SYLVESTER PRIERAS
Quo tempore in humanis egerit, et quid in monasterio Sancti Maximini didicerit, his ipse verbis narrat in expositione Evangelii ferix v infra octavas Paschæ apud Surium. Cum anno, inquit, Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo devotionis gratia antrum in quo ponituit B. Maria Magdalena, et sacras ejus reliquias apud. S. Maximinum visitassem, ostensum est mihi pluries sacrum et venerabile capul ejus, grande. et totum undique ad os usque denudatum, excepta ea parte frontis quam. Salvatorem omnium diximus tetigisse. Ibi enim pellis adinstar quasi Æthicpissæ seu cadaveris jamdiu occisi, clare apparet, et in pelle duc fosse duarum extremitatum digitorum : quarum altera mullo est reliqua evidentior atque profundior, et sub pelle caro ad albedinem declinans. Ostensi sunt et in vitrea ampulla ejus capilli, non omnes, sed qui pedes CunIsTI tersere, nec non et ampulla vitrea, plena terra sanguine habente colorem medium inter rubeum et nigrum, quam in. parasceve beata Magdalena sub cruce collegit. Que, ut omnes mihi sine hesitatione affirmabant, singulis annis in dieparasceves perlecta passione evidenter et clare ebullit, ac si ibi videatur sanguis ebullire, de qua quid sentiendum sit, alias. Vidi et brachium ejus magnum et cerei coloris. Ossa vero ejus in capsa argentea reclusa videre non potui ; alabastrum quoque unguenti nardi spicati pistici pretiosi mons'ratum est mihi Massiliæ in ecclesia Sancti Victoris.
Cum vero diligentius de omnibus predictis veritalem scrutari voluissem, chronicam hujus sententiæ reperi. Carolus rex Sicilie 11 et comes Provincie, circa annum Domini millesimun: ducentesimum septuagesimum nonum bello navali cum rege Aragonum. congressus, viclus et captivatus est, et apud Barcinonem moriturus diro carceri mancipatus. Cumque omni humana spe destitutus indubitatam mortem exspectarel in brevi, a magistro Guil'elmo de Tonnais ordinis Predicatorum confessore suo monitus est ut Magdalenam, que in terris sibi. subjectis predicaverat, ponituerat et obierat, in auailium advocaret. Qui statim firma spe de merilis ejus concepta jejunio el confessione el lacrymis ei se commendavit. Ecce autem in ipsa vigilia festivitatis beate Magdalene nocte astitit. ei matrona pulcherrima, Carolum voce sonora et proprio nomine vocans, preces ejus exauditas commemorans, el ut se velocius sequeretur indicans. Cumque pro captiva. fami'ia sua ille precaretur : Se-
autem [actum est. Post paululum vero cum aliquantisper processissent, illa firmato gradu, et se invocatam Magdalenam | esse. commemorans :
Scis, ait, ubi. sis mado ? At ille : Intra muros, inquit, adhuc. sumus Barcinonis, si non fallor; Falleris, inquit ; sed jam es intra term»eos tui principatus , et prope Narbonam ad milliare unum. Sunt avtem. inter Barcinonem et Narbonam tres magna dielæ, et triginta amplius milliaria. Tunc ille perfusus lacrimis : quid, inquit, o domina, gratum rependere pro tanto. beneficio possum ? Dicam, inquit : cum instante bello quodam corpus meum, de meo sepulcro sublatum, et loco ejus aliud suppositum fuiss t, ut falle-
B rentur inimici, si meum corpus asporlare voluis-
sent : ita factum est. Unde adhuc eo in loco jacent reliquie mec, aliis loco earum sublatis. 1lluc perge, et eas talibus. signis invenies. Nam eo in loco vitis est, quam sequens de ore meo prodiisse videbis, et ibi est caput meum totum nudum excepta ea carne quam. Salvator mundi in horto tetigit, cum ejus volui tenere. vestigia. Capilli omnes interierunt, exceptis iis qui Jksu Curisri pedes tetigere. Justa caput est ampulla plena terra madefacta sanguine Cnristr, quam sub cruce collegi, et semper quoad vixi, in memoriam Domini mei servavi. Cum hac inveneris, honore digno elevabis, et locum mec mortis et mea ponitentie [ratribus meis, id est, Predica-
C toribus trades. Ego enim prædicatrix et apostola
