III . S. Rufinianus
IV. S. Lupus. « Eodem die (25 octob.) Bajocis in Normannia S. Lupi Episcopi et Confessons, qui ipsius Bajocassinae municeps, à Sancto Renoberto secundo sedis illius antistite, deparentum piorum voto lavacro salutari regeneratus magnam ex his auspiciis benedictionem tulit. Postquam enim sedula parentum cura, qui tenerè ipsum diligebant, liberalibus fuisset disciplinis imbutus, sancti ipsius pontifias ita mores imitatus est, ut jam pari gressu cum eo in sanctitatis tramite procedere videretur. Prascipuo igitur ab ipso amore habitus, sacris ministeriis vix ad hue egressus ex ephaebis, ab ipso adhibitus est. Cum autem Renobertus ipsead superos transisse^ Lupiquein
dies décora virtutum augerentur, S. Rufiniano, qui in episcopatu successerat, altiorem in gradum merito visus est provehendus. Tuncque non sine divino affiatu Stephanus presbiter fertur inclamasse : Rufiniane dùm hune promoves, tibi successorem deligis. Scias enim ipsum tibi Deo volente successurum. Vaticiniumeventusfirmavit, non diù post enim Rufiniano defuncto, divino monitu, B. Silvester archiepiscopus Rothomagensis jussus est ociùs Bajocas proficisci, Lupumquelevitam ade piscopatum sublimare. Ingrediente ipso in ecclesiam ubi comitia de electione ineunda agebantur, repente archiepiscopum convenit infans supernè inspiratus, Lupumque ut incunctanter episcopum ordinaret, palam rogavit. Cui mox clerus et populus suffragatus, ambitioso quasi ofticio instabat, ut Lupus pastor sibi consecraretur. Tanto splendore igitur in cathedram provectus, divina auspicia quibus vocatus fuerat ad regimen animarum condignis curae et operae successibus cumulavit... Duobus a nativitate caecis visum refudit, prophetiaeque dono inclaruit... Expletis digno excursu 3o episcopatus annis, felix in Christo quieVit. Sepultus autem virbeatus poneS.Renobertum eu jus gesta praeclarè factis expresserat, et commendaverat scriptis ( i ). »