‹ Monuments inédits sur l'apostolat de Sainte Marie-Madeleine en Provence, et sur les autres apótres de cette contrée, Saint Lazare, Saint Maximin, Saint Marthe et les Saintes Maries Jacobé et SaloméChapitre 481 sur 511 · CAPUT X · texte numérisé non relu

CAPUT X

Necessariæ quedam in posteriorem. dissertalionis partem. observationes.

Quæ causa fuit ut nonnullas in priorem Dis- Sertationis partem observationes comparaverimus, eadem et nos impellit ut in posteriorem comparemus. Nam etsi haee posterior pars brevioris temporis intervallo definitur, multo tamen plura continet quam prior, quz in veritatis lantum assertione versatur; at ista et pristinam veritatem complectitur, et eam a fabulis quas recens ætas enixa est defendit.

OBSERVATIO PRIMA

Vetus de Magdalena, Martha et Lazaro traditio in omnibus ferme Eeclesiarum martyrologiis et menologiis hucusque conservata est. Quæ vero a quingentis plus minus annis, de tribus illis sanctis inducta sunt in quarumdam Eeclesiarum officia, traditionis nomen non merentur ; imo veræ traditionis majestate et splendore damnantur. Neque enim quecunque opinionis alieujus p:ogressio, aevi auetoritate se tuetur, sed ea tantum quz quod ab initio posteris traditum est conservat. Qua quidem in re oppido falluntur qui quodcunque in quibuscunque cuju-libet Ecclesiæ libris offendunt, id citra ullum discrimen illius Ezclesia fidei et traditioni continuo ascribunt, Sed meo judicio nihil ulli Ec-

clesiæ incommodare debet hominis allucinatio, A suo loco prætermisimus, aliquod metrieum pros-

qui nullum veræ theologiæ vel historize gustum habet.

OBSERVATIO ll.

Quæ de Lazaro et Maximino, de Magdalena et Martha, quibusdam martyrologiis et quarumdam Ecclesiarum officiis illata sunt a primis traditionibus aliena, id totum faetum est privatorum hominum studio, non publiea catholicæ Ecclesiæ sententia, Quinetiam illa suis in conciliis statuit ut ecclesiastica officia corrigerentur in quibus quid »lienum a veritate reperiretur. Quare magnam laudem meretur capitulum generale: fratrum. prædicatorum anni 1551 quod breviarium suum multis historiis seu gestis sanctorum. apocryphis, et minus nonnunquam verisimilibus plenum, expurgari voluerit. Sed majorem sine dubio laudem meruisset si in officio beatæ Marthæ, non ea tautum quæ stupidissimo cuique videbantur ridicula expunxisset, verum etcætera quæ, licet minus absurda sint, non minus tamen a vero et antiquis traditionibus abhorrent. Quod cum animadvertissent qui primi sub Pio V Romanum breviarium reformarunt, ista omnia sustulere, nec retinendam Magdalenæ et Marthæ historiam duxerunt, quamvis illa sub Paulo III in compendium redacta, paucioribus fabulis scateret. At si eam ob rem correctoribus illis gloria tribuenda sit, aki nullatenus commendari possunt, qui sublatam e breviario Romano Magdalenæ et Martha historiam, non multo post tempore, restituerunt.

Mediolanenses in breviario suo quod editum est Venetiis anno 1539, de actis Marthæ ab ejus pedisequa scriptis nihil legunt, sed ex aliis B. Ambrosio affietis legunt, Martham habuisse positam in viridario suo Cirmsrt imaginem, et ex herbis circumnascentibus infirmos persanasse, et alia id genus tribus lectionibus compleetuntur. Sed hzc et illa acta sive ad fictos auctores referas, sive inter se committas, mutuis accisa praeliis et vulneribus corruunt, et in vagum pulverem fatiscunt.

OBSERVATIO III.

