V. Scuto bon» Yoluntatis tu» coronasti
(2) R. Cumque praedicti presbyteri tantam visionem omni clero et populo intimarunt, omnes paritcr Dominum voce corde benedixerunt.
y. Qui statim insignem pwrum meritis praedictum Yenerabilem Laudum elegerunt ad pontificatus gradum. Omnes pariter.
slmul et pontifex, praefati régis est accitus in curia ut eum scilicet roboraret in ordine pontificalî benedictione sua. Quod audiens faustus autistes ac juvenilem in eo cernens aetatem, erat enim annorum XII"«», nec tamen mentis intuens meritorum magnitudinem, ad sacros quidem gradus promoveri disposuit. Episcopatus autem ad apicem eum promoveudum indignum et nimium rudem est arbitratus. Dumque hujus rei auxietate aestuaret et semet sopori dedisset, adest ei angélus nimia claritate praefulgidus eumque tali affamine est affatus : * Gildarde, inquiens, pastor béate, vas elec- » tionis ac rector ecclesiae, ne existas ultro istius de merito anxius, » quoniam prsefecit eum Deus Constantiae urbis populo. Quaprop- » ter ne pigriteris eum tua insigniri benedictione, quoniam multa » bénéficia per illius mérita ostensurus est Dominus in civitate » memorata. » Expergefactus autem isdem pontifex divina animatus inspiratione eum benedixit episcopali more (1).
60 Cum igitur esset sanctus Domini et praeclara ecclesiae columna Beatus Laudus annorum Xll^in», congregata non modica multitudine utriusquesexuspopuli, diversa aetate, pari sensu et voluntate clericorum scilicet ac laïcorum, quorum pia Dominus lumine caritatis illustraverat corda, convenerunt ad tam gloriosum, tamque cunctis acceptabile spectaculum, ubi augebatur triumphus ecclesiae ac frustrabatur inimicus sua jaculatione. Eligitur ergo immo et rapitur ad pontificale fastigium, et omnes proclamant aequisonis vocibus se velle talem tantumve habere patronum qui eos a saevorum luporum hiatu, in pascuis ecclesiae tueatur pervigili tutamine, atque fortes et inflrmos custodiat, veluti oves in caulis spiritualis Hierusalem. Quis referre valet quanta exultatio facta est populi in ordinatione tanti patris ; quale gaudium dum inspiciunt se et instantis foveri tutamine et futura fruituros benedictione. Sortitus siquidem culmen tanti honoris, semet confestim artius ad agenda opéra pietatis exercebat et sibi subditis imponebat alimenta vit» perennis.
Erat enim norma pietatis, plenus caritate, stipatus humilitate prae-
(1) R. Ëo tempore pontificem beatum Gildardam Rotomagensem angelas Domini taliter affatar : Gildarde ne différas pastorem popalo Laudum nomine praefîcere ptierum*
Y, Qaoniam multa benefieia per illias mérita ostensurus esl Dominas in civitate memorata. Gildarde.
