POÈME ADRESSA A ADÈLE, FILLE DE GUILLAUME LE CONQUÉRANT
Stella fuit stellis aliis conspectior ipsa ;
Et nisi longa foret, altéra luna fuit. Quippe videbatur vestîgia verrere longa , 250 Et longe proprias spargere rétro comas. Antiquata patrum miratur et obstupet œtas ,
Quodque vident dicunt grandia signa fore. Pectoribus maires admoto pignore dulci
Pectus et os feriunt et nova signa timent. A patribus responsa petit sibi junior a^tas
Atque rogando senis pendet ab ore puer. Quid res portendat , tamen et portendere dicunt ,
Ignorant, multis ôngere multa licet.
Ecce palatinos virtus normanna vocarat : 260 Ck)ncilium faciunt, consiiium capiunt. Ipse loco residens Guillelmus in ediciori
Quo decuit proceres more sedere jubet.
Postquam turba senum juvenumque tacendo qoievit,
Quo decuit dominum more locutus , ait : « Cur, proceres nostri, jam jam cohibete tumultum,
Vos hue excierim, protinus expediam.
Legati rediere mei , qnos ipse petitum
Direxi nuper anglica régna micbi.
Anglica régna michi série consanguinitatis >
270 Succedunt , rege dum modo régna carent Insuper lieredem me fecit , dum moreretur ,
Proximus ille meus , et sua scripta dédit Legati veniunt , jurant michi débita régna ;
PoUicitœ fîdei nos quoque credidimus.
Ipsos et nostros maturius accelerare
Jussimus , ut régi fœdera nostra ferant. Inveniunt regem velocius occubuisse ,
Crédite, quam volui quamque necesse fuîL Quid non Anglorum praesumat spiritus exlex ? 280 Prsesumpsere michi jura negare mea. Quidam perjurus quod nos diadema diceret
Usurpât , nobis missus et ipse fuit.
Ipse manu propria michi sacramenta peregit ;
Quam modo mentitur , tune dédit ipse fidem. Legatos audite meos. » — Ipsosque profari
Mandat ; legati testiiicantur idem.
PAR BAUDRI, ABBé DE BOURGUEIL. 197
Direxere ocalos in eos , dam fantar , et aures ;
Consalis attente deniqae verba notant.
Adjecitqne héros , quem regni solllcitudo 290 Goncutit , et probitas , ut sua jura petat : A In dubiis rébus quœratur quid sit agendam ,
Egregii proceres ; nam modo non dubito. Non dubito quid agam ; sed quod yoIo quœso velitis.
Inflectenda quidem jussio nostra manet , Ipse tamen novi quia vos laudetis idipsum
Quod probo, quod laudo, vosque probetis idem. Non ego sum talis cui débita jura negentur ,
Nec sum Martis'ego classica qui timeam ; Immo sum talis cui mox sua dividat bostis , 300 Divisisse tamen si michi suffîciat.
Non hncusque fuit vestrœ, proceres , probitatis
Contemptos rébus vivere vos propriis.
In Cenomannenses audax Normannia vires
Extulit, atqne ipsos funditus edomuit.
Appula jura régit , virtus quoque vestra refrénât ,
Et Romse feritas nomina vestra pavet.
Guischardum nostrum sperat fore mille virorum ^
Auditoque ejus nomine febricitat. Quid referam Gallos vos debellasse féroces , 340 Et to tiens enses vos hebetasse suos ? An potuit vobis obstare Britannia tota ?
Andus enim vestros ipse timet gladios : Burgulio siquidem clementia nostra pepercit ;
Andorum Ligerim noster abegit equus.
Ergo vim solitam perjurus sentiat Angius ,
Nec sua dégénères vos babeat rabies.
Hactenus, o proceres, vos nofnine consulis usi y
Consulis in regem nomen babete meum.
Nomen ego régis , vos divitias habeatis , 320 Dumque vacat , vestras amplificate domos. Omnibus illa bonis , ut nostis , terra repletur ;
Gens , imbelle satis et muliebre genus.
Non desunt nobis nisi si tantummodo naves ;
Ergo quae desunt quique parate rates.
Sitis vos omnes in qninto mense parati ,
Nec det vestra moram segnities zephiris.