Quamvis ex traditione veterum satis constet Lazarum nulli unquam Ecclesi: præpositum fuisse, multo tamen verisimilius ad ipsum pertinet. Cytii quam Massiliæ episcopatus. Quid enim? Illx omnes Galliarum Ecclesiæ in quibus memorata Lazari prosa recepta est, pro Cytiensibus contra Massilienses attestantur; at Massiliensibus nulla insulæ Cypri vel Orientalium Ecelesia contra Cytienses suffragatur. Deinde ut falsa sint quæ Augustodunense martyrologium de Lazaro canit, illa certe, si quid intelligis, non minus officiunt Massiliensium causæ. Sed Cytiensibus nihil prosunt, nec etiam nocent, quia finguntur a Latinis. En tibi pro Græcis, quad

DE COMMENTITIO LàÀZARI ET MAXIMINI, MAGDALENÆ ET MARTHÆ

phonema ex mensis, 17 Octobris :

Atpouc« XPIZTOY cà qw móc, vU

Adbupe, dedpo, y pta'copuuices Aeyst.

Constantinopolis relegens vestigia Carisri Talibus exclamat: Lazare, adesto foras.

OBSERVATIO IV,

Quod in nostris quibusdam martyrologiis duplex dies tribuatur Marthe, ex eo nullum quæritur praesidium Gallico martyrologio, ubi duobus diversis diebus Lazarus morlem tulit.

Etenim in nostris martyrologiis, cum nulla natalis Marthæ mentio fiat, de alio atque alio festivitatis genere commoda erit explicatio.

Sed quod mors Lazari primum contigerit primo Septembris, deinde deeimo septimo Decembris, tam perspicue repræsentat martyrologium Galli:e, ut tam facile sit in neutro quam in alterutro tantum loco Lazari mortem interpretari.

OBSERVATIO V.

Qui in subdititiorum Marthæ et Magdalenæ gestorum defensionem oppignerant Ecclesiam, nihil aliud moliuntur quam Ecclesiæ lucem inobscurare, et majestatem iis qui seorsim a nobis per religionem sentiunt, ridendam exponere. Sed sive consilio, sive casu id molianiur, perque offieiunt Ecclesiæ Dri, qux ad jagenerandam hominibus veram pietatem non curat quid immurmures aut. mugineris. Hzc quamlibet exeusanda temeritas, notari tamen Semper debet, ne forsan catholicis aliquando objiciatur ab iis qui sunt foris. Popularis fidei ruinam et piæ credulitatis periculum haud timet Baronius, dum B. Jacobi corpus in Hispaniam translatum esse negat. Duæ tamen sunt ille machinæ, quibus non minus inepte quam indesinenter a. fabularum patronis arietamur, quibus in breviaria retruduntur, quæcunque ex iis apocrypha sustulit Ecclesiarum pietas, quibus tum demum nos religionem, non qua illa ducit, sed qua ducere vult populus, sequi oportet. In summa B. Martini exemplum lex esse debet omnibus, qui vivendo sinceram pietatem colunt, et qui seribendo leges historiæ non negligunt.

OBSERVATIO VI.

Cum vetus traditio, cujus fidem faciunt ea omnia martyrologia qu: in utraque dissertationis parte laudavimus, natalem Martha defigit Hierosolymis, nihil plane est cur nescio quorum hominum figmentis in alium loeum traducamus: At si recens traditio præferatur antique, de legibus et instrumentis veræ traditionis et historiæ conclamatum erit.

OBSERVATIO VII,

Diversa de navigationibus et exsil'o Magda-

IN PROVINCIAM APPULSU DISSERTATIO. 1444

lens figmenta recensuiñnus, et sola prope- A taie sua confirinarunt. Scilicet, cum sacro ri-

modum recensione displosimus, ne quid vetus waditio jaeture pateretur, qua Magdalenam Ephesi quievisse, et ejus inde reliquias Conslantinopolim trauslatas esse constat, nullo quoad loeum mortis per annos plusquam mille reclamante. Quod elapsi a prima rei origine temporis spatium, nisi sufficiat ad veræ asserlionem traditionis, nescio an ullam aliud sufficeret unquam. Quare qui huie traditioni refragabitur, videat ne per communes lucos sapiens rejiciendis ezeleris traditionibus viam aperiat, el ipse in sua venabula incurrat.

