XXII. Baltfridus
XXIII. Tortoldus. « Diaconus, Wenilonis archiepiscopi Senonensis propinquus, ejus gratià episcopatu Bajocassino à Rege Ludovico donatur, de quo inter alia questi sunt patres concilii ad Saponarias anno 859. Can. IV. « Proventum est ante conventum episcoporum « queradam diaconum cui Tortoldus nomen est, episco- « palem potestatem in urbe Bajocassensium occupasse, « et pollicitationibus atque minis, sollicitare multos ac « perturbare. Undè definivit sancta synodus ut Wenilo « Senonum archiepiscopus, cujus diaconus fuit, adjunc- « tis secum tribus aliis, memoratum diaconum evocatum « audiant, et secundum auctoritatem canonicam de eo « definiant. Si autem refugerit eorum cognitionem, anni- « tente principali potestate venire ad audientiam compel-
(1) Nov. Gallia Christ, t. VII, coll. 28 et 29.
(2) Manusc. Eusebii, p. i5.
« latur : quod si hanc quoqae declinaverit, anathemate « feriatur. » In libello autem proclamationis Caroli Calvi régis CXII : Wenilo apud fratrem meum Ludovicum obtinuit, ut vacantis episcopatus Bajocacensisscilicet civitatis, propinquo suo clerico meo nomine Tortoldo, qui mihi se commendavit, çt fidelitatem sacramento promisit, donaretur, qui eumdem episcopatum in mea infidelitate et contra fidelitatem mihi promissam, concensu Ludovici fratris mei accepit. Synodus autem judices Tortoldo dedit, quorum sententia ejectus videtur fuisse, cum in synodo Tusciacensi anno post hune proxime celebrata, Bajocacensium episcopus interfuisse dicatur non Tortoldus, sed Erchambertus, ut dissent Syrmundus in doctissimis notis ad capitulum Caroli Calvi. »