XLV. De pace facta super maleficio apud Choigiacum
Universis présentes litteras inspecturis Frater Johannes de Monte-Grossinm sancte domus hospitalis prior humilis in Francia salutem in domino. Notum facimus quod de discordia que fuit inter nos ex una parte et abbatem sancti Dionysii et propositum de Thoriaco et homines ipsorum ex altéra super maleficio quod nobis factum fuerat apud Choigiacum, ita pacificata fuit quod ipsos omnes inde quittavimus in perpetuum et quittamus. Ipsi enim nobis de emenda satisfecerunt compelenter nec super hoc possent in posterum molestari, Datum Parisiis anno Domini M° GG° tricesimo sexto mense Februarii.
(Cartulaire de Saint-Denys, LL, 1158, tome II, foL 33.)
iXf^wdlkdwn,
ji>i
Rh.sJ
fch
'une
Planche 5