cipuus, morum honestate praefulgidus ; in elemosinis largus, mansuetudîne flrmus, vultu serenus, sensu sobrius, corpore castus atque inter divites et pauperes médius, ita ut pauperi illum tanquam pauperem aestimarent, divites vero superiorem se aspicerent. Vigilus atque orationi deditus, sermone cautus, obque amorem vitse aeternae cilicio tectus et cinere atque inedia et jejuniis adtritus. Christo militans supplicabat pro populo sibi commisso prece continua. Quis vero ejus abundantiam rigantis ingenii contendat evolvere aut ejus monita salubria valeat explicare? Quam in dissertione providus, in tractatu profundus, per litterarum eloquens, per virtutes mirabilis I In complexione multiplex;, in resolutione subtilis, astutus ut serpens, columbœ simplicitatem non amitlens. Sal conditi ingenii, fons loquendi, thésaurus scientise, lux doctrinae, defensor ecclesiae, tutamen plebis sibi commissae. Crescebat autem in eo quotidie opinio famultatrix virtutum et augebatur meritorum gratia praecurrente. Idque actum est ut in toto orbe velociter Beati pontificis Laudi gloria militaret. Erat enim in silentio sedulus, in vigiliis. expertus, in jejuniis parcus, in oratione creberrimus*, in conversatione privatus, in litteris doctus, in cunctis dogmatibus eruditus. Sed nec aliud in coUoquio aut in prœdicatione cotidianis diebus studebat, nisi quod ad totius animse remedium aut per paenitentiae luctum perlinere possit, aut per elemosinam suffragare. Nunquam in ipsum repperire potuit antiquus coluber per astutiam fraudulentam vel quod dolosis ingeniis persuaderet, vel quod venenosis morsibus sauciaret. Et ideo non est mirum si talis infra metas sanctse matris ecclesiae efficeretur magister et doctor in populis, qui tam sancte et juste vitam suam componebat in terris. Haec itaque pro tempore dicta, nunc stilum vertamus ad ejus intimanda pia gesta (1).
(1) R. Ëzpcrgefactus idem pontifex divina animalus reyelatione benedixit eum epîscopali more, clero plcbeque letantc et dicente : Gloria tibi Domine Deus talem qui nobis dedisti patrem ad nostram tutamen.
V. Snblimatus vero Landus ad pontificale fastigium^ beato consecrante Gildardo, populis clamantibas in laudem. Gloria tibi.
A. Qaem Rotomagensis Gildardus episcopns almus, angelico monitns praecepto, mox benedixit, legibns instrnxit divinis ac solidavit. Alléluia.
Ps. Domine quis.
A. Gontigit autistes quo quadam nocte sacratus surrexisset ad ecclesiamque citus propiasset, repperit ante fores templi caecam mulierem, adventum haec ipsa vin spectat memorati. Alléluia.
1^ Igitur dum ex more quadam nocte beatus antistes domini Laudus, amore regni cœlestis caulas ecclesiae maturius surgens circuiret pervigil, accedit ut mulier quaedam oculorum frustrato lumine ante fores jaceret ecclesiae, Domini pro sua inedia supplicans clementiam simul et sancti viri prsestolans prsesentiam ut pius Dominus per interventum beati viri, remotis latebrosis claustris, lumen ei restitueret salutare. Quse ut audivit adventum sancti viri, extemplo magna cum voce supplementum Beati Laudi cœpit tali affamine proclamare : « Santé Laude, pie Christi minister et pon- » tifex, subveni meae miseriae quse sum orbata utroque lumine. » Oro itaque et pro certo in cordis abdita credo, quia si tuarum )> manuum amplexum caecitas mea senserit, pristina recuperata » sanitate videns et gaudens abibo. »
Quod audiens vir sanctus superno animatus desiderio sensit in se virtutem et posuit super oculos ipsius manus « exaudivi fluv.,. promens proemia tali (1). »
« Dominator cœli et terrae, pie Rex, Deus fortis et potens qui de » sputo lutum fecisti et lenisti oculos cœcinati lumenque ei resti- :» tuisti, concède mihi indigno famulo tuo in te confidenti opem » misericordie tuae, ut per mearum manuum impositionem recipiat » pristinum lumen. » Tune imponens manus super oculos ejus inquiens haec verba : « Illumina Domine vultum tuum super nos et )> miserere nostri. » Et confestim cœcitate frustrata, sanitate recepta ad propria rediit Iseta (2).
8o Interea vir sanctus dum stren,ue populi sibi commissi curam ageret, anno episcopatus sui XX»»^^ prout res exposcebat, iter arripiens cupiebat Chyldebertum Francorum regem invisere Parisius.
Ps. Domini in virtnte.
A. Hanc consignavit plenns pietate saccrdos, Inmen et amissum triboit din desideratum, unde Deo laudes cnncti cecinere fidèles. Alléluia. Ps. Domini et terra.