Quod summum esset imprudentiæ genus, nec ferendum.

opsERvATIO VIII.

Si monumenta omnia controversiæ quæ est inter Aquenses et Vizeliacenses monachos speelentur, monachi eausam aon possunt non obtinere.

1. Quia Magdalenz corpus multis ante. $:eculis possident quam Aquenses et Sammaximinenses id possiderent, quod postea possidere se dixerint.

2. Universa Gallia Vizeliacensium possessionem vidit et testata est cum aliis temporibus, tum eo maxime quo Ludovieus VII expeditionem pro terra sancta suscipiendam esse decrevit. Hanc enim rex cum principibus, epi- Scopis et regni proceribus Vizeliaci ad Marice Magdalenæ sepulerum decrevit. Id Hugo Pietavinus in historia quam cap. 9 laudavi et alii historici tradunt.

3. Si quando possessioni huie reclamandum fuit, tunc reclamandum fuit. Aquensium nemo, Provincialium nemo reclamavit, lili suo silentio consenserunt.

4. Romani. pontifices quinque, Alexander I, Lucius IIl, Urbanus HII, Clemens HI et Innocentius Ill, Magdalenæ corpus Vizeliacensi monasterio asserunt, ubi conceptis verbis scribunt Magdalenæ corpus quiescere, et translationis festum przerogativis illustrant. Ab anno 1161, quo Alexander creatus est Romanus pontifex, usque ad annum 1198, quo Innocentius ad regendam Romanam accessit Ecclesiam, Aquensium nemo, Provincialium nemo contradixit, vel apud illos pontifices conquestus est, quod eis conditum in Aquensi territorio Magdalenæ corpus detraherent, et Vizeliacensibus monachis contra jus fasque vindicarent. Aquenses et Provinciales cæteri non contradixerunt, de rescriptis pontificum, de frequentissima celebritate qux fiebat Vizeliaci querimoniam nullam habuerunt.

5. Ludovicus rex IX, isque sanctus, regni proceres, Autissiodorensis, Paneadeusis, et alii episcopi , Simon cardinalis legatus, Vizeliacensium possessionem presentia et auctori-

tui, quo apud Vizeliacenses monachos Magdalen: corpus elevatum est e sepulcro vetere, interfuerunt. Unde Vizeliacense Chronicum anno 1257 : Relevatio corporis beate Marice Magdalenæ Vizeliaci. Et tunc rex Ludovicus fecit. poni. in auro. proprio brachium et mento« mem beat? Marie Magdalene cum angelo a.

genteo. Aquensium adhuc nemo, Provincialium nemo repugnavit. De conditis apud eos Magdaleuæ reliquiis tam altum est silentium quam quod altissimum.

6. Vincentius Bellovacensis, breviarium ordinis predicatorum, et Jacobus Genuensis, non silent; sed loquuntur, sed pro Vizeliacensibus

B monachis contra (fratres suos monasterii Saneti Maximini prædicatores loquuntur, et ad repetendas adversus réflexes Aquensium et Sammaximinensium: vindicias aecurrunt.

7. Quamvis Vincentius et Jacobus deessent, ordinis prædicatorum breviarium tempore non suspecto exaratum in hae causa satis superque sufficeret. Hoc non Ptolomæo tantum Lucensi, Bernardo Guidoni, et Silvestro Prierati; sed et ceteris recentioribus hujus ordinis seriptoribus vocem eriperet, et ab hac lite repelleret.

8. Martinus IV ad decessores suos Alexandrum, Lucium, Urbanum, Clementem, Innocentium , sese adjungit, quo tempore non tam

C facile adjungendus videbatur. Quidquid id est, lite jam contestata Martinus secundum Vizeliacerises pronuntiat.

