‹ Mœurs et pratiques des démons ou des esprits visiteurs du spiritisme ancien et moderneChapitre 197 sur 220 · CHAPITRE VINGT-QUATRIÈME. Ht · texte numérisé non relu

CHAPITRE VINGT-QUATRIÈME. Ht

Les derniers événements de l'Italie, les aspirations et les plans audacieux de ce que l'Europe appelle aujourd'hui la Révolution, cet être moral universel sans patrie et sans cœur, donnent un intérêt énorme à la page du prince des interprètes que nous allons transcrire, intérêt qui s'accroît sans mesure dès que l'on se prend à considérer la date de cet écrit. Car ce docteur mourut à Rome le 12 mars de l'an 1637, âgé de soixante-onze ans :

« Quaenam intelligatur hsec Babylon ? Johannes de ista urbe

loquitur quae potestatem habet super reges terrée, ut ipse ait versu ultimo, quœque evertenda et concremanda est sub tempora Antechristi a decem regibus, ut ait v. 16 Apocal. Et quomodo conveniat cœtui impiorum illud cap. xvm, 9, quod de Babylone eversa dicitur : Et flebant, et plangent se super illarn reges terrae qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt. cum viderint fumum incendii ejus , longe stantes propter timorem tormentorum ejus. Hi enim reges de cœtu impiorum erunt ; quomodo ergo longe spectabunt incendium Babylonis illudque plangent, si Babylon est cœtus impiorum, ac consequenter in se complectetur hosce reges ? Rursum, quomodo de impiorum cœtu dici potest illud quod hic, v. 16, dicitur de regibus atque impiis : Hi odient fornicariam, et desolatam facient illam et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt. Hi enim reges erunt ex cœtu impiorum, quomodo ergo eam odire, desolare, concremare et manducare possunt?...

» Dico ego : Babylon hic, et capite sequenti, est Roma, non christiana qualis nunc est, sed infidelis et pagana qualis fuit tempore S. Joannis, qualisque rursum erit tempore Antichristi. Probatur hœc sententia: 1° Quia Roma ethnica est civitas magna, quae habet regnum super reges terras; hanc autem esse mulierem puto Babylonem, ait Johannes versu ultimo ; quaeque habet septem montes, uti de eadem ait V. 9 : Hoc enim nulli alteri nisi soli Romœ competit. P. 1273.

» Eadem de causa, Roma et Romani imperatores a S. Paulo, IIThessalon ii, 7, vocatur mysterium iniquitatis ; ubi et addit Romam et Romanum imperium duraturum usque ad Antichristum atque adeo signum adventanlis, vel potius prœsenlis Antichristi fore imper ii Romani ruinam. P. 1274.

» Aliud est Roma urbs, aliud Romana Ecclesia... 1274. Dices : Quomodo Roma in fine mundi ad pristinas opes et gloriam , aeque ad ethnicismum redibit? — Respons. Modus quo id fiet non latet, solique Deo recognitus est, variis autem modis id fieri poterit. V. 9. Si ethnicus aliquis occupet Romanum imperium , Romseque senatores gentiles ac dignitatem pristinam restituât, uti fecit Julianus apostata. P. 1276... 3° Si magi aliqui et politici Romanos primores pervertant,

eosque incitent ad pristinam patrum gloriam et deorum cultum restaurandum, etc.; si eos invitent ad vitia carnis, omnemque vitae licentiam, ut eos deducent ad atheismum, uti multis locis factum olim , et etiara nunc fteri audivimus et videmus. Gula enim et libido continua, recta sunt via ad atheismum. Sic videmus Jérusalem primo fuisse paganam sub Chananaeis, secundo fidelem sub Judaeis, tertio christianam sub apostolis, quarto paganam rursum sub Romanis, praesertim sub Adriano, et deinceps quinto Saracenam sub Turcis. P. 1276. Et mirabuntur homines bestiam quae erat et non est, videntes eam, quae quasi demersa in abysso et extincta videbatur, rursum subito emergere et ascendere cum tanta potestate, fastu, et pompa. Admiratio enim, ait Aristoteles, ex eo provenit quod \ideatur effectus novus cujus non videtur causa. lia mirantur homines terreni mundi honores, opes et delicias, quia majora quae in cœlis sunt non cognoscunt... P. 1281. Septem capita significant primo septem montes, secundo septem reges... P. 4 282... Sunt enim septem capita haec non mulieris, sed bestiœ, sive mundi, id estregniimpietatis et diaboli qui in eo rex est, regnatque per suos ministros. P. 4282.

»... Patet hos decem reges diversos fore ab illis septem qui per cornua representantur. Illi enim tempore procèdent Antichristum, hi autem decem erunt tempore Antichrisli. P. 4 284.

)> Antichristus, sensim viribus et numéro crescens, debellabit très reges ex decem qui tune erunt in orbe. Moxreliqui decem, omnesque gentes perculsae ad eum legationes mittent eique se subdent, uti fecerunt Alexandro magno deviclo Dario, unde ipse tune statim factus est monarcha. Antichristus, deinde, omne suum virus in Christum et christianos exercens, ac imperium firmans etpropugnans, Romam, tum quia imperii fuit eritque aemula, tum quia sedes fuit pontificum Christi , obsideri et everti curabit , remque committet decem regibus , id est aliquot ex eis qui potentiores et Romae viciniores erunt, caeteris tamen faventibus, et pecunia, commeatu aliisque modis adjuvantibus. Ht)sce {reges) in Armagedon evocabit, ifli jam evocaverat illos ex oriente, cap. xvi, 4 4, aliasque gentes ex quatuor plagis terrae una cum Gog et Magog. Hi ergo omnes ad Antichristum in Judaea convenient ut Christi et christianorum nomen ubique deleant, eritque exercitus eorum innumerabilis. Mox Christus omnes congregatos conficiet , et occidet igne de cœlo in co immisso, ut dicitur cap. xx, 9. Antichristum vero ejusque pseudoprophetam vivum deturbabit in Tartara. Hoc ita esse putabit si quis simul consideret, cap. xvi, v. 4 4 et 4 6, ubi convocantur reges trans Euphratem ab ortu solis, ad diem magnum Dei in Armagedon, et cap. xvn, v. 4 4, ubi de decem regibus dicitur quod potestatem suam tradent bestiae, id est Antichristo, quodque pro eo pugnabunt contra

Page 1