VII . S. CONTEST
VIII. S. Vigor. « Anno Christi 556 : Paulo antè hoc tempus tria apud Bajocasses condita sunt à Vigore episcopo monasteria : Redeveriacum, Cerasiense, et Chris-
(i) Du Saussey, Martyrologium Gallîcanum.
matum; priora quidem duo ante ejus episcopatum, ubi et religiosissime vixit : tertium verô post adeptam illam dignitatem. Tria illa monasteria solo adaequata sunt à Normanis. Ex quibus CerasienseXI0 saeculoà Rotberto, ejusque filio Guillelmo Normaniaeducibus, instauratum, hodie quoque superest, uti et Chrismatum, nunc prioratus abbatiae S. Benigni Divionensis subjectus, sancti Vigoris dictus a suo conditore ( i ) .
« Anno Christi 666 (2). Circiter hoc tempus contigit translatio corporis sancti Vedasti episcopi Atrebatensis ex majori ecclesia Sanctae Mariae, ubi per annos ferme 128 jacuerat, in eum locum, ubi nunc illustre ejus monasterium cernitur... eo in loco ubi sacrum corpus repositum est, oratorium sancti Pétri rudi opère ab ipso beato Vedasto (3) quondam extructum fuerat : quod sanctus Autbertus in angustiorem formam restituit, eidemque monasteriumadjunxit. Locus pro sua nobilitate, ait Alcuinus, Nobiliacus primo est appellatus ; procedente tempore tam insignis effectus, ut urbis nomine comprehendatur : adeoque largitionibus fidelium locupletatus, ut agmine monachorum et aliorum Deo devotorum grege refertus sit... Monachos tamen primus istuc induxisse videtur sanctus Vindicianus, qui beato Autberto successif Notanda sunt Alcuini verba de aliorum Deo devotorum grege praeter monachos : quo nomine secundi ordinis religiosos viros intelligit, quales postèa fuere fratres oblati seu donati, qui monachorum nomine nequaquam censebantur.
« Anno 672 (4). Tune etiam Hatta Blandiniensis
(1) Ann. Bened. lib. V, p. 139, t. I.
(2) Ann. Bened. lib. V, t. I., p. 483.
(3) Verba sunt Alcuini.
(4) Ann. Bened. lib. V,, p. 509.
apud Gandavum monachus, à Vindiciano Attrebatensi episcopo institutus est abbas in monasterio Nobiliacensi, seu Sancti Vedasti, quod antè annos circiter sex condi cœptum fuerat... eidemque privilegium indulcit quo omnes inquietudines a monasterio sancti Vedasti exclusif ut quiète et secundum regulam sancti Benedicti monachivi venter Deo deservirent.
« Anno 691 (1). Sub hune annum Theodericus Francorum rex, regni sui anno 1 7 morbo confectus decessit. Sepultus est in basilica monasterii Sancti Vedasti apud Atrebatos, quam is pro injusta interfectione sancti Leodegarii Eduorum praesulis paenitens fundaverat, testante Orderico Vitali, cui Andréas Marcianensis et Albericus subscribunt. Nempè quod Ebroïno auctore sub suo ipsius principatu commissum fuit, hoc sibi religiosus princeps merito impulavit. Hanc auten Sancti Vedasti basilicam non primus extruxit, sed refecit, quippe quae Ghilderico ejus fratre régnante jam condita erat. »