9. Martinum IV imitantur et subsequuntui Petrus Venetus, Wernerus Roleuvinkius , Claudius Rota Dominicanus ipse magni apud Suos nominis et apud alios auctor famosissimus ; Joannes Molanus, Hugo Menardus, Sammarthani fratres in Gallia Christiana, quam ilustres episcopi magno cum elogio approbarunt. His suo modo accedunt in libris a se nuper editis. Philippus Labbæus et Lucas Dacherius.

Hic omnino dicenda sunt, si spectetur instituta Vizeliacenses inter et Aquenses discep- Litio. Si vero considerentur monumenta litis quæ inter Ephesios et deinceps Constantinopolitanos ae Vizeliaeenses monachos intercedit, Ephesii et Consiantinopolitani sinedubio vicerunt, et ea vicerunt tract:ndi metliodo quam pro Vizeliacensibus contra Sammaximinenses et Aquenses supra comparavimus.

1. Ephesii priores possident et olim possederunt, etiam antequam Vizeliacense monasterium conderetur.

9. Seriptores Græci qui non modo post conditum hoe monasterium, sed etiam post annum Christi millesimum floruerunt, Magdalenæ corpus Epheso Constantinopolim Leone VI im-

DE COMMENTITIO LAZARI ET MAXIMINI, MAGDALENÆ ET MARTHAE 14

peratore trans'atum esse commemorant, sed A: dere Romanis pontifieibus ut Magdalenæ cor

in Galliam translatum esse silent. Flodoardus, qui ad annum 940 claruit, Græeis astipulatur.

3. Hugo Pictavinus Vizeliacensis monachus Magdalenæ corpus in suum monasterium anno 882 wanslatum scribit ; sed unde 1.0n scribit. Magna menæa, menologium a cardinali Sirleto Latine versum, scriptores Graeci corpus illud Epheso Constantinopolim sub Leone VI translatum constanter affirmant. Quo posito, translatum non est ante ann. 886, quo Leo imperium capessiit. En translationes du», qus tempore discordant, nec in ullam concordiam adduci possunt. Per tempus quidem possent, si post ann. 911, quo imperator Leo migravit, Hugo Pictavinus Magdalenæ translationem poneret, et nihil aliud obstaret; sed non ponit.

4. Hugo de translatione loquitur, quam non vidit. Historiam quippe monasterii sui ad ann. 1160 confecit, in qua privilegia Joannis VIII et insequentium pontificum referuntur usque ad Leonem IX, qui anuo 1049 sedere coepit. ln his privilegiis de Magdalena ne verbum quidem ullum habetur. Exinde refertur Leonis IX privilegium, ubi monasterium Dro, Deipara, Petro et Paulo, ac Migdalenxæ dedicatur, sed Magdalene corpus illuc translatum esse nondum traditur. Sepulcrum illius legitur in pri» vilegio quodam Paschalis II, qui anno 1100 Romanus pontifex creatus est.

5. Antiquiores Vizeliacensis monasterii monachi non curarunt ut Joannes VIII et pontifices usque ad Paschalem II, translatz illuc Magdalene fidem facerent; sed recentiores monachi curarunt admodum ut recentiores quoque ponlifices suis privilegiis insererent Magdalenæ corpus Vizeliaci quiescere. Id vero admirationem habet maximam, quæ ex historia monasterii concitatur. Hane tollet qui potuerit, Non omnibus licet in monasteriorum ordinis Sancti Benedicti arcana penetrare. In Vizeliacensi monasterio sie egerunt. lere per certos quosdam gradus, quibus auctoritatem subinde adjecit temporis diuturnitas. Et primum quidem scriptum est Vizeliacense monasterium ut Deo et Deiparz, Petro et Paulo, ita et Magdalene consecratum esse, deinde Magdalenæ corpus illuc translatum ; sed ne facile perpenderetur translatio, hæc in tempus muito : ante præteritum, in ann. videlicet 882 rejecta est, sed locus unde facia est in incompertum relietus. Cur Vizeliacenses id ita fecerint nescitur. Baldricus Noviomensis episcopus, qui ad annum 1100 claruit, locum illum Hierosolymam esse dicit, non Aquas Sextias, quia nondum fictum erat Magdalenam in Aquensi territorio migrasse. line ostenso Vizeliaci Magdalenæ sepulero, non difficile fuit persua-

