JoANN., XIX
j. En manchette : Très sunt legcs et secinidtim quamlibct Cristus Jitâicatiir nwri.
DE .1. DE LENDA 463
qui dicit : « Judico eum ad portandum crucem in qua morietur usque ad montem, ut fecit filius meus qui portavit ligna, ex quibus debebat fieri sacrifîcium de eo Deo, ut patet Genesis vigesimo secundo. Ouarlus judex est Joseph, filius Jacob, qui judicat eum mori, cum traditur et venditur a fratribus suis. — Et tune videns Judas quod judicatus jam esset, quia in ore duorum vel trium stat omne verbum, videns igitur quod lex naturae condemnat Cristum in cruce poni et nudum, et vendi a discipulis, et tradi Pylato a fratribus suis et cognatis '
Secundo- lex scripturae adjudicat eum mori, unde judices fide dignos dabimus sibi, et primus est David. Dicit David : « Ego condemno eum ut alii fecerunt, et, cum hoc ad plus, scilicet quod sit crucitixus, etmanus et pedes sint perforai! in cruce quia scriptum est : «. Joderunt mnnus meas et pedes meos et dinumeraverunt omnia ossa mea^ ». Secundus judex in lege scripturae est sapientissimus Salomon : Sapientiae secundo, « morte turpissima eondempnemus eum ' )) \ mors enim Christi fuit turpissima iiiter omnes. Tertius judex fuit Jeremias, sanctificatus in utero matris ; ait enim : « Et cum sceleratis deputatus (sic) est^\ non a dextris nec sinistris, sed in medio », denotando quod est pejor istis duobus qui sunt la trônes mali.
Tertio '' lex gratiae condemnat eum ut quattuor Evangelistae, nam. . . . euntes in Hierusalem dicit Matheus " : « Filius hominis tradetur et crucitigetur, et conspuetur, et flagellabitur ». Sed dicit Pylatus : « Non euro de illis legibus, quae condempnant ad morlem ; corripiam eum et dimittam eum**». Unde Augustinus ; « Quare si justus es| t| corripis eum ? Si injustus est, quare dimittis eum? » Dicit Pylatus suis servitoribus : « Exuatis ei tunicam ». Tune denudaverunt corpus sanctissimum Jesu Christi et ceperunt funiculos valde acres qui erant de scorpionibus, et sex magni ribaldi fatigaverunt se in verberando eum, in tantum quod sangiiis exibat ab omni parte corporis sui, et fuerunt sibi datae plagae tôt quot continentur in isto versu :
Quindecies quinque bis centum milia quinque, Tanta fuit passus pro nobis vulnera Cristus.
I. La phrase est inachevée dans fimprimé. •2. En manchette : Lex scripture.