei sustentabantur, presbitero quodam de villa quae dicitur nunc Asteriacus taliter eis ferente auxilium. Nam ut illis, sine quo humana non potest exigi vita, deerat victus, fumo signifero discurrente attaque cœli petente, onerabat aseUum dapibus, dilectione vera farcitis, sicque duce invisibili praevio per loca ibat invia ac redibat, ferens Domini jussa illisque necessaria. Sed quia hic locus, nutu Dei, futuro parabatur miraculo, Sanctique sui Archangeli venerationi, mare quod longe distabat, paulatim adsurgens (2), omnem silve magnitudinem virtute complanavit sua et in arenae suae formam cuncta redegit, praebens iter populo terrae ut enarrent mirabilia Dei. Jam vero ad illud veniendum est qualiter idem beatorum princeps spirituum angelica revelatione dedicaverit predictum locum.
De constructione loci per Angelica m revelationem.
LECTio mv
Quodam tempore (3) cum religiosissimus et Deo amabilis prsefatae urbis antistites Autbertus nomine, sopori sese dedisset, ammonitus (4) est angelica revelatione ut in jam dicti suipmitate loci, Sancti construeret in honore Archangeli aedem, ut cujus caelebraretur veneranda commemoratio in Gargani monte, non minori tripudio caelebraretur in pelago. At sacerdos dumrevolvit illud apostoli : « Probate spiritus si ex Deo sunt ; » iterata ammonitus est visione, quo perflceret quod jubebatur. Et quia Spiritus prophetarum non semper est prophetis subjectus, distulit adhuc presul
(1) C*est le lieu, le Mont, le rocher qui est éloigné de six milles de la mer, et non la forêt qui s'étendait par conséquent beaucoup moins loin.
(2) C'étaient les deux églises de Saint-Etienne et de Saiut-Symphorieu de l'abbaye de Mandane.
(3) Assurgens, in Gartul.
(4) Admonibus, in Carlul.
constructionem, sed adhibuit întercessionem quatinus super istiusmodi n^otium Domini Jesu Christi simulque beatissimi ÂrchaDgeli agnoscere valeret deliberationem. Contigit per idem tempus ut tauruffl cujusdam quein furtim quidam instiuctu pravitatis subtraxeratin ejusdcm deponeret saxi cacumen, ut dum is qui amiserat juveucum, repperiendi amitteret spem, turpe latruncuius iucrum efficeret ex eodem. Interea tercia ammonitione venerandus episcopus pulsatur hausterius (i) ut qui dod adquieverat bis ammonitus, locum adiret celerius, a quo tameo se sciret egrediendum nuUatenus, priusquam perficeret quod fnerat jussus. Ad cujus fidei confirmationem monstratur etiam ibidem usque in presens petra quasi digito hominis inscripta, super quam memoratus episcopus resedit quoatusque (2) opus ad finem adduxit. Percunctanti ergo episcopo qui aedificationi cougruus posset videri iocus, angelica in hune moduffl est responsione dictatum, ut loco eo aedificaretur aedes, quo inerat taurus abscondite (3) religatus. Cumque de loci requireret amplitudine vel quantitate, eisdem cognovit responsis, aedificationi eum debere statuere modum quem videret juvencum pedibus in circuitu protrivisse. Post haec quoque jussum est ut suo prereptus domino restitueretur taurus. Venerabilis vero episcopus de visione certissimus, cum hymnis et laudibus, praedictum locum ingressus, exercere imperatum opus adgressus est. Congregataque rusticorum maxima multitudine, locum purgavit atque in spatium complanavit.
In cujus medio duae preeminebant rupes, quas operantium multorum movere non poterant manus, nec a suo divellere statu. Qui cum diu hererent, nec omnîno quid facerent invenirent, nocte insecuta, visio apparuît cuidam homini nomine Baino, in villa quae dicitur Itius, qui duodecim filiis ampliatus, magnum inter suos tenebat dignitatis locum. Hic ergo per visum monitus ut cum laborantibus et ipse labori insisteret, festinatus(4) ad locum cum filiis venit impleturus quod fuerat jussus. Qui cum pervenisset, fretus auxilio Sancti Michaëlis Archangeli, quod humana non pote-
(1) a Apparente in ejnsdem presolis capite usqae in hodiernum diem in testimomnm foramine » ; phrase ajoutée dans le Cartnlaire, après : pulsatur hausterius«
(2) Quousqne vel quo adusque.
(3) Absconditus.
(4) Festinus, in Cartul.
rat virtus, mirum in modum tam facile molenftantae magnitudinis removit, ut nuUum pondus inibi esse videretur. At omnes in commune collaudantes Deum Sanctumque Archangelum Michaëlem, coepto adtentius insistebant operi. Cumque jam dictus episcopus de magnitudine construendae fabricae adhuc dubius cogitaret, nocte média, secuti quondam Gedeoni in signum victoriae, ros jacuit supra verticem Montis. Ubi autem fundamenta locanda erant siccitas fuit. Dictumque est episcopo : « Vade et sicut signatum videris, fundamenta jace. » Qui statim Omnipotenti Domino gratias agens, sanctique implorans angeli Michaëlis auxilium, exurgens(i), lœtus opus adgressus est.