pus in Vizeliacensi monasterio jacere scriberent, scripserunt. Postremo successit Marcella Marthæ pedisequa , quæ Magdalenam in Aquensi territorio prædicasse Evangelium, pænitentiam egisse, et obiisse, tradit. Hine alii reliquias illius Vizeliacum translatas seripserunt ; idque factum anno nunc 749, nune et frequentius 769, uno ante sæculo quam monasterium conderetur ; Vizeliacenses interea non curarunt de loeo unde Magdalenæ corpus habuerant, sed curarunt tantum et impensissime ut illud apud se relinerent, et sese ab Aquensibus et Sammaximinensibus defenderent.

6. Vizeliacenses monachi primum, deinde Sammaximinenses postea habuerunt reliquias, quibus Magdalene nomen indiderunt. Si utro:

bique vera patrata sunt miracula, si datæ gratiarum opitulationes, has a Do sincera et pura simplieium Christianorum fides obtinuit. Quæstio hxc ad theologiam spectat, non ad historiam; cui nune exponendæ ineumbo,

OBSERVATIO IX.

Cum ego Sammaximinensium et Vizeliacensium controversiam magis ac magis inspicio, velut aneeps et dubius recipio me, quod mireris, in Provinciam, et Vincentium Lirinensem convenio, quid capiam ea super re consilii, quiesiturus, Optimus et perfectus colendæ religionis et retinendæ fidei magister expensis utriusque cause momentis consulit mihi, ut id faciam in historia quod ipse in religione faciendum esse docet. Docet autem in opere quod apud Gennadium Massiliensem presbyterum inscribitur : Peregrini adversus hereticos. Sic igitur in commonitorii primi capite 4 consulit : Quid si novella aliqua contagio, non jam portiunculam tantum, sed totam pariter Ecclesiam commaculare conetur ? Tunc Christianus catholicus providebit ut antiquitati inhæreat, qua prorsus jam mon potest ab ulla novitatis fraude seduci. Consilium hoc lubens capio, et inhaereo antiquitati historie quam Epiphanius, Metho-

b dius, Gregorius et scriptor ltinerarii saneti

Wilibaldi monumentis consignarunt suis. Verbo dicam, priori parti Dissertationis inhzereo, ubi quid antiquitas de Magdalenæ , Marthæ et Lazari loco migrationis in superos tenuit, scripsit, docuit, simpliciter et sine fuco exposui.

Deinde in ejusdem commonitorii cap. 38 :

Et siquando novitas contra vetustatem. rebellaverit, catholici homines praferant novitatis profanitati antiquitatis religionem. Antiquas de Lazaro traditiones, quas Epiphanius memorat, conscriptas in loeo proprio de Magdalena historias, quibus Modestus Hierosolymorum episcopus fidem tribuit, publicam et omnibus notam

Ephesini sepulcri frequentationem, cultum, venerationem et gloriam, quam Gregorius Turonensis et auctor Itinerari sancti Wilibaldi asserunt, præpono iis novitatibus quas Marcella Marthe pedisequa jecit in suos. commentarios.

Postremo in commonitorii im capite 5 : Ad extremum. adjecimus geminam apostolice sedis auctoritatem, unam scilicet sancti pape Xisti, qui nunc Romanam Ecclesiam venerandus illustrat ; alleram decessoris sui beatæ memorie papæ Colestini, quam hic quoque interponere necessarium judicavimus. Et paulo post : Nihil ultra, inquit Xistus, liceat. novitati, quia nihil addi convenit velustati. Perspicua majorum. fides et credulitas mulla coni permixtione turbetur. Et paulo post : Hic aliquis fortasse addubitet, quinam sint illi quos habere prohibeat liberum pro voluntate sermonem : vetustatis predicatores an novitatis adinventores ? ipse dicat, dubitationem legentium ipse dissolvat. Sequitur enim : Desinat, inquit Celestinus , si ita ves est, incessere novitas vetustatem. Ergo htec fuit B. Colestini beata sententia, non ut vetustas cessuret obruere novitatem, sed polius novitas desineret incessere vetustatem.

