V. Contrevasal, et R. filii Ilberti ; — et terram de
Ebreseyo cum omnibus suis pertinentiis ; — etecclesiam
Mulgei ; — et terram de Sancto-Malculpho ; — etservitia
de tota terra de Lison ; — et terram in Bramoest quam
Latumdorsu tenebat ; — et ecclesias de Cadumo ; — et
leugam de Cambremer; — et terram in Magneii ; — et
terram de Bruellad ; — et ipsas terras quas prefatus hic
Episcopus de G. Andelle et de suis parentibus emerat.
« Preterea predecessorum nostrorum felicis memorie Urbani papae et Lucii vestigiis inhérentes, hoc presenti capitulo adjiciendum duximus ut Bajocensis ecclesiae bona ita semper debeant inconcussa stabilitate servari, sicut bone memorie Odonis ejusdem ecclesie episcopi tempore fuisse noscuntur, salva in omnibus apostolice sedis autoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonito, si nos satisfactione congrua emendaverit, etc. Datum Narnie per manum Roberti sancte Romae ecclesias presbiteri cardinalis et cancellari. Quindecimo calendas Aprilis, indictione septima, Incarnationis Dominice anno 1 144 pontificatus vero Domini Eugenii tertii papae anno primo.