LECTIO QUINTA
Extruxit itaque fabricam non culmine subtilitatis celsam, sed in modum criptae, rotundam, centum ut estimatur hominum capacem. lUius in Monte Gargani volens exequare formam, in Monte prerupti silicis, angelico apparatu, facta terrigenis ad laudem (2) Dei habitatione ; manifeste docens semper in cœlestibus divini muneris opem esse poscendum, altoque contemplationis intuitu penetrare SBtheris astra, non terrenis limosisque paludibus rotantia hominum ponere corda. Quod cum non post multum tempus esset opem ferente Deo edificatum, viro Dei Autberto episcopo manente anxio proinde quia cernebat sibi déesse Sancti Archangeli pignora, Beatus eundem sacerdotem Michael ammonuit, uti fratres celerrime usque ad locum, quo memoria venerabiliter colitur sanctissimi Archangeli, dirigeret in Gargano ut eam quam Angelo patrocinante referrent benedictionem cum summa exciperet gratulatione.
Qualiter a Gargano sacra sint pignora deportata.
LECTIO Via
Interea missi nuntii adeunt locum. Qui benegnissime ab abbate loci illius suscepti, vestibusque mutatis ac tanti fatigatione itineris sublevati, cuncta quae suae contigerant regioni simulque ad quod vénérant pandunt. Quae verba cum ipsius abbas loci suo retulisset antistiti, uberrimas omnipotenti Deo laudes uterque retulit qui
(1) Gaudcns et laetus, dans le manuscrit publié par Mabillon.
(2) Et glorianii in Gartul. Ce mot a été effacé dans le manuscrit du X* siècle.
prolapsis naturae fragilitate terrigenis, adsistentium sibi mînistrorum dignatur prebere suffragium. Hinc cum quâ decebat veneratione sumptis a loco pignoribus quo beatus Ârcbangelus suî memoriam fidelibus commendaverat, partem scilicet rubei palUoIi quod ipse memoratus Arcbangelus in monte Gargano supra altare quod ipse sua manu construxerat, posuit, et partem scilicet marmoris supra quod stetit, cujus ibidem usque nunc in eodem loco superextant vestigia, jam dictis fratribus usque ad sacrum iocum referenda patrocinia contradidit. Conditione interposita, videlicet ut quos una angelicae revelationis sociaverat causa, una quoque aeternaliter necteret caritatis connexio.
De exception e An gel ici patron ici.