De dedicatione ecclesie Sancti Stepha
ni. — ... Ad vesperas non fiunt neume . . . Illud idem aurifrigium débet poni ante altare, in Dedicatione, quod apponitur in Nativitate et in Pascha. Septem auree cruces et duo ventalia debent esse rétro altare. Item . . . unum pallium sericum q.b uno cornu. . . altaris usque ad aliud cornu. Super altare débet esse Capella magna argentea in qua dépendent tria philacteria aurea, unum ante, duo à dextra et à sinistra parte, infira qua ponitur scrinium aureum in quo continetur quoddam os magnum
DE METZ. — PREUYKS. 570
de brachio sancti Stephani, Super illud scrinimn aureum ponitur vas argenteum in quo continetur quedam pars brachii que dicitur Dreue. A dextra parte ponitur quoddam vas argenteum in quo continetur saxum cuj adhèrent capilli sancti Stephani. Super illud vas ponitur quoddam vas aliud argenteum in quo continetur caput sancti Gorgonii. A sinistra parte ponitur quoddam quod dicitur Scrinium Apostolorum super quod ponitur quoddam vasculum argenteum in quo continenturmultereliquie. Juxta illud Scrinium Apostolorum ponuntur duo alia scrinia, unum super aliud et busta una ossea de ebore, in quibus continentur multe reliquie, et super ista scrinia ponimtur tria alia vascula in quibus solet ministrari circa altare ad missam. Item ante Capellam ponitur calix de onichino. Item ibi ponuntur très calices, quorum unus est aureus, alius est argenteus et deauratus et magnus. Tercius est de cristallo. Rétro Capellam est baculus sancti Matemi. Item rétro Capellam super scabellum sunt octo texti aurei. Item super duo comua altaris ponuntur duo libri cooperti argento. Item vas illud argenteum ibi ponitur in quo fit benedicta aqua et vas illud in quo thus ponitur. Item sex candelabra ponuntur ante altare, et sex cerei super, qui ardent ante altare. Super gradus ponuntur tria magna candelabra et très magni cerei desuper. — Cei-emoniale, £«. 119 v. 2, à 121 r. 1.