llis pontificum auctoritatibus fides Epiphanio, Modesto, Gregorio, Wilibaldi ltinerario, Leonis Philosophi facto, martyrologiis vetustioribus præstruitur adversus fabulosos Marcellæ pedisequæ commentarios, quibus in Speculo historiali Vincentius loeum dedit. Ex Xisti doctrina nihil ultra licet novitati historicæ, quam Marcella scripsit, quia nihil adjiei convenit vetustati, quam Epiphanius, Modestus, Gregorius, Wilibaldi Itiaerarium, Leonis Philosophi factum, et vetustiora martyrologia exponunt. Apud eos perspicua est majorum de Lazaro et de Magdalena, de Martha fides et credulitas, quæ nulla cœni permixtione turbanda est. Ex Coelestini doctrina fabulosi Marcellæ commentarii, id est scriptorum novitas desinat incessere Epiphanii, Modesti, Gregorii, Itinerarii Wilibaldi, Leonis, martyrologiorum vetustatem. Absit ut vetustas hæc cesset illam novitatem obruere. Hoc est consilium quod vir sanctissimus et prudentissimus mihi dedit in illa disputatione quam Gennadius validissimam appellat

OBSERVATIO X.

Corrigenda esse breviaria, et cum primis Romanum, ubi noeturnum secundum festi beatæ Martha ex iis depromitur, quæ Marcella illius pedisequa et Synthex scribunt apud Vincentium, rationeefficacissima suaderi posse mihi videtur. Sie autem illam propono : In breviario quod ad usum Romane Ecclesiæ Venetiis anno 1482, deinde Parisiis Francisco

IN PROVINCIAM APPULSU DISSERTATIO

USE À primo rege editum est, sancii Leonig papie H habetur officium, in quo lectines hæ sunt :

Hic suscepit. sunctam sextam synodum, quee uper per Der providentiam in regia urbe. celebrata est, Greco eloquio conscriptam, exsequente ac præsidente piissimo ac clementissimo magno principe Constantino intra regale palatium ejus quod appellatur Trullus; simulque cum eo residebant legati sedis apostolicæ et duo patriarche, id est Constantinopolitanus et Antiochenus, atque centum quinquaginta. episcopi.

Tis

In qua synodo condemnati sunt Cyrus, Ser-

gius, Honorius, Pyrrhus, Paulus et Petrus, nec

B non. et Macarius cum discipulo suo. Stephano; sed et Polychronius novus Simon, qui unam voluntatem et operationem in Domino Jesu Cunisro dixerunt vel predicaverunt, aut quid denuo prædicaturi fuerint aut. defensaverint.

Lectionem hane utramque repræsentat saneti Leonis Vita, quæ est apud Anastasium sedis apostolicæ bibliothecarium, qui ante annos plus minus octingentos claruit.

Preterea utraque lectio cum iis concordat qui exarantur cum in sexta synodo, tum in fidei professione quam pontifices recens creati olim emittebant. Hanc ita exhibet. Romanas Ecclesiæ diurnum sub Leonis II tempora confeetum : //l. episcopus catholicæ et. apostolice

C Ecclesie urbis. Rome. reverentissimis fratribus eL dilectissimis filiis, seu universe plebi De. Deinde circa finem : Inter hec veneranda universalia quinque concilia etiam sextum concilium universale centum septuaginta quinque venerabilium præsulum praedicamus, quod. favente Do et volum pie memorie magni principis nostri domni Constantini clementer implente in urbe regia eo presidente celebratum est, cui apostolicæ recordationis Agatho papa per legatos suos et responsales prefuit. Et paulo post : Jta quoque et duas naturales habere voluntates, duasque nalurales operationes secundum sanctorum Pavrum doctrinam. decreverunt. Auctores vero. novi et hœretici dogmatis Sergium, Pyrrhum, Paulum

