VII. Donatio de usuario in nemore de Gaut
Ego Manesses Dei gralia Aurelianensis episcopus, notum facio tam presentibus quam futuris quod ad preees dilectissimi et familiarissimi amici nostri Girardi prepositi Thauriaci, nihilominus etiam pro amore et devotione ecclesie beatorum martyrum Dyonisii, Rustici et Eleutherii, ad cujus jus predicta prepositura pertinere dinoscitur, dedi et concessi tam eidem Girardo quam ceteris ejusdem loci prepositis monachis perpetuo jure habendum et possidendum usuarium in nemore nostro quod vulgo dicitur Gaut tam ad edificandum quam ad ardendum. Quod ut ratum sit, sigilli nostri impressione sanum duxi confirmare, et nequishoc quod a nobis intuitu caritatis factum est violare présumât sub anathemate prohibemus. Actum est autem hoc in domo nostra apud Piveris. Anno ab incarnatione Domini M0 C° LXVIII0, amministrationis nostre XXV0, régnante gloriosissimo rege Francorum Ludovico Ludovici fdio.
(Gartulaire de Saint-Denys, LL, 1158, tome 2, fol. 22.)
MONOGRAPHIE DE ÏHORÉ. 155