fui. Conventui loci in quo decessi reditus pro centum fratribus assignabis, ut semper ibi vigeat studium generale. Er his dictis disparuit. Ille vero facto jam die Narbonam cernens, in eo loco in quo Magdalena disparuit crucem | figi. jussit, que usque in presens Crux de leuca dicitur ; et S. Maximinum adiens, omnia per ordinem reperit, et jussa perfecit. Nam cum in illis duobus locis monachi habitarent, eis contributionem fecit, et loca illa Fratribus Predicatoribus tradidit, assignans reditus super gabellis civitatis Niciensis, et aliis. juxta prœcepta Magdalena. Templum vero reliquiis ejus regium incepit, sed non plene perfecit, Profectus vero ad regnum, monasteria duodecim. vel plura ordinis ejusdem Prœdicatorum fabricavit atque. dotavit, in quibus de Magdalena usque hodie memoria quotidie agitur, ac tandem moriens cor suum ordini eidem. legavit, quod usque hodie in conventu Sancti Dominici de Neapoli in eburnea pyxide reservatur, illudque anno millesimo quadringentesimo nonagesimo quinto propriis. luminibus inspexi. Igitur mirabilis Deus in sanctis. suis. Et post pauca :
Ex his autem perspicuum credo quantum Prædicatorum ordinem Magdalena diligat et magnipendat : quia scilicet. Prædicalores suos. fratres appellavit, et eis thesaurum suum, id est [oca sua
4451 DE COMMENTITIO LAZARI ET MA suasque reliquias commendare curávi'. Quin et magistro generali ejusdem ordinis apparuisse dicitur, dum Carolum e carcere ea
ceruil, dicens :
Vos elegi thesauri mei custodes atque. cultores ; propter quod etiam ipse Carolus tantum ordinem dilexit, ul suæ scilicet liberatrici se conformem ejficerel.
Vix alia ulla fingeretur narratio qux ' esset fabulosior et eujus mendacia facilius. detegerentur.
1. Quod Prieras de frontis parte illa quam Caristum tetigisse volunt, a tempore Vincentii Bellovacencis, qui ad annum 4240 elaruit, inventum est. Vincentius. Magdalenæ et Marthæ acta relert, in quibus de hae re nihil: traditur. Sed mirum eur Marcella Marthæ pedisequa, vel ille qui sub Marcelle nomine Magdalenæ et Marthæ aeta. finxit, hoc quoque non finxerit. In summa non (finxit; finxit alius postea, sed qui vixit ante ann. 1497, quo Prieras vidit qui vidisse se scribit, Fingend rei damus spatium illud temporis quod inter annum 1240 et annum 1497 intercedit.
2. Prieras vidit. quidem quod illi in monasterio Sancti Maximini ostensum est; sed ex visione tali nibil conficitur ; quia, ut veræ, sic et falsa. videri possunt reliquiæ, In monasterio saneti Medardi apud Suessiones videbatur olim dens Salvatoris nostri, quem monachi supposuerant et populo adorandum eshibebant. Sed ne exhibere pergerent, Guibertus abbas Novigentinus pie ae fortiter obstitit. Innocentius III abbatem et monachos monasterii Sancti Petri Vivi Senonensis graviter redarguit, quod beati
Lupi Senonensis archiepiscopi caput in certo quodam prioratu suo habere se affirmarent. Qui tunc viderunt caput illud, suppositum caput viderunt. Apud Gregorium Turonen:em, in libri ix Hist. cop. 6, videntur reliquis quas impostor nescio quis nomine Desiderius circumgestabat, easque Vincentii et Felicis Hispanice martyrum esse dicebat. Sed quidquid illud erat, Ragnemodus Parisiensis episcopus in flumen projici jussit, et Desiderium in cellulam includi jussit. Qua de re sic Gregorius.
Convenientibus autem episcopis apud urbem Parisiacam, dum hec in convivio narraremus, ipsum pro casligationis gratia adesse precipimus. Qo astante, elevatis Amelius Beorretanæ | urbis episcopus oculis cognoscit eum suum esse fumulum, sibique per fugam dilapsum, el sic excusatum, receptum reduait in patriam. Multi enim sunt qui has seductiones exercentes populum rusticum in errorem ponere non aesistunt. De quibus (ut opinor) et Dominus in Evangelio. ait consurgere im novissimis temporibus pseudochristos et pseudoprophetas, qui dantes signa et prodigia etiam electos in errorem inducent.
Hxc autem exerapla manifeste docent, neque
XiMINI, MAGDALENZE ET MARILÆ 1452 A aspectu solo, neque cujuscunque hominis asseveratione veras sanctorum reliquias a falsis secerni. Ecclesia leges alias præscribit, quibus ad excernendas et colendas sanctorum reliquias utendum est.
