CAPUT PRIMUM
Propositum. lemma ex auctoribus. Grecis probatur.
Novam e veteri rem aggredimur , in. qua primus nobis auctor erit Epiphanius , qui receptas majorum de Lazaro traditiones vindicat in lib. xi, haeresi 66 , quæ est Manichæorum : Nec est, inquit, quod sibi quisquam persuadeat Lazarum subinde esse mortuum. Hoc enim | Evangelium aperte declarat , accubuisse postea Jesum , et cum co Lazarum similiter accubuisse. Quin et illud inter traditiones reperimus , triginta tum annos natum fuisse Lazarum , cum a mortuis excitatus est, atque idem ille triginta
aliis annis vixit , aique ita mortuus ad Dominum C
rediit. Qua quæso in orbis parte hanc Lazari morlem contigisse veteres Grecorum traditiones docent? An in Occidente, ubi cum nulla tam vetus de Lazari morte traditio fuerit, inde ad Orientalium traditiones transire non potuit? In Oriente recte dixeris, cujus traditiones Epiphanius collegit. Primus sane mortis Lazar! , et iu tali orbis parte, et in (ali vite termino nuntius ad loci traditionem spectat, ubi Lazari sepulerum, epitaphium et translationem postea cernemus. Quinetiam siquis de suo aut ex jnanibus recentiorum scriptis Massiliensem vel alium episcopatum , et martyrium Lazaro affingat, veterum traditiones adulterabit. Sive enim prima ætas, quam habuit Lazarus cun: exanimis ad vitam revocatus est a Christo, sive secunda, quam redivivus egit, consideretur , episcopatum in Lazaro, et martyrium qualibet ilius state illustriora fuisse rnulto ae notiora quis ambigeret? Hæc sane duo de mendacio recenliorum præjudicantur, cum nec Epiphanius de fortuna Lazari locutus, nec majorum traditiones ante Epiphanium ista noverint.
Secundus Modestus Hierosolymorum præsul, qui apud Photium codice 275 egregiam habuit ante annos mille el centum de unguen-
atinis traditum est, Lazarum, Maglalenæ seu duce, seu comite, qui pri-
B tiferis virginibus orationem : Historic , inquit; tradunt. Magdalenam , de qua Dominus septem dœmonia ejecit , hanc virginem fuisse; et martyrium. hujus memoratur, ubi dicitur propter summam illius virginitatem et puritatem, illam: tanquam vitrum purum tortoribus visam fuisse : post obdormitionem sanctissime doming nostre. Deipare profecta est Ephesum ad dilectum discipulum , ubi cursum apostolicum per. martyrium unguentifera Maria perfecit , nolens ad extremum usque spiritum. ab Joanne evangelista. el virgine separari. Siste gradum, lector, et ex his rite perpensis, sic multa teeum ipse nunc reputa. r. Qua in Palæstina Modestum nostrum antecesserunt historiæ , Magdalenam Ephesi vita defunetam tradiderunt. 11. Consignatæ monumentis historiæ eo loci fuerunt, in quo et res ipsæ gesiæ. im. Historiarum conditores cim Modestum præcesserint , æquales non potuerunt non esse Magdalenæ , aut certe suppares : ex quo non nisi de industria fallerentur, et alios fallerent. Sed istud sine piaculo quis crederet. destitutus patrocinio antecessorum? 1v. Modestus acceptas a majoribus. historias eum et oratione et auctoritate confirmet sua, aliam tunc in Hierosolymitana Ecclesia non fuisse de sua Magdalena traditionem liquet. v. Hic auctor sexcentis aliis hac in parte eù anteferendus est, quod cüm et ei tres Palæstinæ subjicerentur, et vir egregie doctus esset, D et quinam his in locis saneti obiissent, quinam colerentur, ignorare vix quiverit. Non ergo veritate nituntur qui vexatam a Judæis Magdalenam conscensa nave in Massiliensem appulisse portum', et inde in Aquense territorium profectam, ibique longo pœnitentiæ squalore confectam excessisse , recenti memoriæ prodiderunt. Negas tu forsan ? Sed quorsum? Audio vero. Quod domesticum, et prius ab Hieroso- ]ymorum Christianis traditum , falsum , at quod extraneum et immissum posterius, ve»
rum erit?
Fertius Leo philosophus, qui factis potius A quam verbis, optimè tamen nostram veritatem asseruit. Sacras quippe Magdalenæ et Lazari reliquias non Massilia, vel Aquis Sextiis , ubi pridem jacuissent, sed Epheso et Citio Constantinopolim transtulit anno circiter 886, quo imperium Orientis capessivit. De Lazari reliquiis testatur ex interpretatione cardinalis Sirleti Grecorum menologium ; quod lícet non sit admodum vetus, veterum tamen Orientalium fidem et egregium imperatoris facinus reprasentat. Adesdum : xvi octobris. Relatio pretiosarum. reliquiarum. sancli. et justi. Lazari s quas reliquias celeberrimus et fidelissimus imperator Leo divino zelo commotus in templo pul-
cherrimo sub ejus sancti viri nomine dicato ex B
urbe Citiensi Constantinopolim translatas in argenteis loculis reposuit.
Porro de Magdalena nihil habetaliud prater ista die xxii Julii: Natalis S. Marie Magdalena.
De Lazariet Magdalenæ reliquiis testatur Zonaras tom. Il] Annalium in Leone Sexto :
Condidit et aliam edem sancti Lazari nomine , in qua sacrum ejus corpus e Cypro. translatum 7 nec non Marie Magdalene condidit.
Zonaram sequitur Cedrenus in Compendio Historiarum : Jbidem aliud. templum. condidit (Leo) beato. Lazaro. sacrum , in eoque Lazari et Marie Magdalene. reliquias Epheso allatas reposuit.
His demum aecedit Curopalates in Historia :
Leo imperator templum construxit saneto Lazaro dedicatum , in quo sancti allatum corpus repo— stil, atque. sororie ipsius Marie Magdalene. Et quamvis hi tres historici aliquanto post decimum sæculum floruerint, quia tamen idem ab Leone gestum narrarunt , eos nostri ad capitis epocham consulto revocavimus.
Quod si quis post Leonis excessumsancti La zari corpus Constantinopoli vidisset, atque ex eo Lazarum fuisse quondam Byzantinum an tistitem collegisset, nonne, quæso, ridiculus juxta atque ille fuisset, qui cum nunc dierum alterum Lazari nostri brachium Massiliæ vidisse se profitetur, Lazarum inde Massiliensem fuisse episcopum conclusit. Itane. vero? tantum in tanto viro subtilitatis, qui maeulas in sole nuper deprehendere, sed rudi penitus, et pessimum in modum orbiculato specillo tentavit ?
Verum quod nulli alii hae in re indulgeretur, hoe illi uni iudulgendum. Quid enim ut et in plerisque aliis bonus scriptor affirmaret, nesciit. At exmtera qui jecit in commentarios, rem indigna sunt, tantum abest, ut in iis confutandis aliquid operz ponatur. Hactenus de Græca et Orientali traditione, in qua nihil omnino est, quod ex prefixo disputationi limite nobis opponatur. Nune ad Latinam et Oecidentalem
yergamus.
DE COMMENTITIO LAZARI ET MAXIMINI, MAGDALEN/E ET MARTHÆ