D oi Petrum Constantinopolitanos, una cum Hono-

rio, qui pravis eorum. assertionibus fomentum impendit, pariterque Theodorum. Pharanitanum et Cyrum. Alexandrinum cum eorum. imitatoribus, simulque et has qui hereticorum. dogmata veritate fidei synodaliter declarata atque prædicala pertinaciter defenderunt , pessimum et Bro odibilem Macarium cum ejus discipulo et magistro impietatis, et Polychronium delirum senem, novum Simonem cum omnibus hereticis scriptis aliisque sequacibus nexu perpetui anathematis devinxerunt. At lectiones istz dus paulatim sublatæ sunt e Romano breviario, etiamsi recensa origine stent in. Anastasium scriptorem

satis idoneum, et in ipsam fidei professionem A qui videre voluerit, apud eos videbit ad quos

quam, ut diximus, pontifices recens inaugurati faciebant. Itaque multo magis tollendæ sunt festi beatæ Marthæ leetiones, qu:e ad fabulosam Vincentii Bellovacensis narrationem ut ad eaput suum revocantur. Hæe autem ratio nisi complexionem invictam habeat, loeus a minori ad majus expungi necessario debet, et ingenue fatendum erit errasse dialecticos omnes qui locum hune in argumentorum album retulerunt.

Deinde, lectiones istæ in Romanum breviarium nuper inductæ füerunt. Nam in eo quod Venetiis anno 1482 editum est, lectiones de sancta Martha nulle sunt, sed uniea tantum oratio. Officii vero Mariæ Magdalenæ leetiones ex eommuni sanetarum mulierum non virginum sumuntur.

Tum demum, si quomodo Baronius in Annalium tomo lil, ad annum 557, et Bellarminus in libri iv de Rom. Pont. cap. 9, memorant, Rom:e inter eruditos homines disceptatum esse, utrum Felix II, qui multa pridem occupaverat martyrologia, in novo quod edebatur retineretur, nune de retinendis in breviario Marthae lectionibus disceptaretur, lectiones breviario antecederent, et. fugam, ut ita loquar, caperent, quam inchoaretur disceptatio.

Hoe ipsum dicendum est de illis additionibus quas in partis 11 capite2 editis ad usum Romani Ecclesiæ martyrologiis post annum 1550 faetas esse notavimus.Additiones h:e, quie locum migrationisex hoe mundo in ecelum designant, propter appositum Gregorii XHI diploma non magis retineri possunt in martyrologio Baronii, quam ibi retenta est Synoris martyr. Hanc Baronius tix calend. Februarii (ixerat, Antiochiæ sanclæ Synoridis martyris, et ibi auctoritate Chrysostomi in homilia 4 de Lazaro, et Hieronymi in epistola 8 ad Demetriadem fixerat ; sed inde postea refixit, ab amieis monitus appellativum esse nomen quod loeo proprii acceperat. Synoris vox est qua Chrysostomus bigam seu par Antiochenorum martyrum lnventinum et Maximum, qua Hieronymus Julianam et Probam significat.

Ceterum correctio hæc eo fieri. potest facilius, quod in illo breviario Romano Venetis edito relatæ lectiones non habeantur : ibi nulla habetur lectio, sed tantum oratio. Omnipotens clementissime Deus, cujus Filius in ede beate Marthe hospitari dignatus est, da, quesumus, ut ejus meritis et precibus, que illum placide suscepit, in ede polorum misericorditer hospitari valeamus. Post tempus hoe lectiones illas in Romanum breviarium irrepserunt, quæ et sub Pie V sublatz sunt, et paulo post reslilutæ, ut supra notavimus.