5. Prieras et ii qui eum in errorem induxerunt, Scripturæ locum illum Noli me tangere, videntur aliter intelligere quam. antiqui Patres iutellexerint. Qua. in re viri theologi vix excusari possunt. Corporeum et aspectabile quid tribuerunt rei qux: mysterium habet. Quidquid id est, latius persequor observatione ultima in posteriorem partem Dissertationis.
4. Et quomvis Caristus Magdslenæ frontem manu tetigisset, non eo certe tetigisset modo quem pr: se ferunt, verba haee: 4n pelle due [osse duarum. extremitatum digitorum, quarum altera multo est reliqua evidentior atque profundior. Quis quxso crederet Curisrux Magdalen:e frontem tangendo hanc pressisse adeo graviter, ut consignatam ibi extremorum digitorum formam reliquerit æternum duraturam, et apparituros inde scrobieulos duos, quorum after altero foret profundior? Deinde quomodo in illa capitis parte quæ non cedit, quæ magis est ossea quam carnea, scrobiculi duo appareut? His accedit ampulla vitrea, quæ non omnes Magdalenæ capillos, sed eos tantum quibus Magdalena pedes Domini tersit, contineat ; quasi facile fuerit Magdalenæ capillos illos distinguere et agnoscere. Hæc autem omnia affectationem. nimiam, fraudis indicem, redolent apud pios et cordatos homines.
5. De sanguine quem Magdalena sub cruce collegerit, evangeliste silent omnes, anliqni Patres Græci et Latini silent oinnes , -monumenta veterum silent omnia. Magdalenx et
Marthæ gesta a Vincentio relata silent, quæ tot mendacia loquuntur. Post Vincentii mortem hoc inventum est, ut cælera quie notavimus.
Secure loquor propter Innocentium III, qui in pari causa pronuntiat, falsitatem tolerari non debere sub velamine pietatis,
6. Anno Domini 1279, Carolus rex Siciliæ IL dicitur, qui tunc. erat. Carolus I, Caroli U pater. Hie noanisi auno 1284 demigravit ab hominibus, ille vero rex Sicilix faetus est anno 1289 : qua de re inter auctores omnes convenit.
Guillelmus Nangisius in libro de Gestis Philippi Ill, postquam Carolum Caroli I filium navali prelio victum et captum dixit, de Carolo I sic loquitur : Carolusipse tandem in infirmitate cadens. septimo die mensis Januarii diem clausit. extremum, | scilicet anno. Domini 1984, Rothomazense Chronieum ad ann. 1984:
Eodem anno bellum in mari ante Neapolim inter principem Salern'e fiium Caroli rcgis Sicilie ex una parte, et Siculos ; in quo be!lo captus
civitatem. Eodem anno die S. Christophori obiit Carolus rex Sicilie apud Brandis.
Matthæus Palmerius in Chronico ad annum 1284 : Carolus Apulie rex moritur, et succedit €i Carolus ejus filius annis 25.
Paulus Zmilius in libro vnr de Rebus gestis Francorum : Carolus Claudus ipse profectus in urbem, a Nicolao pontifice maximo coronatur anno ejus seculi undenonagesimo, die Pentecostes festo. Adversarii vocabant eum omnino regem Apulie, pontifex etiam Sicilie diadema nomenque addidit. b
Joannes Tilliusin Chronico de Regibus Franci® ad annum 1285, vir idus Januarii : Obitus Caroli regis. Carolus Claudus ejus fi ius captivus erat. Deinde ad. annum 1989 : Carolus Claudus die Pentecostes a Nicolao papa Rome, Apulie rex et Sicilie consecratur.
Joannes Tempesta Romanus de Vitis Romanorumpontificum in Nicolao IV : Carolum 1I utriusque Sicilie regem creavit.
Horatius Tursellinus in Epitomæ histor. lib.
1x : Carolus Claudus e custodia dimissus Romam venit. Ibi a. Nicolao 1V pontifice diadema et regni Siculi titulum sumpsit. Nicolaus pontificatum iniit anno 1288.
Jacobus Gordonus in Chronologia ad annui 1289 : Pontifex Carolum Claudum regem creat utriusque Sicilie, Rome, 98 julii.
7. Prieras Carolum 1I ingenti miraculo, quod describit, e carcere liberatum fuisse scribit: quod historicis aliis omnibus adversatur. Rem hane ità definiunt, ut definiri nihi] possit magis contrarium. Ignis cum aqua staret facilius quam Prieras eum historicis æqualibus ct lempore seu proximis, seu remotis, quos in medium sumus adducturi.