‹ Mémoires (volume 2)Chapitre 112 sur 204 · POÈME ADRESSÉ A ADÈLE, FILLE DE GUILLAUME LE CONQU^RANT · texte numérisé non relu

POÈME ADRESSÉ A ADÈLE, FILLE DE GUILLAUME LE CONQU^RANT

Hœc et plura simul numeratrix virgo canebat , 1040 Et propria numéros effîgiabat aca. A dominœ vero residentis parte sinistra

Astabant propter discipulœ geminœ.

, Prima videbatur calamo contingere cœlum ,

Atque coaptabat nomîna sideribas.

£t calamus cubitalis erat, namqne aptior hœc est

Ad discemendos summula sola polos.

Car sol rétrogradas , cur luna citacior iret ,

Hœc discernebat pectine doctiloquo ; Cur sol tam lentus solarem circuit orbem, i050 Motio quid lunœ menstrua significet.

* Arcturos , yadas , pliadasqae diserta canebat ,

Quot stellas habeant singula signa poli ; Quantum distaret septemtrio solis ab ortu ,

Et centrum cœli qua regione manet ; Quot cubitis aquilo fuerit semotus ab aastro r

Quoique intersticiis sint ea seposita ; Stellarum numéros^ cursus et tempera cœli ,

Ut multos homii^um fecerit astrologos ; His obliquâtes , his rectos esse meatus 1060 Dicebat , certa sic ratione docens ;

Et cœlum zonas monstrabat qninque tenere ,

Brumalesque situs et duo solstitia ; Zonarumque duas babiles mortalibus œgris ,

At geminœ frigent, quinta calore rubet.

Inque manu lœva speram gestamen habebat^

Quœ depicta modo multicolore fuit.

Serpentes , ursas iilic pigrumque Bootem

Conspiceres et adhuc nescio quas species. Res ea non fuerant magis exemplaria rerum , i070 Instar stellati spera poli fuerit.

Qua plerumque cavum lustrabat arundine cœluia

Lustrabat speram singula discutions.

In cœlo taies fuerint ne aliquando figurœ ,

Mecum pensabam , pensaque grandis erat.

Pensanti ipsa refert : « Ne penses falsave speres ,

In cœlo taiis nuUa figura fuit.

Sed finxi formas , et formis nomina finxi

Ne cito labantur cognita sita meis.

Page 1