‹ Notice sur divers manuscrits de la Bibliothèque vaticane: Richard le Poitevin, moine de Cluny, historien et poèteChapitre 15 sur 18 · LETTRE DE RICHARD A PIERRE LE VÉNÉRABLE · texte numérisé non relu

LETTRE DE RICHARD A PIERRE LE VÉNÉRABLE

Nous publions cette lettre d'après le ms. de Pérouse, en tenant compte, quand il y a lieu de le faire, des variantes que présente le ms. Ottoboni 750.

Venerabili patri suo, Petro Cluniacensi abbati, frater Ricardus eternis (1) perfrui bonis.

Licet stulticiam simulaverim scribens puerilia , hoc est hystorias (2) veterum replicando, compilando, in unum congerendo, tamen presenti tempori nil utilius retractandum fore perspexerim (3), presertim cum aut inopia aut inercia scriptorum fere que (4) a quadringentis annis gesta sunt oblivioni tradita esse non sit dubium; ideo mihi, etsi non omnia sumam (5), tamen que (6) scire potui usque ad tempora nostra, posteritati providens , adnecti placuit , et que sub eodem tempore diversis terrarum partibus gesta sunt, quamvis sepe varia , sub una clausula racionis sunt posita. Si qua eciam portenta aut famés, aut eclipsis solis et lune, aut qui viri clari sub quibus regibus claruerunt , aut aliquid taie contigisse alicubi compertum est, hoc eciam memorie tradidi, ut si quid (7) hujusmodi quandoque contigerit, ex (8) comparacione preteritorum sciât illa judicare non ignara posteritas. Hoc eciam lectorem admonere placuit, ut si quid sub dubio in hoc ponitur opusculo , non ex ignorancia nostra processit, sed ex scriptorum precedencium discordia sumpsit exordium. Nam cum in pluribus plures discordent, rem de qua lis oritur, prout gesta est aut geri potuit , sub aliqua opinione poni congruum erat. Ceterum non verborum faleris (9), sed inculto sermone nec satis currenti oracione, presens opus exaravi. Unde tu, pater, qui epistolari (10) stilo pêne

(l) Ottoboni. « Richardus externis. » — (2) Ottob. « ystorias. » — (3) Ottob. « perferim. » — (4) Ottob. omet « que. » — (5) Ottob., Pérouse. « summam. » — (6) Ottob., Pér. « quam. » — (7) Ottob. « si quis. » Pér. « sicut. » — (8) Pér. « et. » — (9) Ottob. « falleris. » — (10) Ottob. « que epulari. «

TuIIium imitaris , et in raciocinando , dum scripturas edisseris , te alterum Tertullianum (1) emergis, paupertatem vene nostre, queso , non dedigneris aspicere , et maie sonancia vet'ba gratuita (2) bonitate reseces , et suppléas imperfecta. Multum enim confert materie arguta verborum urbanitas ; inde qui alterius gesta scribit favorem lectoris adquirit , et fere non minus scriptor operis quam factor (3) ejusdem rei majorum (4) judicio comprobatur habere. Non enim lignorum sectores aut partitores gloriam fabrorum (5) qui ea dolant, poliunt , adaptant, promereri consueveruit ; quod quia me (6) facere sensus inopia labor operis Dei continuus prohibuit (7), tibi quasi lignorum materiem (8) de silva librorum advectam ad componendam fabricam gratis offerro , ut quicquid laudis inde adquiritur tibi totum ascribatur (9). Quamvis enim fratres nostri jam libenter opusculum legant, multum avidius illud expetent (10) , si de tui torrente ingenii respersum viderint. Nichil siquidem nomen tuum ita perhenne reddiderit, qualiter tua vel aliorum de te aut ad te scripta fecerint (11). Ideo memoriam tui cedulis (12) nostris semper inseram , ut nomen tuum posteris vivat et ametur. Hoc itaque ère (13) perhennius, auro melius , gemmis preciosius judicavere priores (14).

Hoc opusculum excerpsi (15) de libris Augustini, Jeronimi, Ysidori, Theodulfi , Josephi , Egesippi (16) , Eutropii , Titi Livii , Suetonii (17) , Aimoini (18) , Justini adbreviatoris seu excerptoris (19) Pompeii Trogi (20), Friculphi (21), Orosii, Anastasii biblothecarii Romane (22) sedis , Annei (23) Flori , Gregorii Turonensis , Bede , Adonis , Gilde Britonensis (24) hystoriographi (25), Pauli monachi Langobardorum hystoriografi (26) , et quorumdam aliorum.

Page 1