Verisimile est admodum gesta hæc Mar
1433 IN PROVINCIAM APPULSU DISSERTATIO. 1434 the non vidisse Innocentium I, quo tem- A sit. Omnes igitur ad eam confluebant. Itaque
pore ad Decentium Eugubinum episcopum ita seripsit : Quis enim nesciat aut non advertat, id, quod. a principe apostolorum Petro Romanc Ecclesie traditum est ac nunc. usque custoditur, ab omnibus debere servari, nec superduci aut introduci aliquid quod aut auctoritatem non habere, aut aliunde accipere videatur exemplum, presertim. cum manifestum sil, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias , Africam , atque Siciliam insulasque interjacentes, nullum. instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus aut ejus successores constituerint sacerdotes. Si Petrus Romz jam constitutus episcopus vel ilius successores in Gallias miserint eos qui Ecclesias ibi instituerint, quomodo factum est id quod Marthæ gesta- referunt : scilicet, ut jam ab anno Curisri 35 e Judæa in Gallias venerint Trophimus, Paulus, Saturninus, Martialis, Eutropius, Julianus, Austregisilus , Gatianus, Irenæus, Ferrutio, alter Eutropius, Fronto, Georgius, Dionysius? Quis, quæso, Innocentii verba cum Marthe gesiis conciliabit unquam?
8. Non est omnino facile docere verba hæc, Vasconiam et Velliacum foisse in usu apud Hebreos cum Marcella Marthæ pedisequa ilius res gestas Hebraico sermone conscripsit, vel quando Synthex eas Latino donavit.
9. Cum multa sunt in his gestis quæ somnia et aniles fabulas redolent, tum nihil æque atque ingentes illæ divitis, quibus Ecclesiæ ab illis hominibus sub annum Carisri 35 conditae locupletantur : Sed quos dira sœvitia Judæovum. a finibus suis eliminavit, hos divina providentia melioribus locis honoravit, ditavit villis, castellis, urbibus ; locupletavit gazis opimis, ditavit ecclesiis.