Laudatum porro Romans Ecclesiæ diurnum

DE COMMENTITIO LAZARI ET MAXIMINI, MAGDALENZE ET MARTIUE

integra pervenit Caroli Monchalli Tolosatis archiepiscopi bibliotheea.

OBSERVATIO XI.

Ex dissertatione tota nemo non videt opinor, qui aliquid videre potest, seriptorem illum nuperum et proletarium, qui sub ementito Joannis Gersonis claro nomine versari in luce Parisiorum non erubuit, debere in seipsum tribus de causis vehementer irasci. Una est, quod tam enormiter illuserit Gallix, Italie, Hispani, et toti rerum universitati, quibus conclamatae historiæ credulitatem , omni deposita fronte affinxit; Lazarum quippe, et sanctas ejus sorores cum saneto Maximino et saneta Marcella in Provinciam appulisse anno CnnisTI 44. Altera, quod non gravibus quidem viris, quia nec dignum judicant, sed aniculis mulieribus tam effuse deridendum se propinarit, ubi, post laudatos quinque nominatim scriptores, quorum aliqui hodieque vivunt, alii nuper interierunt, hoc est, unum aut alterum uniuscujusque nationis hominem, cum beato Augustino exclamat, eum non esse sapientem qui negat quod universa credidit antiquitas. Tertia, quod de tot universe Galliarum historiæ libris, quos suos et ipse, et in loco non suo venditat, opinionem eruditi homines non bonam concepturi sint, et jactatum opus ex hoc tam infelici specimine Volusii annalibus annumeraturi.

onsERvATIO XII.

In hae altera. Dissertationis parte non dissimulavimus permultos doetrina et sanetitate conspicuos auctores minus perspectam habuisse Lazari, Magdalenæ et Marthæ historiam ; imo fabulosis quibusdam illorum gestis nimium fidei dedisse ostendimus. Sed ista nihil poterunt unquam adversus summa et invietissima jura veritatis, quæ, ut ait Baronius an. 109, num. D, nulla plurimorum seculorum valeat. prescriptione (edi, nec innumera. Lestium. multitudine obrui et labefactari, Et sane nisi certus quidam scriptorum in historiis habeatur delectus, et serventur leges quas in præfatiuneula statuimus, nihil erit tam eertum tamque indubitatum quod in controversiam non mittatur. Nempe nulla ut fœditas sine amatore, sic nulla est siue patrono fatuitas. Ex illis tamen qui de rebus Magdalenæ, Lazari et aliorum tractarunt, plures per ætatem aliquatenus excusandi Sunt, um quia qui res a suo sæculo tam remotas seri^unt, faeilius labuntur; tum quia pre multitudine figmentorum, quibus opyprimebantur, vix licuit omnibus ea qux scriberent ad certam amussim expendere. Aliud vero est diu expenderequæ seribas, aliud simpliciter scribere quæ alius seribendo forte non expendit, Hze aute (oto. çælo distare qui

IN PROVINCIAM APPULSU DISSERTATIO

nesciunt, in summa rerum omnium ignora- À Domini ad Mariam, quod post resurrectionem

lione versari necesse est. Neque cum illis rem ullam habere volo qui, ut ait beatus Augustinus lib. xir Confessionum , cap. 95, sententiam amant suam, mon quia vera est, sed quia sua est. Alioquin et aliam veram pariter amarent, sicut et ego amo quod dicunt, quando verum dicunt, non quia ipsorum est, sed quia verum est. At ideo jam nec ipsorum est, quia verum est. Si autem ideo amant illud, quia. verum est, jam et ipsorum est," el meum est, quoniam in commune omnium est veritatis amatorum. :

OBSERVATIO ULTIMA.

Circa Noli me tangere.

Quoniam vero nonnyllos esse audio qui beati Joannis verba hæc, Noli me tangere, exponant aliter quam. decet exponere et regula ecclesiastica permittit, sanctorum Patrum expositiones in eum locum referam quibus hominum perverse religiosorum studia dissipentur, et simplex populus ab insidiis caveat, et ad sobrietatem Ecclesi: sapere discat.

Page 1