‹ Michel de l'Hospital avant son élévation au poste de chancelier de France, 1505-1558 (volume 2)Chapitre 21 sur 21 · LETTRE DE L'HOSPITAL AU PRÉSIDENT SÉGU.IER · texte numérisé non relu

LETTRE DE L'HOSPITAL AU PRÉSIDENT SÉGU.IER

« Si qua tua culpa morave superiorum temporum fuisset in non scribendo, tamen eam delevisses ac prorsùs purgasses iis litteris tuis quas amantissimè suavissimèque ad me scriptas dedisti. Ex quibus ipsis cognovi istius longi silentii causam, illam quidem justissimam, simui perpetuum et justum amoremergame tuum, à quo neque absèntia te mea neque longitude temporis ulla detraxerit ; sed est humanitatis tuse postulare ignosci tibi ubi nullum peccatum est, et velle excusari ubi nemo accuset. Verùm tamen, utcumque res [se] habet, accipio excusationem tuam. Quanquam in privatis mei» rébus semper et proximè, cùm regin^e gratià opus esset, non animum solùm tuum, sed os etiam atque intimum pectus aperuisti, ut omnes intelligere possent res meas sequè tibi charas esse ac tuas. Quod verô scribis discessum ex aulà meum tibi etiam bono fuisse, (prsesertim ex eo quôd iutellexisti quàm aequo et lubenti animo hanc solitariam vitam, quam multi fugiunt exitiumque ducunt , ferrem) , ceque meo adductum exemplo ad cogitandam penitii»

liumanaî vit» varietatem, in quà niliil stabile, nihil firmum sit, et ad instituendam novam vitce rationem nostrœ siinilem : in urbe ipsà, in foro, quod difficillimum est, neque alios invisisse , neque ab aliis adiri te posse, et, relictis aliis omnibus studiis, te totum ad librorum sacroruni lectionem contulisse ; istud certè consilium factumque tuum vehementer probo. Neque enim cœtus et conventus hominum avocant nos àcogitatione rerum cœlestium, nec contra solitudo saDcularium et humanarum continué oblivionem offert. Gircumferimus nostra mala nobiscum, et saepè plus ambitionis et avaritice in agro et in villa déserta est quàm in aulà vel urbis celebritate. Non enim ipse Dominus noster, non ejus discipuli tan»tùm opis hominum generi ferre potaissent quantum pau(3is annis attulerunt, nisi in medià vel nocentium hominum turbà versati essent. Uli enim ipsi qui aut dilfidentià rerum suarum et roboris animi aut alià qualibet causa, consuetudine hominum relictà, insolitudine vivere maluerunt, aliquantô post, cognilis ipsius vitae malis, cœtus et collegia instituerunt, qutB cœnobia appelhita suut. Hinc Basilii raagni, Benedicti, aliorumque patrum familiœ. Nam quod dicitur : « Vae homini soli ! » non tam accipere debemus dictum propter caeterarum rerum innumerabilium opem, quarum homo egere potest, quam propter unum aliorum consilium sine quo (quamvis sapiens) uuUus satis idoneus est ipse cogitare quidquam facereque rectè. Nec

temerè scriptum est tantatum dominum in deserto Dotissimùm, non quôd divinus ille spiritus non esset par omnibus locis aut superior ad resistendum lentationibus Dpemonis, sed illud nobis in documento est solos et destitutos alieno consilio nos faciliùs à Maligno circumveniri oppugnarique posse. Molli lies animique imbecillitas, et laboris fuga, plerisque fuit causa solitudinis amplexandse, dùm malunt quieti suae consulere quâm civium suorum saluti : « Ite, inquit, in omnes gentes et praedicate » et alibi : « Instate, regite et corrigite. » Quee mandata in eos convenire non possunt quisoli yivunt. Sed non est meum institutum reprehendere velle vitam illam quietam et otiosam, dùm Vestram occupatam et negotiosam tueor ac defendo. Habet utraque bona et malasua, quae plerumque in foro, in aulà vidi. Cujus me vitse non tam pœnitet quàm scelerum et llagitiorum meorum, quàm quôd non rectè vixi ; plus enim peccatur ubi plus vel geritur vel agitur ; et cui plus commissum et creditum est, ab 60 plus exigetur. Quàm multa multis modis quotidiè peccamus in omni administratione, potestate, procuratione publicâ, per ambitionem, per spem,. per metum, per avaritiam, per gratiam ! Quàm multa quae, etiamsi regum edictis et legibus non tenentur, apud Deum tamen reos faciunt. Quae mihi coUigere non est animus, proptereà quôd tibi nota sunt. Sed ut non meretur coronam athleta qui non in arenà pugnavit, sic christianus vir promissa à Deo praemia non feret, qui

non fortissimo cum adversario nostro coiicertaverit. Nullum autem gravius est bellum nobis quàm adversùs cupiditates et perturbationes animi, quas perdoinare laus est, non refugere. Orandum est ut quocumque in loco simus et cumquibuscumque hominibusversemur, illud verè dicere possimus : « Nostra conversatio in cœlis est » ; non enim discrimine locorum vel liominum id consequimur, sed gratià, beneficio ac benignitate Dei. Tu, intégra aetate et firmis animi corporisque vJribus, non debes Rempublicam deserere, oui consilio tuo plurimùra prodesse potes. Milii œtas est oui vacationem omnes reipublicae, omnia benè constituta régna tribuerunt, quà vacatione, cùm pro virili parte Reipublicae Regique satisfacerem, post longos multosque labores frui me sine ullà invidià ferre debent homines, velutjustomissionis honestcTepraemio omnibus bene de republicà meritis proposito, neque obtrectare Deo longiores vitae terminos mihi proroganti et spatium mibi dantiadse et ad sanitatem redeundi, neque régis detrahere benignitati qui, contra quorumdam invidorum malevolorumque sententiam, otium mihi cum dignitate tribuit.exemplum bonis omnibus futurum bene de Rege deque Republicàmereri.Ego hic intereà vivo.spei plenus earum rerum quas nobis promisit Dominus in fine dierum nostrorum, cùm apparebit ejus gloria. Tu vale et

me ama. >>

Tuus vêtus amicus et vicinus

M. HoSPlTALIS

Eq marge on lit : Copie d'une épître de monsieur le cnancelier à M. le président Séguier, 1568, cùm ab aulà exularet.

Bibliothèque nationale, coll. Dupuy cdxci. f<» 34

Page 1